Alexander Neckam,
De yle

In Alexander Neckam, Speculum speculationum, ed. Rodney M. Thomson (Oxford: OUP, 1988), 264-270.

LATIN TEXT

In illo ergo nobili principio celestis pagine, scilicet ‘In principio creauit celum et terram’, multe auferuntur de medio hereses, multe etiam exterminantur philosophorum opiniones. Parmenides ergo dixit amorem esse principium rerum. O felicem, si amorem nosset esse Spiritum Sanctum! Empedocles censuit concordiam esse causam bonorum, discordiam malorum. Ex hac autem opinione potest sumpsisse exordium heresis Manicheorum dicentium Deum esse auctorem spirituum, diabolum corporum. Thales asseruit aquam esse principium rerum eternum, qui et terram fundatam esse super aquam putauit. Huic autem opinioni adherent litteratores Hebrei, sinistre interpretantes illud propheta; ‘Qui fundasti terram super aquas’. Anaxagoras et Diogenes dominium rerum ascripsere aeri, Ypassus et Eraclitus igni.  Placuit quibusdam figuram et dispositionem et ordinem esse causas rerum. Censuere nonnulli materiam et formam et operatorium esse rerum principia. Nonnulli etiam sensere materiam et priuationem esse principia rerum. Achademicorum autem opinio putantium materiam esse coetemam Deo eliminata est a palatio sancti matris Ecclesie.

Quid autem sit yle, quid primordialis materia inuestigauerunt multi, sed pauci ueritatem assecuti sunt.    Putauere ergo nonnulli ylen esse omnino simplicem, Sed quid? Nichil uere simplex nisi Deus. Preterea,

‘Ex insensibili ne credas sensile nasci’

Si ergo yle est simplex, quonam modo ex ipsa procreabuntur res aut multiplicabuntur? Philosophicum item est quod motus generationis et corruptionis circa quiddam immobile uersantur. Cum enim transubstantiate ignis in aerem aut econuerso, remanet ibi quiddam quod diuersarum formarum est susceptibile, scilicet materia siue yle. Associatur ergo illi materia nunc igneitas. nunc aeritas. Cum ergo transustantiatur minus subtile in subtilius, maius erat quantitate quod est rarius. Cum itaque transit aer in ignem, maior erit ignis quam fuerit aer. Nonne ergo maior erit materia ignis quam aeris? Ergo materia remanens una et eadem nunc erit minor, nunc maior; nunc comprimetur, nunc dilatabitur. Quod si est, dabitur quod yle formam habet. Nonne enim alicubi terminatur illa ignis materia? Cum enim sit composita, nonne distenditur et extenditur per partes? Cum ergo non extendatur in immensum, alicubi terminabitur. Si ergo habet longitudinem, latitudinem et spissitudinem et terminatur in longitudine, terminum habens in latitudine similiter et in spissitudine, dabitur quod figuram habet et formam.

Quare ergo dicitur informis? Proponatur item lignum quadratum. Constat quod hoc lignum est usya composita; ergo partes illius philosophico sunt ypostasis et usiosis scilicet yle siue materia et forma substantialis. Cum ergo forma substantialis non sit quadrata, nonne materia est quadrata? Quero item utrum in transubstantlone ignis in aerem maneat eadem corporeitas, scilicet forma substantialis. Materia enim manens que uestita fuit igneitate, spoliata est illa igneitate, ita quod associatur illi materie aeritas. Sed utrum remanet corporeitas prior, an noua superuenit? Si dicatur quod remanet prior corporeitas, dabitur quod non solum materia manet ibi immobilis sed et forma substantialis. Preterea, nonne si eadem manet corporeitas, erit ibi idem corpus quod prius? Sed quid? Nonne genus poterit superesse, uariata specie specialissima? Quid? Nonne si nouus est aer, nouum est corpus? Numquid error erit in demonstratione, prolata hac propositione ‘Hoc corpus est’? Nonne hoc corpus est hic aer? Nonne aliud corpus fuit ille ignis? Maior autem occurrit difficultas si solum pronomen subiciatur. Si enim dicatur ‘Hoc est’, uidebitur demonstratio fieri ratione ypostaseos. Videtur enim pronomen significare materiam sine forma.  Conuertatur ergo ignis in aerem. Numquid ergo uerum erit hoc esse, demonstrato igne? Numquid ‘Hoc est ignis et illud erit aer’ non tamen ‘Aliquid est ignis et illud erit aer’?

Nomen enim uidetur significare materiam cum forma. Numquid ergo hoc erit hoc, demonstrato hinc igne, inde aer? Sed quid? Nonne esse hoc est substantiale? Numquid aliquid manens unum et idem mutat substantialia?

Quero item acutius utrum infinita sunt futura corpora intermedia inter ignem et aerem in conuersione tali. Cum ergo desinat ignis esse, numquid aer incipiet esse? In quo instanti? Quid erit in tempore intermedio, cum inter quelibet instantia sint infinita? Ad hec: In tali conuersione manet materia, fit spoliatio coloris, transpositio partium, dilatatio quantitatis aut contractio. Nonne hec fuerit successiue? Quod si est, dabitur aliquod corpus esse intermedium inter ignem et aerem. Quod si est, oportebit necessario infinita corpora esse intermedia. Adde quod bene instructi in fisicis dicunt primordialis materie suum colorem esse albedinem. Quod si est, nonne erit yle colorata, cum sit alba? Quare ergo dicitur informis? Dicunt nonnulli ‘ylen’ ideo dici informem, quia ualde est susceptibilis formarum. Potest ergo propositio notare auxesim, ut cum dicitur

‘Numquam imprudentibus imber obfuit’

id est ualde prudentibus.

Placet aliis ylen dici informem, quia nulli forme est addicta, cum nunc uni nunc alii forme associetur. Vt autem planius enucleem quid sentiam super his, uide quod multiplex est compositio. Est enim compositio geometrica, est philosophica, est phisica, est et theologica. Geometrica compositio est qua totum constat ex partibus suis, ita quod totum est maius sua parte, et illa pars sua parte maior. Arismetica itaque compositio, que est numeralis, sub geometrica continetur. Phisica compositio est compositio hominis constantis ex anima et corpore. Anima enim creatur in corpore, et de natura sui inhabitat corpus. Theologica compositio dicitur diuersarum formarum concursus siue mutatio aut alteratio per aduentum noue forme. Hinc est quod theologus censet animam etiam rationalem esse compositam, tum quia partes habet potentiates, tum quia alteratur a tristicia in gaudium, aut uersa uice a gaudio in tristitiam. Deus autem solus uere simplex est, in quo nichil est quod non sit Deus, apud quem non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio.

Philosofica compositio est qua usia constat ex materia et substantiali forma. Yle ergo est phisica pars usie. Sed numquid dicetur yle esse? Dicunt quod yle est potentia et non in actu. Sed quid? Quonam modo erit pars rei nisi sit? Si autem detur ‘quid sit’ quid predicabitur de yle hoc uerbo ‘est’? Dicunt hoc uerbum ‘esse’ esse equiuocum. Quandoque enim copulat formam et secundum hoc yle non est, ut aiunt; quandoque hoc uerbum ‘est’ nota est confirmationis et secundum hoc dabitur quod yle est. Sed quid? Nonne hoc nomen ‘yle’ inditum est ex forma? Quid predicatur cum dicitur ‘Yle est yle’? Numquid una sola est yle? Numquid ergo pars ligni est pars ignis? Numquid una est pars omnium rerum uisibilium? Aut si plures sunt materie tales, nonne indifferentes sunt secundum speciem? Nonne ergo materie tales conueniunt in eo quod sunt tales? Nonne ergo hoc nomen ‘yle’ significat speciem? Hoc quidem alicui uisum est. Dicitur ergo yle esse informis quia forma caret, antonomasice accepto nomine forme. Caret enim usiosi, que per antonomasiam dicitur forma. Cum ergo dicitur yle susceptibilis diuersarum usiosum, hoc ideo dicitur quia yle associatur diuersis usiosibus in compositione rei, non quia usioses insint ei. Potest tamen competenter dici quod yle habet accidentales formas etsi non substantiales, sicut genera generalissima habent accidentales formas secundum quosdam, sed non substantiales. Habet ergo yle colorem, formam, figuram, longitudinem, latitudinem, spissitudinem, quantitatem, extensionem, coartationem. Vnde et crescente arbore, crescit yle eius. Similiter, in reciproca conuersione elementorum (id est elementatorum), nunc extenditur yle, nunc comprimitur. Hinc est quod cum terra mutatur in aquam, maior erit aqua quam terra, maior aer quam aqua, maior ignis quam aer. Cum ergo dicitur in conuersione tali materia manere immobilis, hoc ideo dicitur quia una et eadem superstes est materia, que tamen mouetur nunc crescendo, nunc decrescendo. Cum ergo reperis apud philosophos quia materia habet esse per associationem forme substantialis, hoc ideo dicitur quia sic manifestatur esse materie. Ex materia ergo et corporeitate constat hoc corpus, scilicet in quantum est corpus. Ex eadem materia et ligneitate constat idem corpus, in quantum est lignum. Sed cum proprium sit animalis constare ex corpore et anima, maior occurrit dubitatio de phisica compositione animalis quam ligni. Nonne enim eadem est materia hominis que et corporis eius? Numquid ergo illi materia associantur tam forme substantiales anime quam forme substantiales corporis? Eciam. Materie enim corporis humani associantur corporeitas et rationalitas et animalitas et humanitas. Solent autem quidam subtiles dubitare utrum anima habeat spiritualem materiam. Quod si est, non erit anima creata de nichilo. Preterea, hoc dato uidetur quod anima sit ex traduce, quod heresim sapit. Dicimus ergo quod nulla est materia anime rationalis neque corporalis neque spiritualis; sed de talibus agetur inferius. Ad id autem quod quesiui, utrum aliquid corpus sit intermedium inter ignem et aerem, respondeo opinans id ita esse, quamuis in contrarium possit haberi refugium per infinitatem instantium. Data enim quod ignis desinit esse, potest dici quod aer non incipiet esse, erit tamen.

Contra id autem quod dixi in conuersione tali minorem esse aquam quam aerem, sic mihi obicio: Ponatur uas uitreum in niue ita opilatum ut nichil queat subintrare. Aer ergo qui est in uase mutabitur in aquam. Aqua ergo illa erit tanta quantus fuit aer, aut aliquis locus relinquetur uacuus. Super hoc mecum dubitare, lector, poteris. Sed quid? Nonne uitrum poros habet? Nonne per poros illos subintrabit aqueus humor ex niue resolutus?

Sed ad ylen reuertor, quam philosophi appellant medium quid inter aliquid et nichil. Vnde Augustinus in libro XII De Confessione eam uocat ‘nichil aliquid’, <et> ‘est non est’. Cur hoc? Propter intellectum quo solet comprehendi materia. Proponatur ergo lignum, quod ut dixi secundum phisicam compositionem constat ex materia et forma substantiali. Subtrahe ergo ligneitatem ita quod intelligatur remanere materia. Deinde subtrahe per intellectum ab ipsa materia formam, figuram, colorem et huiusmodi. Quid ergo erit materia superstes? Nonne de iure dicetur informis, ratione huiuscemodi abstrahentis intellectus? Vnde, ut ait Calcidius super Thimeum Platonis, sicut nichil uidendo uidemus tenebras, nichil audiendo audimus silentium, ita nichil intelligendo intelligimus ylen. Sepe autem mecum hesitaui utrum idem sit ypostasis quod usia, sed sic intellectum sit ypostasis, sic intellectum censeatur usia.

Dictis adiciendum quia hoc nomen ‘materia’ diuersis modis accipitur. Dicitur enim glans materia huius quercus, dicitur et yle que est secundum philosophicam compositionem materialis pars huius quercus, materia eiusdem quercus. Dicitur et primordialis materia quam creauit Deus in principio temporis esse materia rerum. Hec autem materia nichil aliud est, secundum quosdam, quam mundialis machina in prima sui confusione intellecta.  De hac confusione, ait poeta, sed in hoc philosophus,

‘Vnus erat toto nature uultus in orbe’

quem dixere chaos. Aque enim operiebant faciem terre, attingentes usque ad celum empireum. Vnde et secundo die factum est firmamentum ex aquis, ita quod adhuc remanent aque super firmamentum. Alii autem uocant chaos materiam informem que secundum quosdam nomine terre censetur, cum dicitur ‘In principio creauit Deus celum et terram’. Vnde Augustinus, in XII libro De Confessione, uocat celum angelicam naturam; terram, materiam informem.  Dirigens ergo Augustinus sermonem ad Deum, ait: ‘Vnde fecisti celum et terram, duo quedam, unum prope te, alterum prope nichil’.  Celum dicit prope Deum factum propter contemplationem inhabitantium celum qui propinqui sunt Deo fruitione, familiaritate, cognitione, dilectione. Terram dicit prope nichil factam propter suam informitatem, quia inanis erat et uacua, inuisibilis et incomposita. Vnde Augustinus paulo inferius ait in eodem libro: ‘Illud autem totum prope nichil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat quod formari poterat. Tu enim Domine fecisti mundum de materia informi quam fecisti de nulla re, pene nullam rem, unde faceres magna que mirantur filii hominum’.

Informem uocat materiam Augustinus propter intellectum abstractiuum forme, quo solet comprehendi materia primordialis. Et uide quod ibidem dicit Augustinus angelicam naturam et materiam esse duo carentia temporibus.  Vnde quidam ausi sunt opinari Deum in eternitate res preordinasse, in tempore fecisse nubem lucidam, in statu quodam intermedio qui nec fuit eternitas neque tempus creasse materiam primordialem. Sed Augustinum illa, reor, dixisse disserendo, non asserendo. Vnde in tercio X Libro De Confessione, in aliam transiens opinionem, ait, loquens de materia primordiali: ‘Eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit celi et tene materies, aliud cell et terre species, materiam de omnino nichilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla more intercapedine, sequeretur’.

Quid? Numquid ergo illa materia simul erat informis et formata? Informis erat, quoad intellectum abstrahentem; formata erat secundum ueritatis rei consistendam. Augustinus uero in eodem libro aliquantisper intentionem suam declarat, dicens ‘Precedit aliquid eternitate, tempore, electione, origine; eternitate sicut Deus omnia; tempore sicut flos fructum; electione sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum’.  Et paulo post: ‘Non formatur cantus ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest inteltigat materiam rerum primo factam et appellatam celum et terram, quia inde facta sunt celum et terra’.

Ecce Augustinus hic uocat celum celum empireum quod factum fuit in principio temporis. In eodem autem libro sepe uocat celum angelicam naturam.

Licet autem informitatem materie referamus ad comprehensionem intellectus, multis tamen uisum est materiam esse informem, adeo ut dicant ylen non esse corpoream, non esse compositam, non esse simplicem, non esse quid. Vnde ex hac, ut aiunt, ‘Yle est yle’ non sequitur quod yle sit aliquid, sicut esse maliciam non est esse quid, nec esse chimeram est esse aliquid. Et secundum hoc, non est impositum ex forma, sed quasi ex forma hoc nomen ‘yle’, ut informitas sit materie pro forma. Vnde secundum hoc, non potest hoc yle habere proprium nomen.

Sed quid moror? Habet yle multas formas, me iudice.