Daniel of Morley, Philosophia

Ed. G. Maurach, Mittellateinisches Jahrbuch 14 (1979): 204-255; chapter “De yle”: paragraphs 23-32.

DE YLE

Concedatur itaque ylen substantiam corpoream fuisse, a Deo ex nichilo creatam, in se inferiorem partem mundi cum suis ornatibus continentem; corpoream dico, quia ex incorporeo non nascitur corpus, unde Lucretius:

‘Ex insensibili non credas sensile nasci’

Hec quatuor elementa cum suis ornatibus continebat, quia materia fuit singulorum, que infra limitarem ambitum sublunaris regionis continentur. Et, ut verbis detur audacia, concedatur et chaos fuisse; nec tamen illud, ut multi voluerunt, fuisse ylen, sed in yle. Chaos itaque non fuit yle, sed contrarietas quedam in yle, naturalem elementorum motum impediens.

Terra namque quandoque deorsum secum trahebat ignem, ignis aliquando terram quasi sibi alligatam sursum, aqua aliquando aera in longum, aer aliquando aquam in latum; et hec repugnande vicissitudo abusive chaos, i. e. confusio, a predictis nominatur.

At si instabit aliquis: ‘yle fuit substantia corporea, ergo corpus, ergo locale; sed quis locus, etiam si locus esset, capax esset yles?’, contra taliter opponentem breviter respondeo, quia, licet corpus dico, non statim locale concedo, nam et mundus iste corpus est, nec tamen locale assero. Forte aliquis sophista nondum intelligens, quid sit ylen continere quatuor elementa cum suis ornatibus, hoc modo veritati improperans verbis adherebit: ‘Yle fuit continens quatuor elementa; ergo quatuor elementa fuerunt in yle vel constituebant ylen’.

Ad quod dicendum est, quod figurativa est locutio, cum dico, quod yle continebat in se rerum species, que nondum erant specificate. Sicut enim in ligno per potentiam fumus esse dicitur, quem ignis, in subiectam materiam agens, ipso actu instaurat, ita genera et species singulorum sublunari globo contentorum in yle per potentiam fuerunt, que postea actu generationis prodierunt. Sed nondum consonum videtur dicere, quod yle continebat quatuor elementa, cum nichil aliud fuerit yle quam quatuor elementa; et idem predicet: ‘quatuor elementa fuerunt yle’ quod ‘yle fuit yle’. Et ita, si yle continebat quator elementa, videtur, quod continebat se ipsam, quod plane falsum est, cum nichil totum se ipsum contineat.

Figura ergo, ut dictum est, attenditur in locutione, quia, licet dicam universas res contineri in mundo, que universaliter collecte nichil aliud quam mundus sunt, non tamen concedo mundum contineri a mundo. Sed quia superius datum est corpus fuisse ylen, que quatuor elementa erat, quorum quodlibet fuit corpus, consequens erit illud corpus plura corpora fuisse.

Quid mirum? In unoquoque corpore infinita sunt corpora. Quelibet namque pars corporis est corpus; sed tamen unum corpus, quantum ad sui integritatem, plura non est, quia sicut ignis non plura, sed unum elementum conceditur esse, licet quelibet pars eius ignis sit, ita unum corpus, non plura dicitur esse, licet quelibet pars eius corpus sit. Hac igitur similitudine probatur quod, licet yle fuerit quatuor elementa, quorum quodlibet corpus fuit, non tamen plura corpora, sed unum fuit.

Adhuc fortassis Aristotelicus dicit: ‘Corpus fuit, ergo coloratum fuit’, paria namque astruit corpus et coloratum. Ego vero longe ab hac assertione discedo, quia stellaria corpora esse scio, nec tamen colorata esse profiteri audeo. Cum solaris radius corpus sit, dicat ergo Dialecticus, quo colore coloretur. Aerio quoque corpori nescio colorem assignare.

Sed ut Philosophus, quem non intelligunt, exponatur: de solidis corporibus, que visui et tactui subiacent, recipiendum est, quod, si corpus est, et coloratum est, quia elementa nullo modo coloribus afficiuntur. Omnis namque color, ut ait Ypocras in Libro de aeris mutatione, ex quatuor qualitatibus est proveniens; quare elementum, quod duabus tantum constat qualitatibus, non coloratur. Licet enim Philosophus in Libro luminum aquam albidam nominaverit, non tamen nisi aquam dementatam intelligere dedit, et maluit forte in hoc a vulgo intelligi quam ipsam philosophiam imitari.

Similiter et quidam Philosophus nivem describens aquam albam et siccam nominavit, tantum quia ipsa nix et alba sit et in aquam resolvatur et pre nimia sui siccitate ignem accensum in lichino ut cera pascat et ardendi prestet facultatem, quod in cereis nive obvolutis liquido dubitanti patebit.

Ad ultimum vero gravius arguet et naturam rei subtilius investigabit hoc modo Platonicus: ‘yle fuit corpus, ergo elementum vel elementatum. Constat, quod elementatum non fuit, quia elementata, nisi per possibilitatem, nondum fuere’. Iterum, si concedatur elementum fuisse, protinus concludet: ‘Ergo fuit ignis vel aer vel aqua vel terra. Sed nullum istorum fuit; quare non fuit elemcntum’. Quid igitur dicendum? Quia ylen nec elementum nec elementatum fuisse constat et tamen corpus, concedo, quippe infinita huiusmodi corpora cognosco. Huiusmodi enim sunt omnia stellaria corpora, ut in sequentibus determinabitur; sed nunc de elementorum primaria ordinatione aliquid dicatur.