Dominicus Gundissalinus, On the Coming Forth of the World

The title “De processione mundi” has been ascribed to this text by its first critical editor, Georg Bülow (Des Dominicus Gundissalinus Schrift Von dem Hervorgange der Welt). The Latin tradition, however, as well as most manuscript witnesses, do not refer to Gundissalinus’s work using that title. The most common reference is to Liber de creatione mundi. For instance, this is how Roger Bacon and Thomas of York refer to it.

Edited by María Jesús Soto Bruna and Concepción Alonso Del Real, De processione mundi. Estudio y edición crítica del tratado de D. Gundisalvo (Pamplona: EUNSA, 1999).

Inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, mundi intellecta, conspiciuntur. Si enim uigilanter haec uisibilia conspicimus, per ipsa eadem ad inuisibilia dei contemplanda conscendimus. Vestigia enim creatoris sunt mira opera uisibilis creaturae et ideo per haec, quae ab ipso sunt, sequendo peruenimus ad ipsum. Unde in libro sapientiae scriptum est: «per magnitudinem creaturae et speciem potest intelligibiliter creator uideri». Cum enim magnitudo, pulchritudo et utilitas tantum miranda proponitur: profecto potentia creatoris, sapientia et bonitas, quae inuisibilia dei sunt, reuelantur. Non enim tam magna faceret, nisi potens esset, tam pulchra, nisi sapiens, tam utilia, nisi bonus. Unde de sapientia scriptum est: «in uiis ostendit se hilariter et omni prouidentia occurrit illis» Viae quippe ad creatorem sunt opera ipsius; quae dum diligenter attendimus, ad cognoscenda occulta eius utcunque attingimus.

Unde ad intelligendum inuisibilia dei speculationis materia nobis tripertita proponitur. Scilicet: in rerum compositione et dispositione et causa utrumque mouente. Compositio est principium, ex quibus aliqua fit coniunctio. Dispositio est coniunctorum ordinata habitudo. Causa uero mouens alia est primaria, alia secundaria, alia est tertiae dignitatis, et deinceps. Ad speculationem autem tria sunt necessaria: ratio scilicet, demonstratio et intelligentia. Accedit enim ad compositionem ratio, demonstratio ad dispositionem, ad causam intelligentia. Unde dicitur, quod in naturalibus rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in theologicis intelligentialiter uersari oportet. Et rationi quidem sufficit possibilitas, demonstationi uero necessitas, intelligentiae uero simplex et mera quaedam conceptio. Ad intelligentiam autem per intellectum siue per demonstrationem, ad intellectum per rationem, ad rationem uero per imaginationem, et ad imaginationem per sensum ascenditur. Sensus enim apprehendit sensibiles formas simul in praesenti materia, imaginatio formas sensibiles in absenti materia simul, ratio formas sensibiles praeter materiam, intellectus formas intelligibiles tantum, intelligentia uero unam simplicem formam utcunque, sed similiter apprehendit. His igitur gradibus ad deum mens humana contemplando ascendit et ad hominem diuina bonitas descendit. Ratio inquirit componendo et resoluendo; resoluendo ascendit, componendo descendit. In resoluendo enim ab ultimis incipit, in componendo a primis incipit Unde per ea, quae facta sunt, inuisibilia dei intellecta creatura mundi conspicit, cum ratio ad compositionem accedit hoc modo.

Totus hic mundus, quem lunaris circulus ambit, ex grauibus et leuibus integraliter consistit. Sed motus grauium est ire deorsum, et motus leuium est ire sursum. Cum igitur grauia et leuia de natura sua habeant ire in oppositas partes, tunc nequaquam in compositione huius corruptibilis mundi conuenirent, nisi aliqua causa cogens illa componeret. Mundus igitur sublunaris ab alio compositus. Item, omne corpus constat ex materia et forma. Omne enim corpus substantia est et alicuius quantitatis et qualitatis est Forma uero et materia oppositarum proprietatum sunt; nam altera sustinet, et altera sustinetur; altera recipit, et altera recipitur; altera format, et altera formatur Quae autem oppositarum proprietatum sunt, numquam ad aliquid constituendum per se conueniunt. Forma igitur et materia in constitutione corporis per se non conueniunt. Quae autem per se non conueniunt, profecto, cum in aliquo sibi opposita inueniuntur, quod compositorem habeant, euidenter ostendunt. Omne igitur corpus compositorem habet. Sic itaque totus mundus.

Item. Omne, quod est, aut coepit esse aut non coepit esse; aut habet initium aut caret initio. Quod autem aliqua habeant initium, manifeste indicat resolutio huius sensibilis mundi. Multa enim uidemus hic desinere esse, quae, nisi aliquando incepissent, non desinerent unquam Nihil enim occidit, quod non oritur, nec solutio nisi compositionem sequitur. Quicquid enim intellectus diuidit et resoluit in aliquid, compositum est ex his, in quae resoluitur. Cum ergo multa ex tam diuersis composita assidue corrumpi et dissolui uideamus – nihil autem corrumpitur nisi quod generatum est, sed omne, quod generatur, incipit fieri, quod non erat – profecto necesse est, ut quaecumque corrumpi uideamus, ea aliquando incepisse dicamus. Omni autem incipienti esse aliqua res sibi dedit esse. Et omne, quod incipit esse, antequam sit, possibile est illud esse, quia, quod impossibile est esse, numquam incipit esse, sed quod possibile est esse. 

Item, cum incipit esse, de potentia exit ad actum, de possibilitate ad actum. Exitus autem de potentia ad effectum motus est. Quicquid ergo incipit esse, mouetur ad esse. Omne autem, quod mouetur, ab alio mouetur. Omne igitur, quod coepit esse, non ipsum sibi, sed aliqua alia res dedit esse. Ipsum enim, cum non erat, sibi dare esse non poterat. Quod enim non est, nec sibi, nec alii rei dare esse potest. Impossibile est etiam, ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius. Omnis enim causa efficiens prior est eo, quod efficit. Si igitur aliquid daret sibi esse, tunc illud esset prius et posterius se ipso, quod eSt impossibile. Quare omni incipienti aliquid aliud dedit esse.

Item illud aliud aut coepit esse aut non coepit esse. Si uero et illud incipit esse, tunc aliquid aliud sibi dedit esse. Et ita inquirendo aut in infinitum itur, aut aliquid occurret, quod incipientibus dedit esse, ipsum uero nullatenus coepit esse. Quod autem est et non incepit esse, hoc aeternum est. Illud ergo, quicquid sit, prius est omnibus habentibus initium, et sic est principium et prima causa omnium.

Prima uero causa non habet causam. Alioquin iam non esset prima. Quod sic probatur: omne, quod est, aut possibile est esse, aut necesse est esse; sed aliqua causa est prima. Ergo prima causa uel possibile est esse, uel necesse est esse. Omne autem, quod possibile est esse, cum consideratum fuerit ipsum in se, eius esse et eius non esse utrumque est ex causa. Cum autem fuerit, iam recepit esse diuisum a non-esse; cum uero non fuerit, iam habet non-esse diuisum ab esse. Et non potest esse, quin utrumque istorum duorum uel habeat ex alio, uel non habeat ex alio. Si autem habuerit ex alio, profecto ipsum erit ex causa.

Quod uero non habeat ex alio, hoc impossibile est esse. Manifestum est enim nullum posse uenire ad esse nisi per aliquid aliud, quod habet esse; similiter ad non-esse. Ipsum enim uel est sufficiens per se ad habendum esse uel non est sufficiens. Si autem ipsum per se est sufficiens ad utrumque recipiendum, tunc, cum habuerit esse, erit ens per se et erit necessarium esse. Positum est autem non esse necessarium esse. Simul ergo est necessarium et possibile, quod est contrarium. Si autem non est sufficiens sibi ad habendum esse per se, sed aliquid aliud est, a quo est esse illius – omne autem, cuius esse est ex esse alterius a se, qui omnia egit ad esse, illud utique est causa eius – tunc possibile prius causam habet et non habebit quodlibet duorum receptorum per se nisi per causam. Intellectus enim essendi est ex eo, quod est causa essendi, et intellectus non essendi ex causa priuante essendi rem. Dicimus ergo de intentione essendi possibiliter, quia esse, quod habet, ex causa sua habet et respectu eius. Quamuis enim non habeat esse, cum sua causa exstiterit, est tamen esse possibile, licet habeat esse uel non esse, nec sit appropriatum alicui illorum duorum. Monstratum est igitur, quod, quicquid est possibile esse, non habet esse, nisi respectu suae causae.

Prima igitur causa non est possibile esse, igitur necesse est esse; unde non habet causam. Quod enim necesse est esse, non habere causam manifestum est. Si enim necessarium esse habeat causam sui esse, profecto eius esse esset per ipsam. Omne autem, cuius esse est per aliud, cum ipsum fuerit consideratum in se, eius esse non esset necessarium. Quicquid autem consideratum in se sine alio non inuenitur habere esse necessarium, illius esse non erit necessarium per se. Unde constat, quod, si necessarium esse per se habet causam, non est necessarium esse per se. Manifestum est igitur, quod necessarium esse non habet causam. Patet quidem ex hoc etiam esse impossibile unam rem habere necessarium esse per se et habere necessarium esse per aliud. Si enim necessitas sui esse est per aliud, tunc impossibile est illud esse sine alio. Impossibile est igitur, ut habeat necessarium esse per se. Si enim fuerit necessarium esse per se, profecto illud aliud non confert ei aliquid ad esse. Omne enim, cui aliquid confert ad esse, illud non est necessarium esse per se. Igitur necesse esse non habet causam. 

Dicimus etiam non posse esse, ut id, quod est necesse esse, habeat aliud necesse, ita ut hoc sit simul cum illo et illud cum isto, nec unum illorum sit causa par alterius, sed aequaliter se concomitantur in necessitate essendi. Cum enim consideratum fuerit unumquodque eorum per se sine alio, aut erit necessarium per se, aut non erit necessarium per se.

Si autem fuerit necessarium per se, aut habebit necessitatem etiam cum alio, cum consideratum fuerit cum alio – et si sic fuerit, tunc hoc erit necessarium per se et necessarium per aliud, et hoc est inconueniens, sicut supra ostendimus – aut non habebit necessitatem cum alio, ita ut esse eius sequatur ad esse alterius et comitetur illud.

Immo esse eius non pendebit ex esse alterius, ita ut hoc non sit, nisi et illud fuerit, et e contrario. Si autem non fuerit necessarium per se, oportet, ut consideratione sui per se sit possibile esse, consideratione uero alterius sit necessarium esse. Et tunc impossibile est, quin illud aliud aut sit sic aut non sit sic. Si autem et illud aliud fuerit sic, tunc impossibile est, quin necessitas huius essendi sit ex illo, cum illud uel est possibile esse uel necessarium esse. Si autem necessitas essendi huius fuerit ex illo, tunc illud est necessarium esse. Sed hoc non habuerit necessarium esse per se, nec per tertium aliud aliquid, sicut praediximus, sed per illud, quod uersa uice habet necessitatem essendi ab ipso, et necessitas essendi huius ingerit necessitatem essendi illius, quod e contrario habuit esse post necessitatem essendi huius et hoc posteritate essentiali. Tunc hoc non habebit unquam necessarium esse per se ullo modo. Si autem necessitas essendi huius fuerit ex illo, cum illud est possibile esse, tunc necessitas essendi huius erit ex illo existente possibili et dante huic necessitatem essendi nec accipiente ab illo possibilitatem essendi, sed necessitatem. Ergo possibilitas essendi illius erit causa necessitatis huius, et hoc non erit causa possibilitatis illius essendi.

Ergo non erunt concomitantia, cum unumquodque eorum sit causa per se et causatum per se. Deinde etiam contingit aliud, quod, cum possibilitas essendi illius fuerit causa necessitatis essendi huius, tunc esse huius non procedit ex esse eius, sed ex esse illius. Nos autem posuimus illa concomitantia. Ergo non possunt esse concomitantia in esse, nisi forte ambo pendeant ex alia extrinseca causa. Et tunc oportebit, ut aut alterum eorum sit primum per se, aut sit aliquid aliud extrinsecus, quod det eis esse secundum habitudinem essendi, quam habent inter se, et instituat habitudinem inter ea, secundum quam habeant essejkelatiuorum autem alterum non dat esse alteri, sed est simul cum eo; datorum autem esse causa est coniungens illa. Duae etiam materiae uel duae solae substantiae non sufficiunt per se ad conferendum sibi hoc esse, quod dicitur de eis, sed egent alio aliquo tertio, quod componat ea inter se. Necesse est enim unum istorum duorum esse, scilicet ut uel esse uniuscuiusque horum et certitudo non sit, nisi fuerit cum alio – et ita tunc suum esse per se non ergo erit necessarium, ergo possibile, ergo causatum; unde ipsum et sua causa, sicut diximus, non comitabuntur se in esse, ergo sua causa erit aliqua res alia, quapropter hoc et illud non erunt causa habitudinis, quae est inter illa, sed illa alia causa –; uel ut non sit necesse esse simul cum alio; et ita hoc simul esse erit quidem accidens inutile ad esse eius proprium. Unde proprium esse eius non erit ex comitantia comitantis, secundum quam est suum comitans, sed ex causa praecedente, si ipsum causatum fuerit. Tunc ergo esse eius aut erit ex comitante, (non ex eo, quod est comitans, sed ex proprio esse comitanti; et ita non erunt comitantia, sed causa et causatum; et etiam comes eius erit causa putatiua putatae habitudinis, quae est inter illa, ut pater et filius) aut erunt comitantia secundum hoc, quod nullum eorum est causa alterius et habitudo erit necessaria ad esse eorum. Sed propria prima causa habitudinis erit causa extrinseca instituens duas essentias eorum, sicuti scisti, et habitudo erit accidens. Unde non erit illi comitantia, nisi per accidens separabile, uel inseparabile. Hoc autem est praeter propositum; id autem, quod est per accidens, erit causa indubitanter. Unde ex parte comitantiae erunt duo causata; et ita nullum eorum necessarium est esse per se.

Dicemus etiam, quod necessarium esse debet esse unum in se. Sin autem sint multa et sit unumquodque eorum necessarium esse; necesse est unumquodque eorum in sua essentia uel non differre ab altero aliquo modo, uel differre. Si autem non differunt unum ab alio intellectu suae essentiae propriae, differt autem unum ab alio in eo, quod unum non est aliud – haec enim differentia est sine dubio –: profecto unum differt ab alio per aliquid, quod est praeter intellectum essentiae. Intellectus enim essentiae est in eis non diuersus, sed est adiunctum aliquid, per quod factum est hoc, uel est in hoc, per quod hoc factum est hoc, nec illud est ad aliquid iunctum. Est autem adiunctum unicuique aliorum aliquid, per quod hoc factum est hoc, et e contrario, uel quod hoc est hoc, idem aliud. Haec enim idem sunt in essentia, et est in eis alteritas – alia est diuersitas –; ergo sic teneamus, quod unumquodque eorum sit idem in essentia cum alio et differat ab alio. Dico ergo, quod ea, quae affixa sunt extrinsecus essentiae, sunt de numero accidentium consequentium, non essentialium. Haec autem accidentia consequentia, si accidunt ipsi essentiae ex hoc, quod est ipsa essentia, necesse est tunc, quod omnia conueniunt in eis. Iam autem diximus illa differre in eis: ergo conueniunt et differunt in eisdem, quod est inconueniens. Vel si accidit eis diuersitas ex causis intrinsecis, non causis essentiae addictis, tunc, si causa illa non esset, profecto non differrent. Ergo, si causa illa non esset, essentiae illorum essent una – sed non sunt una –: ergo, si causa illa non esset, non haberet unumquodque eorum necessarium esse per se discretum ab alio. Ergo necessitas essendi uniuscuiusque illorum propria et solitaria est ex causa intrinseca. Iam autem ostendimus, quod, quicquid est necessarium esse per aliud, non est necessarium esse per se. Immo in definitione essentiae ipsius est possibile esse, cum unumquodque eorum, sicut est necessarium esse per se, sic etiam est possibile esse per se, quod est inconueniens.

Ponamus autem illa differre in aliquo accidente essentiali, postquam conueniunt in intellectu essentiae. Hoc autem, in quo differunt, impossibile est, quin sit uel necessarium ad necessitatem essendi unumquodque, uel non sit. Si autem necessarium fuerit necessitati essendi, necesse est tunc, ut omnia conueniant in eo quicquid est necessarium esse. Si autem non est necessarium esse necessitati essendi, tunc necessitas essendi est discreta ab eo et est necessitas per se. Illud autem essentiale est accidens affixum extrinsecus et adueniens necessitati post plenitudinem, siue perfectionem necessitatis essendi. Hoc autem iam ostendimus esse absurdum. Igitur in nullo debent differre. 

Debemus autem hoc adhuc amplius alio modo ostendere. Impossibile enim est necessitatem essendi diuidi per multa nisi uno duorum modorum, scilicet uel sicut res diuiduntur per differentias uel sicut diuiduntur per accidentia. Scimus autem, quod differentiae non recipiuntur in definitione eius, quod ponitur ut genus. Ergo non dant generi essentiam eius, sed dant ei esse in actu, sicut rationale. Rationale enim non prodest animali, quantum ad animalitatem, sed prodest ei, ut ipsum sit in actu essentia appropriata. Oportet ergo, ut differentiae necessitatis essendi, si forte sint aliquae, non prosint aliquid, quantum ad essentiam necessitatis essendi, nisi ad esse in actu. Hoc autem factum est duobus modis. Uno quidem propria essentia necessitatis essendi non est nisi incessabilitas essendi; non sicut essentia animalitatis, quae est essentia praeter essentiam incessabilitatis essendi. Esse enim est consequens illam uel superueniens illi, sicut scisti. Ergo differentiae non prosunt necessitati essendi nisi ad id tantum, quod est inter essentiam suae formae. lam autem prohibuimus hoc inter genus et differentiam alio modo et ad hoc, ut ipsa necessitas essendi habeat esse in actu: oportet, ut pendeat ab alio dante eam. Unde intentio necessitatis, per quam res est necessarium esse, pendebit ex alio. Nos autem loquebamur de necessario esse per se. Ergo res erit necessarium esse per se et necessarium esse per aliud, quod iam destruximus. Manifestum est igitur, quod necessitatem essendi diuidi per illa non est, sicut genus diuidi per differentias. Manifestum est etiam, quod essentia, cui debetur necessitas essendi, impossibile est aliquid esse generale, quod diuidatur per differentias aut per accidentia. Restat ergo, quod sit aliquid speciale. Dicimus autem esse impossibile, quod necessitas essendi sit aliquod speciale praedicamentum de multis. Singularia enim cuiuslibet speciei, sicut iam docuimus, postquam non sunt diuersa in intellectu essentiae, debent esse diuersa accidentibus. Iam autem ostendimus nullum accidens posse esse in necessitate essendi.

Possumus etiam hoc idem alio modo ostendere summatim. Dicimus enim, quod necessitas essendi, cum de aliquo dicitur, in quo est, aut omnino est propria eius, quod non habet esse nisi per eam nec praeter esse, nec alterius, et sic oportet, ut necessitas essendi non habeat nisi unum singulare; aut eam habeat possibiliter aut necessario; unde haec res erit non necessarium esse per se, cum ipsa sit necessarium esse per se, quod est impossibile. Ergo necessitatem essendi non potest habere nisi una res tantum. Si quis autem dixerit, quod, cum haec una res habeat necessitatem essendi, non prohibetur tamen habere eam alia res; uel, cum alia res habuerit eam, non prohibetur tamen haec res habere eam; dicimus, quod nos non loquimur de necessitate essendi modo, in quantum est propria huius, secundum quod est huius sine consideratione alicuius alterius; non enim potest esse, ut haec eadem proprietas sit alterius, sed alia et consimilis et conformis, quae sic debetur ei, sicut et illa huic. 

Dicimus etiam aliter, quia, si hoc, quod unumquodque eorum est necessarium esse, est id ipsum tunc, quicquid est necessarium esse, est id ipsum et non aliud. Si autem hoc, quod est necessarium esse, non id ipsum est, immo necessarium esse adiunctum est ei, quod est id ipsum esse, profecto hanc coniunctionem aut habet ex se ipso aut ex alio. Si autem habet ex se ipso et ex hoc, quod est necessarium esse, est id ipsum; tunc, quicquid est necessarium esse, est id ipsum. Si autem habet ex alio, tunc habet eam ex causa, quae est alia a se. Ergo hoc, quod est id ipsum, est ex causa, et proprietas essendi, quae est eius solius propria, est ex causa, ergo est causatum. Necessarium autem esse unum est, expers comitantis. Non enim est ut species sub genere et unum sub numero est, non sicut singularia sub specie, sed intellectum sui nominis non habet nisi ipsum tantum. Unde in suo esse non communicat ei aliquid aliud. Hoc autem alias exposituri sumus.

Hae sunt proprietates, quas habet necessarium esse. Iam autem ostendimus proprietatem eius, quod est possibile esse, proprietas enim eius est, quod non eget alio, per quod habeat esse in actu. Omne autem, quod possibile est esse, cum consideratur per se ipsum, semper est possibile esse. Contingit autem aliquando ipsum necessarium esse per aliud, et quod sic est, aut non habet necessitatem essendi semper, sed aliquotiens, et quod sic est, opus habet materia, quae ipsum praecedit tempore, sicut mox ostendemus, aut necessitatem essendi habet semper et per aliud, et quod sic est, omnino non est simplex. Aliud est enim, quod habet consideratione sui ipsius, et aliud, quod habet ex alio. Id ipsum enim, quod est, habet ex utroque, scilicet ex se et alio; et propter hoc nihil est adeo primum, adeo simplex, quod non habeat aliquid possibilitatis, et potentiae in se ipso nisi necessarium esse tantum.

Constat ergo, quod necesse esse neque est relatiuum, neque est mutabile, nec multiplex, sed solitarium, cum nihil aliud participet in suo esse, quod est ei proprium; et hoc non est nisi solus deus, qui est prima causa et primum principium omnium, quod unum tantum necesse est intelligi, non duo uel plura. Unum enim duobus prius est; omne enim illud prius est alio, quod destructum destruit et positum non ponit. Nisi autem praecedat unum, non erunt duo; aut si duo fuerint, necesse est unum esse. Sed non conuertitur «si unum est, duo sunt, duo esse necesse est». Duo igitur principia esse non possunt. Dicitur utrumque prius esse laborans, neutrum neutri principalem sedem relinquit. Nisi enim alterutrum alterutro prius esset, nequaquam primum omnium existeret. Unum igitur est principium, una est causa efficiens omnium. 

Causa autem, ut praedictum est, alia est primaria, alia secundaria, alia ultima. Primaria causa est causa efficiens, quoniam ui propria mouet, ut aliquid explicetur; et haec est prima et simplex causa, quae, cum sit immota, cunctis aliis mouendi est causa. Unde dicitur stabilis, quia manens dat cuncta moueri. Omnis enim motus a quiete incipit, <et idcirco necesse est, ut id, quod immotum est, omne, quod mouetur, antiquitate praecedatx Ergo immotum, quod cuncta mouet, id primum omnium et efficientem causam esse necesse est. Et haec causa uniuersitatis deus conditor est. Unde et ipsum moueri non potest, cui potentia semper in actu est, quia, a quo uel ad quod moueatur, non est. Motus enim, ut praedictum est, est exitus de potentia ad actum. Ergo nihil mouetur, nisi quod imperfectum est. Mouetur autem ad hoc, ut perficiatur per illud, ad quod mouetur. Si ergo primum principium mouetur, tunc illud imperfectum esset. Sed omni imperfecto aliquid perfectum prius esse conuincitur, cuius collatione hoc imperfectum dicatur. Omnis enim imperfectio perfectionis est priuatio. Si ergo primum principium moueretur, tunc ab alio moueretur; quare aliquid aliud prius eo esse uideretur, ex cuius collatione hoc imperfectum uideretur. Item omne, quod mouetur, mouetur ab alio, sed omne id, a quo aliquid mouetur, causa est efficiens motus eius, quod mouetur. Omnis autem causa efficiens prior est eo, cuius est causa. Ergo omne id, a quo aliquid mouetur prius est eo, quod mouetur. Si ergo primum principium moueretur, tunc ab alio moueretur, quod esset prius eo; sic ergo primum principium non esset primum. 

Item. Quicquid mouetur, ad aliquid mouetur, quoniam, quicquid mouetur, de potentia ad effectum mouetur; potentia uero et effectus opposita sunt. Sed quicquid mouetur ad aliquid, non habet illud, ad quod mouetur. Si enim haberet iam, non ad illud moueretur, sed in eo quiesceret. Finis enim motus est adeptio eius, propter quod et ad quod motus totus fit. Si ergo primum principium moueretur, profecto ei aliquid deesset, propter quod acquirendum moueretur; et ita esset insufficiens. Unde necesse est aliquid aliud esse sufficiens et plenum, per quod perficeretur, et illud idem aut moueretur, aut non. Si autem moueretur, tunc illud idem, quod ex praecedente ratione confectum est, consequeretur, et sic usque in infinitum. Restat ergo, quod aliquid sit primum principium, quod nullo modo moueatur; et hoc est id, quod dicitur deus. Unde omnis motus est alienus ab essentia eius. tOmnis uero motus est in opere eius, quemadmodum uirtus in auctore quidem semper eas componens et resoluensf. In subiecto uero alia compositio, alia resolutio, nec simul eiusdem.

Secundaria uero causa est, per quam aliquid administratur tertiae et quartae causis, et sic deinceps, ex quibus et in quibus aliquid – ut caelestes spiritus, anima, natura et multa alia –, quae cum sint effectus primae causae, sunt et ipsa causa sequentium, de quibus uerba sequentur. Ultima autem causa est finis omnis intentionis, ut, sicut prima est, quam nulla praeuenit, et ultima sit, quam alia nulla antecedit; inter quas sunt multae mediae, quarum unaquaeque est effectus praecedentis se et causa sequentis se. Et quoniam nihil, quod causa prima mouet, fit a causa sine motu, idcirco motus causarum diuidendus est.

Motus igitur primae causae, quo scilicet prima causa mouet, alius dicitur creatio, alius compositio; sed primus est creatio, secundus est compositio. Motus uero secundariae causae cuiusdam tantum est compositio, cuiusdam et generatio. Nam compositio alia est primaria, alia secundaria. Primaria est ex simplicibus, secundaria est ex compositis; et secundaria alia naturalis, alia artificialis. Et creatio quidem est a primordio primorum principiorum ex nihilo. Compositio uero est primarum rerum ex ipsis principiis, quae semel factae numquam occidunt, utpote ex prima conformatione compactae. Generatio uero est ex eisdem principiis eorum, quae nascuntur et occidunt usque, non per ea, quae composita sunt, reparatio, tamquam de residuis minutiis denuo confecta rerum protractio. Creatio autem et compositio ita se habere uidentur, ut, licet creatio natura et causa prior uideatur, numquam tamen et ordine, uel tempore, uel loco prior intelligenda est. Generatio autem, quoniam per compositionem descendit, necessario tempore posterior succedit.

Sed quoniam nihil incipit esse sine motu, idcirco, quaecumque initium habent, aut habent initium per creationem aut per compositionem aut per generationem. Unde quaecumque habent enim initium uere et proprie, aut sunt creata de nihilo, aut facta ex aliquibus per compositionem, uel per generationem ex aliquibus, uel alias per corruptionem alterius formae, licet in scripturis alia pro aliis assumpta uideantur, sed improprie. Per creationem ergo initium habent prima principia rerum, quae de nihilo creata sunt; quae sunt principium materiale et principium formale. Creator enim aliquod principium creauit; sed omne creatum a creante debet esse diuersum. Cum igitur creator uere imus sit, profecto creatum non debuit esse unum, sed, sicut inter creatorem et primam creaturam nihil fuit medium, sic inter imum et duo nihil est medium. Primum enim, quod est diuersum ab uno, hoc est duo. Cum igitur creator uere sit unus, profecto creatura, quae post ipsum est, debuit esse duo. In unitate enim non est diuersitas, sed in alteritate. Sed primum principium alteritatis binarius est, qui primus ab unitate recedit. Si igitur primum creatum unum esset, tunc nulla esset diuersitas; si uero nulla esset diuersitas, nulla esset, quae futura esset, creaturarum uniuersitas. Quapropter duo simplicia ab uno simplici primum creari debuerunt, ex quibus omnia constituenda erant. Constitutio autem non potest fieri nisi ex diuersis, quare diuersa esse debuerunt. Sed non potuerunt esse duae materiae; ex duabus enim materiis uel pluribus sine forma nihil constitui potest. Cum enim ex forma sit omne esse, tunc, si utrumque esset materia, nullum esset esse. Similiter nec duae formae esse potuerunt; forma enim sine materia subsistere non potest. Quapropter nec utrumque potuit esse materia, nec utrumque forma. Procul dubio ex necessitate debuit esse alterum materia et alterum forma. Nam quia non-esse non habet formam, oportuit esse habere formam. Et quia esse debuit esse finitum, nihil autem finitur, nisi per formam: ideo oportuit, ut esset forma, per quam finiretur, quia forma est continens esse rei.

Item, quia prima unitas agens non habet yle, oportuit, ut unitas, quae post eam sequitur, sit habens yle; contraria enim contrariis conueniunt. Et quia forma non habet esse, nisi in materia, tunc debuit esse materia, in qua subsisteret.

Item, quia creator perfectus est, primum opus perfectum creare uoluit. Perfectius autem est creare, in quo aliud et quod in alio subsistat, scilicet sustinens et sustentatum, quam alterum tantum. Et quia creator in se sustinens est, nihilo indigens, profecto creatum, quod ab eo diuersum est, debuit esse insustinens et indigens. Et ideo necessario, quia duo erant, profecto talia esse debuerunt, ut alterum altero indigeret uicissim et neutrum perficeretur, nisi ex altero. Quapropter unum debuit esse materia et alterum forma. Tria enim sunt principia omnis geniturae: primum scilicet causa efficiens, secundum id, ex quo, tertium id, in quo. Id, in quo, quoniam, tamquam matris patientis uice, superuenientis uirtutis ad omnes motus patet, rerum materia nominatur. Forma uero id est, ex quo, quoniam informem illam necessitatem agentis uirtutis motibus in uarios effingit euentus. Forma enim secundum huiusmodi necessitatem ornatus est materiae. Materia uero formae necessitatis in omni siquidem rerum constitutione sustinens imprimis est necessarium; posterius est operis euentus per formam. Unde nec materia potuit esse sine forma, nec forma sine materia. Impossibile est enim, ut altera sit sine altera, quia non perficitur esse, nisi ex coniunctione utriusque. Unde altera alteri uidetur dare esse, et utraque utriusque uidetur causa esse, ut sit. Si autem utraque utrique dat esse, cur non utraque in se habet esse? Quod enim non habet esse, nulli dare potest esse.

Unde sciendum est, quod esse duobus modis dicitur: est enim esse in potentia, quod est proprium essentiae uniuscuiusque materiae per se et uniuscuiusque formae per se, et est esse in actu, quod est proprium materiae et formae simul coniunctarum. Impossibile est enim, quod materia uel forma per se sic dicatur esse, sicut dicitur esse, cum una coniungitur alii. Cum enim intelliguntur coniunctim, conuenit eis illud esse, quod est proprium coniunctarum, quod ex coniunctione earum necessario simul fit aliqua forma, quae non prius erat in unaquaque earum sine altera. Ex coniunctione enim quorumlibet diuersorum prouenit forma, quae non prius erat in aliquo duorum. Unde aliter intelligitur esse materiae sine forma uel formae sine materia et aliter coniunctarum. Esse enim uniuscuiusque istarum per se est esse in potentia; esse uero illarum simul coniunctarum est esse in actu. Unde ante coniunctionem utraque habet esse in potentia. Sed cum altera alteri coniungitur, utraque de potentia producitur ad effectum. Unde, quamuis dicatur, quod materiae praeiacenti forma aduenit, tamen materia tempore uel causa primam formam nullatenus praecessit. Cum enim esse ex forma sit profecto materia sine forma nec uno momento esse potuit. Sed nec causa materia formam praecessit, cui forma est potius causa existendi, ut sit. Omne enim, per quod aliquid est, est causa eius, quod per ipsum est. Et quia esse non est, nisi per formam, tunc materia numquam fuit sine forma. Sed quia forma non est, nisi per existentiam materiae formatae, idcirco impossibile est materiam esse sine forma, quoniam non perficitur esse, nisi per coniunctionem utriusque. Esse enim, ut philosophi definiunt, nihil aliud est, quam existentia formae in materia. Ergo neutrum sine alio habet esse. Si enim forma sine materia habet esse, omne autem esse diuersum est ab eo, cuius est esse, profecto aliqua est diuersitas inter formam et eius esse. Item, cum illud esse sit ex forma – omne enim esse ex forma – tunc illa forma aut habet esse, aut non, et ita in infinitum ibitur. Si uero forma sine materia esse habere dicatur, aut materia sine forma: nullatenus esse perhibetur; sed hoc totum de actuali intelligitur esse.

Si uero quis dixerit, quod materiale esse formale esse praecessit – omne enim, quod actu esse incipit, quidem possibile fuit, et idcirco possibilitas materiae esse formae praecessit: respondemus ad hoc, quoniam, sicut actu neutrum altero prius est, sic nec potentia. Ex quo enim coepit esse possibilitas materiae existendi per formam, ex tunc coepit possibilitas, etiam possibilitas existendi per formam in materia. Unde, sicut actu simul fuerunt, ita possibilitate non se praeueniunt. Haec igitur duo, scilicet materia et forma, sunt prima principia omnium esse incipientium et finis ultimus omnium, excepto creatore eorum. Sed prima principia sunt in compositione, finis ultimus in resolutione, quoniam, sicut sunt prima, a quibus omnis compositio incipit, ita sunt ultima, in quibus omnis resolutio finit, quae nihil, nisi solus creator, non tempore, sed cailsa et aeternitate praecedit.

Licet ergo neutra praecedat aliam tempore, uel causa, nec in esse in effectu, nec in esse in potentia; dicitur tamen forma dare esse materiae, et non dicitur materia dare esse formae. Cuius ratio haec est: namque aduentu formae materia de potentia ad effectum transit. Esse uero in potentia quasi non esse reputatur comparatione eius esse, quod in effectu est; esse in effectu tunc primum habetur, cum materia formae coniungitur. Ideo propter hanc principalitatem non materia formae, sed forma materiei dare esse uidetur. Item materia semper permanet, sed forma aduenit et recedit, licet non omnis. Et quia forma adueniens constituit et recedens destruit id, quod formatum est per eam quemadmodum remota anima corpus destruitur, ideo esse potius attribuitur formae quam materiae. Item, quicquid fit, initium habet a materia, sed a forma perficitur, dignior autem est perfectio quam inchoatio. Dignior ergo est forma quam materia eo, quod materia dat initium, forma uero consummationem. Quod autem materia praeiaceat et forma adueniat, sic probatur:

Omne, quod fit, antequam fiat, possibile est fieri. Si enim non esset prius possibile fieri, tunc impossibile esset fieri, et ita numquam fieret. Omne igitur, quod factum est, possibilitas essendi praecedit illud esse in actu; sed possibilitas essendi non est nisi ex materia, effectus uero essendi ex forma. Tunc enim res in effectu uere esse dicitur, cum forma materiae coniuncta esse censetur. Sic ergo in constituione rei materia praeiacet et forma aduenit, et rebus materia initium, forma uero perfectionem tribuit. Unde, quamuis neutra in actu habere esse, nisi ex altera, comprobetur, tamen non materia formae, sed forma materiae dare esse perhibetur. Hinc est, quod materia dicitur desiderare formam et moueri ad recipiendum illam motu scilicet naturalis appetitus, quo omnia appetunt esse unum; imum enim non possunt esse, nisi per formam.

Item omne imperfectum naturaliter appetit perfici. Sed materia sine forma imperfecta est, quoniam in sola potentia est. Tunc autem perficitur, cum formae adiungitur. Ideo formam naturaliter materia appetit, quia per eam de potentia ad actum, de non-esse ad esse, de non-perfectione ad perfectionem transit. Ac per hoc dicitur, quoniam omne esse ex forma est esse in actu, non in potentia. Esse enim in potentia materia habet sine forma et forma sine materia. Sed esse in actu non, nisi ex forma, esse dicitur, quoniam res de potentia ad actum non ducitur, nisi cum materiae forma adiungitur. Intelligitur etiam hoc aliter. Omne enim, quod est, uel est sensibile, uel intelligibile. Sed sensus non coniungitui, nisi formae sensibili, et intellectus non coniungitur, nisi formae intelligibili. Nihil enim naturaliter coniungitur, nisi suo simili. Formae enim sensibiles et intelligibiles mediae sunt interpositae inter formam intelligentiae et animae et modos formarum sensibilium et intelligibilium. Sed quia formae non coniunguntur, nisi cum formis, quoniam ipsae sunt, quae conueniunt cum illis propter similitudinem, quam habent inter se in eodem genere; ideo intelligentia et anima non apprehendunt esse rei, nisi per suas formas. Et ideo omne esse ex forma non solum est, sed ex forma esse cognoscitur. Quapropter, si omne esse ex forma est, forma utique non est esse. Quicquid enim ex alio est, non est ipsum, ex quo aliquid est. Sed omne esse ex forma est. Nullum igitur esse forma est, et nulla forma est esse. Esse enim est quidam, quod inseparabiliter comitatur formam. Cum enim forma in materiam aduenit, necesse est, ut esse in actu sit.

Quapropter, cum omne esse est ex forma, sed inter esse et non-esse non est medium; tunc materia sine forma uidetur esse priuatio. Unde quidam uocauerunt eam carentiam. Sed tamen non debet dici priuatio absolute eo, quod habet aliquod esse in se, scilicet esse in potentia. Esse enim in actu remouetur a materia tantum in se, quod esse non habet in se materia, nisi cum intelligitur coniuncta formae. Remotione eius esse tantum materia potest dici priuatio, non tamen priuatio absolute. Priuatio enim absolute non potest exire ad esse, de quo nulla praecedit scientia. Materia uero, cum intelligitur per se sine forma, habet esse in potentia, scilicet illud esse, quod habet in creatoris sapientia. Esse uero materiae in sapientia creatoris est, sicut esse intellectus de materia in anima mea, qui, etsi priuatus est apud te, non tamen est priuatus apud me. Et propter hoc esse, scilicet esse in potentia, quod nunc nihil est, dicitur materia desiderare et moueri ad formam. Nihil enim mouetur nisi ad habendum aliquid, quo caret. Habere autem id, quo caret, est perfici per illud. Sed materia per formam perficitur; materia ergo ad habendam formam mouetur, ut per eam perficiatur. Materia igitur habet aliquod esse sine forma, scilicet esse in potentia. Si enim nullo modo esset, non diceretur moueri ad habendam formam. Similiter et forma sine materia habet esse in potentia. Unde non est inconueniens, quod utraque sine alia habet esse et non esse simul diuerso modo. Esse enim materiale, quod est esse in potentia, diuersum est ab esse formali, quod est esse in actu. Sed esse materiale utraque habet per se sine altera, sicut esse formale habet utraque, si coniuncta est cum altera. Sed quia homines non consueuerunt dicere aliquid esse, nisi quod in actu est; esse uero in actu non habetur, nisi cum forma materiei coniungitur: ideo esse non conuenit materiae perge, nec formae per se, sed coniunctis simul. Et ideo, quicquid estmoiucompositum ex materia et forma, habet similiter esse compositum ex esse in potentia, quod est esse materiale, et ex esse in effectu, quod est esse formale. Sed quia esse et unum inseparabilia sunt, quoniam, quicquid est, ideo est, quia unum est; idcirco, sicut neutra esse habet per se sine altera, sic neutra est unum per se sine altera.

Quicquid enim est, uel est unum, uel multa. Quia igitur nec est imum, nec multa, quapropter materia per se intellecta sine forma et forma sine materia intellecta una dici non potest. Nam quia imitas forma est, tunc, si materia sine forma esset una, profecto materia sine forma esset materia cum forma, quod est impossibile. Et quia omne esse dicitur unum, tunc non est possibile, ut unitas existat in non-esse. Unde nec materia, nec forma habuit esse in actu ante unitatem, sed simul esse inceperunt. Cum enim forma materiei adiuncta est, statim unitas prodiit, quia ex coniunctione aliquid unum fit. Unde esse et unitas uidentur simul esse natura, quoniam, cum aliquid est, illud est unum, et cum est unum, illud esse necesse est. Ac per hoc, sicut materia sine forma, uel forma sine materia, non habet esse, sic neutra sine altera est unitate una.

Et tamen philosophi, cum describunt primam materiam et formam, dicunt: materia est prima substantia per se existens, sustentatrix diuersitatis, una numero. Item: materia prima est substantia receptibilis omnium formarum. Forma uero prima est substantia constituens essentiam omnium formarum. Quamuis autem per hoc ostendatur ima differre ab alia, omnis autem differentia forma est, non tamen dicendum est, quod ima differat ab alia per aliquid aliud a se diuersum. Immo per se ipsam unaquaeque differt ab alia, non per differentiam, quae est conuenientium, sed quae est oppositionis et uerae contrarietatis, quoniam unaquaeque illarum aliud est ab alia. Si enim substantialitas et unitas formae sint, tunc, cum utraque dicitur de substantia una numero, profecto nec materia in se omnino informis est, nec forma omnino simplex, cum substantialitas et unitas sint earum proprietates. Unde dicendum est, quod substantialitas et unitas non sunt formae materiae et formae quasi ab eis diuersae, sed sunt ipsum et materia et forma, non aliquid aliud ab eis; nec est aliud materia quam substantia, quae aliquando materia et aliquando substantia dicatur. Materia enim dicitur, cum ad formam refertur, substantia uero dicitur, cum per se accipitur. Ipsa enim materia diuersis respectibus diuersis nominibus appellatur. Ex hoc enim, quod est in potentia receptibilis formarum, uocatur yle, et ex hoc, quod iam in actu est sustinens formam, subiectum uocatur. Sed non sicut in logica subiectum accipitur, cum substantia describitur. Yle enim non est subiectum hoc modo, sed est subiecta formae, et ex hoc, quod est communis omnibus formis, uocatur uel massa uel materia et ex hoc, quod alia resoluuntur in illam, quoniam ipsa est simplex pars omnis compositi, uocatur elementum, quemadmodum et in aliis. Et ex hoc, quod ab illa incipit compositio, uocatur origo; sed cum incipitur a composito, et peruenitur ad illam, uocatur elementum. Forma etiam non uidetur esse substantia. Proprietas enim substantiae est per se existens.

Forma uero non potest per se existere eo, quod non habet esse in actu, nisi in materia. Unde, quia eget materia ad suum esse, quidam uocauerunt eam accidentalem, non tamen accidens. Sed quia omne esse ex forma est, ex accidente uero non est esse, sed alio modo, idcirco non est forma accidens; sed est substantia, quia, quicquid est, est substantia uel accidens. Plato tamen primam materiam dicit fuisse inter aliquam substantiam et nullam; et merito, quoniam inter omnino esse et omnino non esse substantiam medium esse possibile est. Et ideo materia, quae ante coniunctionem formae in sola erat potentia, inter nullam substantiam et aliquam fuisse dicitur, ut sola potestas essendi intelligatur fuisse. Nomen enim substantiae illi materiae proprie congruit, quae iam aliam formam recepit, per quam facta est aliqua substantia. Unde et substantia dicitur, quod alicui formae subsistit. Materia ergo prima non fuit aliqua substantia, quia in se et ex se nullam habuit formam. Esse enim aliquam substantiam propria forma facit. Sed nec nulla substantia fuit, quia in ea potentialiter omnis forma fuit, et potentia omnium formarum ipsa receptibilis fuit. Unde uel ab aliis substantia dicitur eo modo, quo dicitur ouum esse animal. Ouum enim actu non est animal, sed tantum potentia; hoc est, in substantia oui est materia, siue potestas, siue potentia, siue aptitudo, ut ex eo per generationem fiat animal. Unde ouum nec omnino potest negari esse animal, nec omnino affirmari, quoniam potentia est animal; qui modus essendi medius est inter esse et non-esse. Quapropter materia in se non est nisi possibilitas essendi.

Quaeritur de hac potestate, si sit aliquid uel nihil, scilicet sola uox cassa sine intellectu aliquo. Si enim potestas essendi omnino nihil est, tunc, cum materia potestas esse dicitur, omnino nihil esse dicitur, et de nihilo loquuntur, qui de materia tractare conantur. Si autem aliquid est, tunc fuit substantia uel accidens; sed quia potestas relatiua est ad posse —potestas enim non est, nisi res possibilis, et possibile non, nisi potestate possibile— uidetur esse accidens. Si autem est accidens, tunc necesse est, ut habeat subiectum, in quo subsistat. Sed non erat, nisi deus, in quo nullum accidens esse potest. Accidens ergo esse non potuit, quia, in quo subsisteret, non habuit; fuit ergo substantia. Sed quia inter nullam et aliquam substantiam fuit, profecto nec substantia, nec accidens fuit. Haec enim diuisio in solis naturalibus est.

Item de hac potestate, quae est materia, quaeritur, si coeperit esse uel non, hoc modo: quicquid enim incipit esse, antequam incipiat esse, est in sola potentia, scilicet antequam incipiat; possibile enim incipere esse. Si enim non esset possibile incipere esse, profecto numquam inciperet esse. Potestas igitur essendi praecedit illud esse. Sed materia per se considerata sine forma fuit in sola potentia. Aut igitur coepit esse in potentia, aut non coepit esse. Si autem non coepit esse in potentia, tunc sine initio esse fuit in potentia. Sed esse materiae per se est esse in potentia. Esse igitur materiae est sine initio. Quapropter materia in se aeterna est. Quod autem aeternum est, siue quod est et non incepit esse, creatum non est. Esse autem creatum incepit esse; unde, quia materia non incipit esse, hinc nec de nihilo, nec de aliquo creata est. Si autem coepit esse in potentia sed omne, quod incepit esse aliquo modo, praecedit illud possibilitas essendi ullo modo – non enim esset illo modo, nisi prius possibile esset illud esse illo modo – tunc materiam esse in potentia praecessit possibilitas essendi in potentia. Et similiter de possibilitate illa posset quaeri, si coeperit esse, et ita in infinitum. Item praedictum est, quod materiam esse in potentia est eam esse in sapientia creatoris. Sed nihil incipit esse in sapientia creatoris; tunc enim aliquid noui sibi accideret, quod est impossibile. Igitur materia non coepit esse in potentia; sine initio igitur fuit in potentia, quia sine initio fuit in creatoris sapientia.

Materia igitur secundum esse materiale, quod est esse in potentia, non coepit esse; similiter et forma. Unde est illud esse «quod factum est, in ipso uita erat». Videtur autem materia coepisse secundum formale esse. Nam quia creatio est acquisitio essendi, esse uero non est, nisi ex forma, tunc eam creari nihil aliud fuit, quam formae coniungi. Numquam enim uerum fuit materiam esse et formam coniunctam non fuisse uel esse. Simul enim creatae sunt, quia simul esse coeperunt, cum sibi coniunctae fuerunt. Cum enim materia et forma opposita sunt, opposita uero per se sibi non coniunguntur nisi per aliud – sed materia et forma non habent esse nisi per coniunctionem suam inter se –, profecto sibi coniungi fuit eas de nihilo creari. Quia enim res non habent esse per creationem, nisi ex suo opposito, oportet, ut esse sit ex priuatione, id est ex non-esse. Ac per hoc materia est ex non-materia et forma ex non-forma. Priuatio autem nihil est; quapropter materia et forma de nihilo creata esse dicuntur. Quia enim solus creator erat, profecto non, nisi de ipso et de nihilo, creari potuerunt. Quod autem de ipso est, nihil aliud ab ipso est, sed idem cum ipso, ideoque nec factum, nec creatum, sed generatum uel procedens. Haec autem aliud sunt ab ipso, quare non de ipso, sed de nihilo creata sunt, cum nihil esset, de quo creari potuerunt. Si autem materia et forma fierent per generationem, – omne autem naturale fit ex suo simili – tunc iret hoc in infinitum. Quare materia et forma non habent esse per generationem; et ideo utrumque simplex fuit, quia, ex quo fierent, nihil illa praecessit, quorum creatio fuit primus motus, quoniam nullus motus praecessit. Sed omnem motum creatio non tempore, sed causa praecessit. De quo motu creationis sic quaeritur: nihil fit, nisi quod possibile est esse; sed omne, quod possibile est esse, dum fit, de potentia exit ad effectum. Ergo omne, quod fit, de potentia exit ad effectum. Sed exire de potentia ad effectum nihil aliud est, quam moueri de potentia ad effectum. Omnis enim exitus est motus. Quia autem mouetur de potentia ad effectum, nondum est in effectu. Nihil enim mouetur ad id, in quo est. Prius igitur est moueri de potentia ad effectum, quam esse in effectu. Nihil autem est in effectu, nisi per formam; omne enim esse ex forma est. Unde moueri ad esse in effectu nihil aliud est, quam moueri ad esse per formam. Prius igitur est moueri ad formam, quam esse per formam. Sed forma non est, nisi in eo, quia per ipsam est. Id autem, quod per ipsam est, prius mouetur ad ipsam, quam habeat esse per ipsam. Sed creatio motus est ad esse per formam. Motus igitur creationis uidetur praecedere omnem formam et ita omne, quod habet esse per formam. Haec igitur duo, scilicet materia prima et forma prima, priora sunt omnibus habentibus initium eo, quod haec sola esse habent per creationem. Cetera uero initium habent uel per coniunctionem istarum uel per generationem uel commixtionem generatorum.

Dicunt tamen theologi et quidam ex poetis materiam primam fuisse quandam rerum confusionem atque permixtionem, in qua rerum confusione hoc terrenum elementum medio uno eodemque loco subsidens, ceteris in una confusione permixtis, forma meliore praeditum, sed eisdem circumquaque in modum cuiusdam nebulae oppansis ita inuolutum, ut non posset apparere, quod erat. Tria uero alia sibi permixta atque confusa circumquaeque suspensa eo usque in altum porrigebantur, quo nunc summitas creaturae corporeae terminatur. Totumque hoc spatium, quod a superficie terrae in medio iacentis usque ad extremum supremi ambitus extenditur, illa caligine et nebula replebatur. Et qui nunc sunt aluei siue tractiones aquarum, iam tunc in terrae corpore aquis futura receptacula parata erant. In quibus etiam illa magna abyssus, de qua omnium fluenta aquarum fluxerunt, erat patulo adhuc hiatu uacuoque et horrendum in praeceps inane proferebatur, cui quidem desuper illius tenebrosae caliginis, qua tunc tota terrae superficies obuoluta erat, nebula tendebatur, quas, ut aiunt, diuina scriptura, cum caelum et terra crearentur, abyssi fuisse testatur. Talis dicitur fuisse creata mundi facies in principio, priusquam formam susciperet et distinctionem, quae sic quasi informis creata ibidem fuit, ubi nunc formata substitit. Ubi cum Moyses dicit: «In principio creauit deus caelum et terram», per caelum et terram omnium caelestium terrestriumque materiam hoc loco uoluit intelligi, de qua consequenter postea per formam distincta sunt, quae in ipsa prius per essentiam simul creata sunt. Deinde autem, cum addit: «Terra autem erat inanis et uacua», illud terrae elementum designat. Et caelum erat illa mobilis et leuis confusio reliquorum trium, quae in circuitu mediae iacentis terrae suspensa ferebantur. Deinde quod dicit”: «et tenebrae erant super faciem abyssi» et cetera, quae sequuntur, adaptant descriptiones praedictae descriptioni. Huic etiam consonat poeta dicens: «unus erat toto naturae uultus in orbe, quem dixere chaos, rudis indigestaque moles».

Sed secundum philosophos, qui tenent angelicam creaturam constare ex materia et forma, non uidetur haec fuisse prima materia omnium creaturarum. Nam quia corpus fuit, spiritum utique materia esse non potuit; et quia permixtionem eam fuisse dicunt tam elementorum, quam elementatorum, de qua celestia corpora per distinctionem formae distincta sunt, contra philosophos loqui uidentur, qui corpora caelestia non ex elementis, sed ex materia prima fuisse testantur. Quod autem illa confusio rerum non fuit prima materia, sic probari uidetur. Elementa constant ex materia et forma; elementa enim corpora sunt, quia circumscripta sunt et qualitates habent. Quaecumque autem constant ex aliquibus, posteriora sunt eis, ex quibus constant. Materia igitur et forma priora sunt elementis. Sed chaos illa erat permixtio ex elementis et elementatis. Quare chaos illa de nihilo creata non est, quae siquidem ex multis corporibus commixta est. Nulla enim res de nihilo creata dicitur, quae ex tam multis composita esse uidetur. Quare chaos illa prima materia esse non potuit, quia creatio eorum simplicium eam antecessit, etsi non tempore, tamen causa. Item, quicquid resoluitur in aliqua, posterius est eis, in quae resoluitur; sed chaos resoluitur in elementa et elementa in elementata; elementata uero in materiam et formam. Cum igitur chaos multis corporibus posterior sit, profecto materia omnium corporum esse non potuit.

Conuenientius ergo dicitur materia prima et forma prima ea, quibus nihil prius esse uidetur, nisi creator eorum; quarum coniunctio fuit prima compositio. Prima enim compositio est primae formae cum materia prima coniunctio, quae est moderata quaedam formae cum materia coeuntis habitudo, ex quarum tamquam masculi et feminae coniunctione rerum omnium prouenit generatio. Quia enim materia est tantum patiens et non agens; forma est tantum agens et non patiens. Forma enim agit in materiam, quoniam ipsa tantum perficit illam et dat ei esse in actu. Sed materia non habet actionem, quoniam ipsa in se non est, nisi tantum receptibilis; hoc est, apta ad recipiendum tantum formae actionem. Ideo philosophi formam uirum, materiam autem feminam uocant, quoniam, quicquid in actu est, ex materia praeiacente et forma agente tamquam ex coniunctione maris et feminae generatur.

Prima autem coniunctio formae cum materia est quasi coniunctio luminis cum aere, uel animae cum corpore, uel caloris cum quantitate et quantitatis cum substantia et intellectus cum intellecto et sensus cum sensato. Et emissio formae in materiam a deo, quae est sicut de non-esse ad esse, est, sicut emissio intellectus a sua essentia super rem intellectam uel sicut emissio sensus ad sensatum. Ideo autem coniunctio formae cum materia assimilata est coniunctioni luminis cum aere, quoniam, sicut per lumen res obscura uidetur, sic per formam, quid sit res ipsa, cognoscitur. Si enim tunc res cognoscitur, cum esse eius intelligitur, esse autem non est, nisi ex forma, profecto cognitio rei non habetur, nisi per formam. Unde, cum materia per se informis accipitur, paene non intelligitur, quoniam de re nulla, nisi per formam, cognitio habetur. Unde et forma congrue ornatus et lumen materiae dicitur, quia, sicut lumen solet declarare formam rei et detegere occultationem eius, sic per formam materia apparet, sine qua occulta in potentia latet. Et quia uerbum lumen est intelligibile, cuius inspectu materiae forma imprimitur, et ideo forma, quae ab eo est, lumen non incongrue uocatur. Omnes enim formae a simplici primaque forma diuinitatis hic, tamquam speculo quodam, in diuersas resultant effigies, et uelut quaedam illius formae uere hic sunt impressae imagines. Creatio namque rerum a creatore non est nisi exitus formae ab eius sapientia et uoluntate; et impressio eius in imaginem in materiam ad similitudinem aquae exitus emanantis a sua origine et effluxio eius, cum una sequitur post aliam. Sed exitus aquae est sine intermissione et quiete; ille uero est sine motu et tempore. Sigillatio uero formae in materia, cum sit a diuina sapientia, est quasi sigillatio formae in speculo, cum resultat in eo ab aspectore, et materia sic recipit formam a diuina uoluntate, sicut speculum recipit formam ab inspectore; et tamen materia non recipit essentiam eius, a quo recipit formam, sicut nec sensus recipit materiam sensati, cuius recipit formam. Quicquid enim agit in aliud, non agit in illud, nisi per suam formam, quam imprimit in illud.

Prima autem forma, cui prima copulata est materia, substantialitas fuit, quae materiam fecit esse substantiam. Sed quia omne, quod est, ideo est, quia unum est; ideo substantialitas sola sine unitate comite non potuit uenire, quia materiam substantiam fieri, et non unam, impossibile fuit. Unde substantialitas et unitas simul adueniunt, in quarum aduentu materia transit de potestate ad actum, de tenebris ad lumen, de informitate ad decorem, quoniam earum coniunctione materia facta est substantia una. Unde merito primae dicuntur, quae nisi praeuenientes materiam ad esse perducerent, in materia nullae prorsus unquam formae subsisterent. Si enim prius est esse substantiam quam esse corpoream et incorpoream substantiam, corporeitas substantiae aduenit ad hoc, ut substantia corporea sit. Similiter de incorporea. Omne autem accidens non nisi corporeae substantiae uel incorporeae aduenit. Profecto substantialitas et unitas primae omnium formarum sunt, quia omnes formas causa praeueniunt, et sine quibus nullae in subiecto subito subsistunt. Primae omnium sunt, quia , quae est subiectum omnium formarum, constituendo et apparendo praeueniunt.

Deinde forma alia spiritualis, alia corporalis, alia media. Corporalis forma dicitur, quae numquam, nisi in corporibus, inuenitur, ut corporeitas, quantitas, color et similia. Cuius partes duae sunt: intrinseca habitudo et extrinseca absolutio. Intrinseca habitudo consistit in commixtionis proportione, extrinseca absolutio in figurae dispositione. Corporalis uero forma, alia est substantialis, alia accidentalis. Substantialis dicitur illa, quae statim, cum aduenit, materiam ad esse producit speciemque constituit, ut corporeitas; et hoc dicitur creata de nihilo. Accidentalis uero forma dicitur, quae uel ex coitu materiae et formae generatur, uel accidit extrinsecus. Sed hae, quae ex coitu materiae et formae generantur, concretae dicuntur; quarum aliae proueniunt ex materia, ut nigritudo aethiopis et proceritas staturae; aliae proueniunt ex forma, ut laetitia et ridendi potentia; aliae innascuntur ex utroque et egent coniunctione utriusque, ut dormitio et uigilatio, quamuis dormitio magis conueniat materiae et uigilatio formae conueniat. Formae aliae sunt solius materiae absque forma, ut color; aliae sunt solius formae absque materia, ut scientia. Spiritualis quoque forma dicitur, quae in solis spiritibus inuenitur, quae nec intrinseca, nec extrinseca, sicut corporalis, (et spiritus non habet intus et extra, quod proprium est solius corporeae substantiae), sed spiritualis alia substantialis, ut rationalitas, alia accidentalis, ut sciencia uel sapientia. Media uero forma dicitur, sine qua in subiecto nec spiritualis, nec corporalis ulla prorsus forma reperitur, ut substantialitas et unitas.

Omnis autem forma uel omnes formae potentia sunt in materia. Omnium autem formarum materia, quantum in se est, receptibilis est. Quapropter hoc factum est, ut in materia nutu creatoris formis aduenientibus, prout cuiusque formae dignitas exigebat et aptitudo partium materiae appetebat, uaria rerum species formaretur; ita quidem ut principia formae – corporeitas et spiritualitas – in materiam iam constitutam – hoc est factam substantiam unam – aduenientes, eam totam penitus in duo prima rerum genera, scilicet corpoream et incorpoream substantiam, distinguerent. Quae duo genera post modum formae illarum comites et pedissequae in multimodas rerum species et ordines naturae ministerio consequenter distribuerent. Imprimis igitur ex materia et forma compositum distributum est in corpoream substantiam et incorpoream.

Et substantia corporea, quae est corpus, diuisa est in corpus, quod est elementum; et in corpus, quod est elementatum tantum, ut omnia sensibilia a luna inferius; et in corpus nec elementum, nec elementatum, ut omne corpus, quod est a luna superius. Corpus, elementum tantum, secundum elongationem sui a motu superiorum aduenientibus caliditate et frigiditate, siccitate et humiditate distinctum est in illa prima quattuor simplicia corpora, quae dicuntur elementa, ex quibus omne mundanum corpus hoc, sublunare scilicet, integraliter componitur. Proles uero mundana eorum commixtione et conuersione generatur.

Incorporea uero substantia distributa est in rationalem et in irrationalem. Rationalis autem alia est diuinae simplicitatis contemplatiua, ut angeli; alia est diuinae dispositionis ministra, ut secundum quosdam spiritus planetarum; alia est humanae necessitati subiecta, ut humana anima; alia est aeternae damnationi praescripta et intra conceptum mundi sublunaris undis et auris et flammae perpetuo exilio deputata. Inmortale siquidem hoc genus et prorsus incorporeum est, secundum Augustinum, corpus habens aethereum, simplici natura, perfectum ideoque incorruptibile. Sed Apuleius daemonem sic definiuit: daemon est animal immortale, rationale, aereum, passibile. Unde daemones dicuntur misereri, angi et laetari et indignari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuaro. Non rationale autem distributum est in naturam et in animam uegetalem et animam sensibilem.

Sed haec omnia praedicta, exceptis elementatis et irrationalibus substantiis, quoniam ex prima coniunctione materiae et formae generata sunt, (quae simplicia sunt); idcirco omnia incorruptibilia sunt et constans genitura dicuntur, quoniam ab eo, in quo simul genita sunt, nulla unquam corruptione soluuntur. Unde nulla incorporea substantia, nulla corporea, quantum ad hoc, quod corpus est, corrumpi potest. Incorruptibilis enim et incommutabilis deus , quae per se principium facere uoluit. Hoc in munere contulit, ut per hoc aliquantum ad eius similitudinem accederent, quod omnino fine carerent. Aeternus enim aeterna creare non potuit, quia, si creatura est, iam non est aeterna; et tamen fecit, quod potuit, quia, quibus per se dedit initium, abstulit terminum, ut, quia propter initium omnino aeternitatem habere non possunt, saltem aliquid aeternitatis ex altera parte haberent, cum omni fine carerent; unde et perpetua sunt. Quae uero a perpetuo sunt aut fiunt, utroque termino clauduntur, quia, sicut habent initium per generationem, sic sortiuntur finem per corruptionem. Sic ergo opus aeterni perpetuum opus perpetuatur ut naturae temporale, ut semper opus uno termino minus habeat suo auctore, quoniam omnis factor perfectior est sua factura et aliquam habet similitudinem cum sua factura. Sicut enim ab aeternitate perpetuitas, sic a perpetuitate paulatim descendit degenerando temporalitas. Sicut ergo primus factor utroque termino caret, sic ultima factura, quae per generationem est, habet utrumque. Media uero, quia per creationem uel per primam compositionem initium habent, fine carent. Sic per media cohaerent extrema. In generatis autem non corrumpitur, quod habent per creationem uel per primam compositionem, sed quod tantum, habent per generationem. Nam etsi aqua transit in lapidem, non mutatur tamen secundum corporeitatem, sed quantum ad formam aqueitatis; quam formam in eam corrumpi nihil aliud est, quam uice eius formam lapideitatis substitui; in omni permutatione manet idem. Idem autem dico, quantum ad hoc genus «corpus»; non idem est, quantum ad hanc specie, «aqua». Unde aqua, quae prius erat, et lapis, qui postea factus erat, specie quidem differunt, sed in genere corporis omnino conueniunt. Omnis enim permutatio corporum secundum generationem et corruptionem non, nisi per formam corporeitatis, fit; unde generatio et corruptio non fit, nisi secundum secunda et secundum tertia genera et deinceps, scilicet secundum animatum et sensibile et deinceps usque ad Socratem. Quia enim corpus non coepit esse corpus per generationem, quae est motus naturae, sed per primam compositionem, quae est secundus motus primae causae; tunc omne corpus, in quantum est corpus, perpetuum est, et omnis incorporea substantia perpetua est, et quicquid coepit esse per creationem uel per primam compositionem. Quamuis autem indiuisibilia sint opera trinitatis, tamen creatio materiae, ex qua omnia, potentiae, creatio uero formae, per quam omnia, sapientiae, coniunctio uero utriusque connexioni congrue attribuitur, ut etiam in primis suis operibus signaculum trinitatis inueniatur.

Unde ex prima copulatione materiae et formae non, nisi tria rerum genera, processisse uidentur, scilicet inuisibilis creatura et caelestia corpora et quattuor elementa. Ideo haec tria perpetua. Quapropter, sicut creatio materiae et formae, sic et earum conniunctio non fuit in loco uel in tempore, quoniam opus sunt primae causae, quae non operatur in tempore.

Unde, quamuis prima compositio sit ex creatis de nihilo – omnis autem compositio posterior est eis, ex quibus fit – tamen, sicut praedictum est, creatio compositionem nec tempore, nec ordine praecessit, quia non in tempore. Sed in instanti, scilicet , quoniam modus nondum erat, simul utraque fuit. Nihil enim fit in tempore, nisi ex intellectu habendi prius et posterius. Tempus enim secundum Aristotelem est mensura spatii secundum prius et posterius. Unde secundum alios tempus est, cuius pars praeteriit parsque futura est. 

Forma autem simplex est; eius uero, quod est simplex, nihil est prius nihilque posterius. Unde forma creari non potuit in tempore. Sed nec in tempore materiae coniungi potuit; non enim aliquid eius prius et aliquid eius posterius aduenit; sed simul in instanti et subito materiae formam coniunxit. Unde compositio primarum formarum cum materia non fuit in tempore.

Et similiter creatio materiae de nihilo non fieri in tempore potuit, uidelicet ut huius possibilitatis alia pars prius possibilis fieret, et deinde alia de nihilo ad possibilitatem ueniret. Quicquid autem non est possibile, hoc a prima creatione materiae fuit impossibile; si enim aliquid possibile fit – nihil autem fit illud, quod est – tunc impossibile fit possibile, quod est inconueniens. Unde, sicut dictum est, possibile non coepit esse possibile.

Inter materiam ergo de nihilo creari et formis aduenientibus in substantiam corpoream et incorpoream eam informari, quae est compositio, non fuit tempus et ordo. Simul enim fuit ipsam et formam creari; quapropter non dicitur informis eo, quod aliquando sine forma fuit, cum omne esse ex forma sit, sed quia ex se nullam habuit; et idcirco materia numquam fuit substantia ita, ut esset corporea uel incorporea, quamuis esse substantiam prius sit quam esse corpoream uel incorpoream substantiam. In his enim omnibus, cum «prius» dicimus, non «prius» tempore, sed causa et diuersitate rerum inter se exprimi uolumus, quod euidenter indicat compositio et resolutio. Sic et incorporea substantia, licet sit dignior, non tamen fuit prior quam corporea uel tempore uel causa, quoniam, cum sint species eiusdem generis, coaequaeuae sunt. Nulla igitur earum coepit prius esse substantia quam alia.

Creatio igitur angelorum non praeuenit tempore creationem caelorum uel elementorum uel e contrario. Cui consonat diuina scriptura, quae dicit: «qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul».

Quamuis ergo Moyses prius nominauit caelum et terram, deinde lucem, per quam intelligit angelicam creaturam; ordo tamen, quo creata narrantur, in creando non intelligatur. Quae enim simul sine tempore ad esse prodierunt, simul dici sine tempore non potuerunt. Omnis enim syllaba tempus habet.

Cum autem artifex instrumento in agendo utitur, profecto in creatione et compositione idem fuit artifex et instrumentum. In generatione uero et commixtione et conuersione et aliorum compositione, quae secundae uel tertiae dignitatis sunt, aliud sibi artifex adaptauit instrumentum, scilicet secundariam causam; ita quidem, ut per se ipsum prima efficeret, scilicet creando materiam et formam de nihilo et componendo ea inter se, secunda uero atque per ordinem tertia et quarta ministrae suae causae secundariae moderatione eius et instituto exequenda committeret. 

Unde bipertita fuit in principio causa, scilicet primaria et secundaria. Primaria causa deus est, secundaria instrumentum eius de ipsis eiusdem operibus. Sed primae secundis praelatae sunt auctoritatis.

Secundaria uero causa est ipsa primae compositionis genitura, cui omnes alii motus post creationem et compositionem, quae sunt primae causae motus, ministrant et eius auctoritatem sequuntur, sed ad nutum primae causae. Secundaria igitur causa, quae est instrumentum primae causae, prima est angelica creatura, secunda est motus caelorum, tertia est natura et deinceps rationalis anima et quaedam alia.

Ministerio enim angelorum dicunt philosophi ex materia et forma nouas cotidie creari animas, caelos etiam moueri.

Item motu etiam caelorum et superiorum corporum multa fiunt in his inferioribus. Quia enim caelestia corpora continent haec inferiora intra se et contigua sunt cum illis, superiora autem semper in motu sunt, profecto necesse est, ut ad motum eorum et ista moueantur. Cum enim quodam magnum corpus mouetur, necesse est, ut paruum corpus, quod intra se est sibi coniunctum, moueatur. Cum autem ista inferiora moueantur, necessario et ipsa intra se commiscentur; sed quia contrariarum qualitatum sunt, (ideo, sicut fit in omni commixtione, quia, quod praeualet, agit in aliud), contingit, ut corporum, quae ex ipsorum permixtione fiunt, a qualitate, quae in permixtione fortius operatur, aliud alio calidius uel frigidius uel humidius uel siccius dicatur et aliud claritati, ut hyacinthus, aliud obscuritati, ut onychinus, aliud uitae uegetabili, ut planta, aliud uitae sensibili, ut corpus animalis, aliud uitae rationalis, ut humanum corpus, receptibile praeparetur. Quia igitur ex motu superiorum corporum haec inferiora commiscentur, ex quorum commixtione diuersae corporibus complexiones innascuntur; ideo motus superiorum merito secundaria causa appellantur.

Motus autem superiorum in his inferioribus nihil operari potest, nisi adminiculo naturae. Ipsa enim motu superiorum utens quaedam agit commiscendo et conuertendo, ut in congelatis; quaedam nutrit attrahendo, retinendo, nutrimentum digerendo, expellendo, ut in animatis; quaedam mouet generando, corrumpendo, augmentando, diminuendo, alterando et secundum locum mutando.

Cum igitur tres principaliter sint causae secundariae, unaquaeque tamen habet mundum suum, in quo operatur. Primus enim mundus, qui est ultra firmamentum, incorporeus est et incorruptibilis. Secundus, qui est a firmamento usque ad lunam, est corporeus et incorruptibilis. Tertius, qui est a lima inferius, est corporeus et corruptibilis. Ita, quoniam primus mundus est insensibilis, incorruptibilis, secundus sensibilis, sed incorruptibilis, tertius profecto est sensibilis et corruptibilis.— Unde de primo mundo uere et proprie dicitur: «illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum», scilicet primum. In hunc autem mundum uenimus mentis contemplatione, illuminamur in eo ueritatis cognitione et uirtutis dilectione. Ascendit enim mens humana, et descendit bonitas diuina; et ista ascendit contemplatione, illa descendit reuelatione.

Primae causae mundus proprius non assignatur, quia ipsa ubique praeest et ubique dominatur, nec loco concluditur, nec tempore terminatur. Et omnes aliae causae nihil, nisi ad nutum eius, operantur. Secundariis uero causis quibusdam loca, quibusdam tempora, quibusdam utraque assignantur, ut in alterius imperio ministrare uideantur. Qui enim alii ministrat, officium suum non implet, nisi quando et ubi, qui sibi praeest, imperat.

Prima ergo secundaria causa in primo mundo a prima causa mandatum accipit de omnibus his, quae inferius consequenter agit. Secunda uero secundaria in secundo mundo a prima secundaria causa motum percipit ad mouendum, quicquid inferius contingit. Tertia secundaria causa in hoc tertio mundo uariis motibus operatur, secundum quod a praesidentibus sibi causis imperatur.

Unde et hic ultimus sublunaris mundus uere a philosohis appellatur, quia in eo ad nutum superiorum sola natura operatur. 

Sic igitur processit totius mundi constitutio: de nihil esse ad possibiliter esse, de possibiliter esse ad actu esse et de actu esse ad corporeum et incorporeum esse. Et hoc totum simul, non in tempore.

Ratio enim exigebat, ut institutio mundi uniuersalis hoc modo progrederetur, uidelicet ut primum materia et forma de nihilo crearentur, deinde de materia et forma elementa et cetera praedicta componerentur; de elementis uero commixtis et conuersis elementata omnia generarentur; uidelicet ut primum prima simplicia fierent de nihilo per creationem et de simplicibus composita fierent per primam simplicium coniunctionem, deinde de compositis fierent elementata per generationem. Et sic de nihilo ad simplicia, de simplicibus ad composita, de compositis ad generata facta est progressio.

Quia igitur ex prima materiae et formae copula trina suboles progenita est, scilicet intelligentia et caelestia corpora et quattuor elementa, ita prima causa omnia mouet, sed diuerso modo.

Quaedam enim mouet per se nullo mediante et quaedam non per se, sed mediantibus aliis. Principaliter enim per se nullo mediante intelligentiam mouet. 

Intelligentiae uero secundum philosophos creant animas, quae mouent caelos; ex motu uero caelorum sequitur motus elementorum. Sed ex motu elementorum prouenit commixtio eorum; ex commixtione uero eorum per conuersionem et generationem procreatur rerum omnium, haec ultima inferius uniuersitas.

Omnia enim secundum rationem numerorum sapientissimus conditor instituere uoluit, uidelicet ut, sicut post unitatem secundo ordine naturali binarius ponitur, sic post primam ueram et simplicem unitatem, quae deus est, duae simplices unitates, quae sunt materia et forma, quasi binarius secundo loco consequerentur, deinde, sicut ternarius tertio loco post unitatem, sed secundus post binarium ponitur, sic compositum ex materia et forma tertio loco formaretur. Unde, sicut ternarius primus numerus est, qui indiuisibilis est, sic et ea, quae ex sola materiae et formae coniunctione constant, incorruptibilia sunt.

Ad ultimum, sicut quaternarius primus pariter par quarto loco succedit, sic et generata quarto loco disponuntur; et merito, ut, sicut quaternarius duas recipit diuisiones, primam in binarios, secundam in unitates, sic et quodlibet generatum primo in elementa, ex quibus integraliter componitur; deinde in materiam et formam quasi in primas unitates resoluitur. Et, sicut quaternarius, qui quarto loco succedit, quattuor imitatibus consistit, sic quodlibet generatum ex quattuor elementis consistit quasi principiis. 

Unde, sicut ternarius masculus dicitur, quia indiuisibilis est, et sic quaternarius femina appellatur, quia facile multiplicem diuisionem sortitur, sic et generata multiplex corruptio inseparabiliter comitatur.

Et secundum hoc disposita consistit omnis creatura.

Unde et quattuor sunt substantiae ad quattuor numerorum dispositionem, quarum prima est intelligentia, quae assimilatur unitati eo, quod non apprehendit nisi unum, scilicet esse rei, et propositionem unam tantum. Secunda est rationalis anima, quae assimilatur duobus, quia mouetur a propositionibus ad conclusionem, a medietate ad extremitatem.

Anima uero sensibilis assimilatur tribus, quia non apprehendit nisi corpus, quod est trium dimensionum, et apprehendit illud mediantibus tribus, scilicet colore, figura et motu. Natura uero assimilatur quaternario, quia quattuor uiribus operatur in quattuor et in omne id, quod constat ex quattuor.