Roger Bacon, Questions on Aristotle’s Physics


While commenting on the first book of Aristotle’s Physics, Roger Bacon dives into the theory of prime matter by addressing a series of pivotal questions. The following selection displays the originality of Bacon’s inquiry into prime matter and the specificities of his theory. I have cleaned the texts, but there may still be some typos. You can double-check the text with the printed edition downloadable from the RBRS website (see link below).

Edited by Robert Steele and Ferdinand M. Delorme. Opera hactenus inedita Rogeri Baconi (OHI) 13. Oxford: Clarendon, 1935. More information available on RBRS website.
Quaestio 56
Utrum sit possibile materiam principium esse
Queritur circa principia in particulari, primo de materia: utrum sit possibile ipsam esse.
Quod non, videtur: causa prima est quorum est exemplar et ydea; set respectu materie non est ydea; quare non produxit eam, set genus etc. Minor patet, quia ydea est nature formalis, quare differt ab essentia materie; quare etc. Item, agens perfectissimum debet relinquere causatum perfectissimum; set primum est agens perfectissimum et materia inperfectissimum; ergo non ab ipso, et sic non est.
Contra: substantia dividitur in materiam, formam et compositum; set forma et compositum habent naturam entis; quare et materia. Preterea, in De generatione, ex nichilo nichil fit; quare etc. Quod concedo: quod est aliquid, licet imperfectissimum.
Ad argumentum respondeo quod ydea potest esse alicujus dupliciter: aut alicujus primo et per se, et sic forma est solum; alio modo est materie non per se, set prout naturaliter et essentialiter ordinatur ad formam, et sic ydea est per accidens materie in quantum ad formam ordinatur, quia non per se creatura est materia. Ad aliud respondeo: quod ‘agentis perfectissimi’ etc. possumus loqui de opere agentis dupliciter: aut per comparationem ad ipsum agentem et sic nichil est ponere imperfectum, tamen per comparationem ad rem operatam est decens creature imperfectio, quia Deus creavit perfecta et imperfecta, ut omnia essent, quia jam non esset materia prima nisi fuisset creatura imperfecta.
Quaestio 57
Utrum materia sit medium inter ens et non ens
Queritur utrum materia sit medium inter ens et non ens.
Quod sic: quia in Thimeo Platonis materia est medium inter aliquid et nichil et in libro De creatione mundi materia est medium inter ens et non ens, et secundo Methaphysice et a Commentatore hujus libri.
Contra: contradictio est oppositio cujus non est medium secundum; set ens et non ens contradicunt; quare etc. Preterea, magis habet substantia minima de ente quam aliquod accidens; set nullum accidens est medium inter ens et non ens; quare etc.
Solutio: ens potest dici dupliciter: aut in sua communitate secundum quod dicit puram privationem nichili, et sic contradicit non enti et sic non est ponere medium et sic est contradictio ; alio modo secundum quod ens non sumitur in tota sua communitate, set secundum quod est ens actu et ens diminutum, et sic inter ens actu et pure non-ens est medium, scilicet prima materia, quia contradictio non est completa inter pure nichil ens et ens actu. Ideo potest cadere medium inter extrema illius contradictionis.
Quaestio 58
Utrum materia sit aliquid per modum positionis vel privationis
Queritur utrum materia sit aliquid per modum positionis vel per modum privationis.
Quod per modum privationis: quia Commentator privatio coincidit in unum cum materia; set omne illud cui conjungitur privatio illud est ens per modum privationis; quare materia etc. Preterea, quod est per modum habitus est forma; set de natura materie non est forma; quare materia non est aliquid per modum positionis, set privationis, quia habitus et forma idem, et positio.
Contra: omne habens essentiam est aliquid per modum positionis; set materia est hujusmodi, quia ejus essentia est alia ab essentia forme; quare materia est aliquid per positionem essentie. Item, omnis natura est aliquid positum; set duplex est natura, in secundo hujus, natura forma et natura materia; quare etc.
Solutio: Ens per modum privationis dupliciter: aut de cujus essentia est privatio, et sic non est materia ens per modum privationis, aut cujus essentiam concomitatur privacio, et sic materia; et hoc essentialiter, non accidentaliter, et sic materia est ens per modum privationis.
Ad aliud argumentum respondeo quod verum secundum quod ens essentiam concomitatur, privatio accidentaliter. Ad aliud, positio dupliciter: aut positio essentie et habitus; positio (habitus) dupliciter: si communiter habitus sumatur, sic non convertitur cum forma et sic materia potest se habere per modum habitus a parte essentie; si sumatur proprie habitus secundum io quod est idem quod forma, sic potest dici quod materia non sic se habet per modum habitus: unde omne ens secundum habitum essentie est per modum habitus.
Quaestio 59
Utrum materia sit ens in potentia vel actu
Queritur, si materia sit aliquid per modum positionis, utrum sit ens in potentia vel actu.
Quod actu: quia, III Methaphysice, quod est in potentia non est; set materia est; ergo non est ens in potentia; ergo actu. Minor patet. Item, in minimo et primo alicujus generis tota natura (eorum) que consequenter sunt, X Methaphysice, set in materia prima est resolutio omnium que sunt; quare tanquam in minimo erit tota natura eorum que sunt post ipsam; quod cum sint actu, et multoforcius materia.
Contra: fine octavi Methaphysice, ex duobus in actu non fit tertium; set forma et actus idem, et aliquid fit ex materia et forma; quare etc.
Solutio: materia est ens in potentia, set ens in potentia dupliciter: aut in essentia aut in esse, vel in esse completum vel incompletum; materia habet esse incompletum, tamen esse completum non habet quod est esse actuale et actus entis, et hoc est quod signat Aristoteles in littera, quia illud est ens per se ex quo fit aliquod, sicut materia que per privationem est ens in potentia, per se et de se ens actu.
Ad objectum illud quod est in potentia, dum est in potentia et in quantum, et sic non ens est actu, et sic concedo quod materia non est ens actu, set potentia; tamen, secundum quod est aliqua essentia et substantia in se et principium, est ens actu. Ad aliud respondeo quod minimum in genere non dicitur esse nec forma nec materia, set aliqua substantia particularis, ut dicitur ibi in littera, ut anima, ut intelligentia, quia ibi tota natura substantie relucet sicut in igne tota natura calidi, et sic intelligit Aristoteles et sic est illud ad quod stat resolutio ad ens completum, sicut dicitur ibi; set in materia non, quin illud minimum est aliqua natura substantie completa, materia tamen est illud minimum incompletum ens in potentia ad quod resolvuntur omnia, nec habet naturam actualitatis, quia a parte materie omnia reducuntur ad potentiam et ad materiam quantum ad potentiam, ad formam quantum ad actum omnia reducuntur. Ad aliud patet per distinctionem dictam.
Quaestio 60
An sit aliqua prima materia vel non
Queritur an sit aliqua prima materia vel non.
Quod non: in primo De vegetabilibus, mundus nunquam cessavit generare animalia et plantas; ergo est ibi infinitas; set quod non est ex principio materiali, quare in principio materiali erit infinitas; set sic non est ibi primum; quare etc. Preterea, subjectum alterationis alteratur; ergo subjectum generationis generatur: quia proportio est in istis; set subjectum generationis est materia; quare generatur; set omne quod generatur ex aliquo generatur, et sic (in) infinitum; quare non erit ibi primum.
Contra: in primo Methaphysice si non est primum non est ultimum in causa efficiente, sic arguit Aristoteles; ergo similiter in materia; quare si est ultima, et prima. Quod concedo: est ponere materiam primam.
Ad objectum respondeo dupliciter: uno modo Aristoteles loquens de eternitate mundi a parte ante loquitur secundum quid, scilicet supposita temporis essentia, quia nunquam mundus cessavit generare etc. postquam fuit tempus; et ita est status [differentia]: non enim intelligit de eternitate simpliciter, quia, si tempus est infinitum, et generatio et motus elementi; set tempus non est (in)finitum a parte ante, ideo patet quod est status. Vel aliter, quod in omnibus generatis potest replicari materia prima: unde licet generatio esset (in) infinitum, tamen est ponere materiam primam. Ad aliud ‘generari’ dupliciter: aut secundum quod signat illam transinutationem faciendam in principio subjecto generationis, et sic est simile inter alterationem et generationem, et sic generatur subjectum generationis; si signet illud quod exit a non esse in esse, sic forma vel compositum generatur, et sic non est simile: primum quod generatur, scilicet subjectum, non necesse est quod generetur in infinitum, immo est subjectum generationis ad quod est e status. Secundo modo non generatur materia. Cum dicit quod generatur generatur ex aliquo falsum est nisi generetur sicut forma vel compositum; si ‘generatur’ signetur et sumatur primo modo, falsum est quia illud est fundamentum generationis (que) sic potest diffiniri.
Quaestio 61
An sit una materia prima vel plures
Queritur utrum sit una materia prima vel plures.
Quod sit una, videtur: materia prima est illa que est in potentia ad omnes formas, cum nullam habeat actu; tunc quero: aut est tantum una aut plures; si una, habeo propositum; si plures, sint A et B; aut ergo A et B habent omnes potentias aut neutra aut altera tantum; si neutra, ergo nulla prima; si utraque habeat omnes, (sequitur inconveniens) aut erit occiosa; si altera tantum, ergo una erit prima: quod est contra hypothesim; quare non erunt plures, (set) una. Preterea, dictum est prius quod materia prima est medium inter pure nichil et ens actu; sit A nichil, B materia prima, D sit actus primus; aut ergo inter A et D est tantum B aut aliud; si B tantum, habeo propositum; si aliud, ergo erunt IIII sit illud C; C magis elongatur ab A quam B; set B habet esse incompletum propter elongationem ipsius a D et approximationem ipsius ad A; igitur, si sic ordinentur ACBD, ergo C habet esse minus completum quam B; quare cum B sit quasi non ens, ergo C erit nichil; quare non erit materia. Preterea, si sic ordinatur illud medium ABCD, tunc C magis habet esse actu quam B, et sic jam non erit materia prima.
Contra: materia prima est illa que exivit in esse per creationem, quia subjicitur in generatione; set plures possunt recipere creationem, quia pluries potest materia creari, quare etc. Item, in unoquoque predicamento est aliqua contrarietas; set cuilibet contrarietati subjicitur materia; ergo materia subjicitur in quolibet predicamento contrarietati; set contrarietates ille distinguuntur per essentiam; ergo similiter materia distinguetur in unoquoque per essentiam; quare erunt diverse materie et X distincte per essentiam in X predicamentis, que sunt ex multiplicatione creature: sequitur laus et bonitas ipsius creatoris, sicut patet in rebus et multiplicatione rerum; quare similiter possibile et necesse est ponere plures materias primas.
Solutio: unica est materia prima.
Ad objectum respondeo: sicut accidit in generatis, natura generans potest producere plures generatos, similiter prima causa potest plures materias creare; quare non valet ‘pluries generatur, ergo plures’, quia essentia hominis pluries generatur, non tamen propter hoc est plures; similiter dico de materia prima: licet pluries generetur, non tamen sunt plures. Ad aliud: contrarietati in subjectis respondet principium materiale ex quo, contrarietati accidentium materiale in quo, et illud idem est, quia idem est causa illarum omnium contrarietatum et eadem est materia substantie et accidentis, ex qua est substantia et in qua est accidens, et illa est in potentia ad formas substantiales et accidentales; et ad pluralitatem predicatorum non sequitur pluralitas subjectorum, quia ad multiplicationem posterioris non sequitur multiplicatio prioris; ideo sicut contrarietates posteriores ad unam possunt reduci, sic dico ad unam materiam. Set de materia omnino remota hoc intelligendum, quia diversa est materia in diversis contrarietatibus loquendo de materia propinqua; quia materia nuda sub forma generis generalissimi est subjectum contrarietatis in predicamento substantie, materia sub forma generis generalissimi, et forma numeri est subjectum in quantitate discreta; set iste non sunt prime, immo omnes posteriores materia prima et ad illam rediicuntur; in quantitate continua subjicitur materia sub forma corporea, in qualitate materia sub forma elementari, et sic de aliis. Ad aliud: alique sunt res ex quarum pluralitate non sequitur aliquod inconveniens et unum compatitur aliud, et sic est in partibus mundi completis, et hec possunt multiplicari; alie sunt ex quarum pluralitate sequitur inconveniens et impossibile et occiositas, quia una est materia que sufficit ad unum mundum, et, si poneretur alia, sequeretur et oporteret ponere alium mundum ad quem esset in potentia illa materia prima alia.
Quaestio 62
Quomodo materia est una
Queritur quomodo materia est una, an numero vel genere vel specie.
Quod non numero, videtur, quoniam nichil unum in numero creatum in rebus simul et semel quod omnino dependet a rebus, sicut patet per oppositum in causa prima, que non numeratur quia non dependet a rebus; quare etc. Item, omne quod recipitur in aliquo io recipitur etc.; set materia prima, si esset unum numero, cum forme recipiantur in ipsa tam universales quam particulares, et primo universales, que non sunt unum numero, quare nec materia prima.
Contra: essentia materie prime non recipit multiplicationem essentie; quare secundum essentiam erit materia prima unum numero.
Solutio: Possumus loqui de unitate numerali aut numerositate suppositi, et sic non est una numero, ut Sor vel Plato, tamen est una numerositate essentie.
Ad aliud, distinguendum est sicut hic: quod verum est de uno numero numerositate suppositi; set materia prima, quia est incompleta et infinite distat a prima causa, ideo potest replicari in pluribus. Ad aliud, verum est quod unum numero numerositate suppositi quicquid recipit recipit particulariter, ut Sor vel Plato, quicquid recipit dico perfectivum ejus; materia tamen prima, quia non est sic unum, potest recipere formas universales.
Quaestio 63
Utrum sit universale ut genus vel specie
Juxta hoc queritur utrum sit universale ut genus vel species.
Quod sic, quia universale et particulare sunt differentie entis. Item, V Methaphysice, materia est una sicut fere genus; set nichil est unum sicut fere genus nisi habeat naturam generis; quare materia prima erit genus vel species. Item, materia predicatur de pluribus differentibus specie et numero in eo quod quid, quia possum dicere hec materia est materia illa; quare est genus vel species.
Contra: omne genus vel est forma tantum vel compositum ex materia et forma, quia addit aliquid supra materiam primam, set materia prima nichil addit supra se. Preterea, omne quod habet naturam specificam habet formam completam in actu, et hoc est omnis species; set materia non habet de materia (formam) in actu completam; quare non est species.
Solutio: dico quod est una sicut species; sicut punctus non est species nec quantitas, tamen potest predicari de pluribus punctis, et elementum est unitas; set dico quod variant suppositum, set non variant essentiam. Dico ergo, sicut accidit in aliis principiis rerum, quod non est universale, set habet modum universalis quantum ad naturam predicandi, et sic habet naturam speciei; quantum ad naturam recipiendi formas, habet naturam generis quod io recipit differentias, tamen genus recipit ut predicabile de hiis, materia tamen prima non est ergo una numero numerositate essentie sicut universale est unum numero. Ad objecta, ‘habere naturam specificam’ dupliciter: aut secundum veritatem, et sic non habet; aut secundum similitudinem, et sic habet naturam specificam, scilicet proportionaliter. Per hoc ad aliud argumentum.
Quaestio 64
Utrum sit status
Superius solvit Aristoteles rationem per divisionem entis in per se et per accidens; hic solvit hoc idem per divisionem entis in actum et potentiam. Circa partem precedentem queritur adhuc de materia in se, et primo utrum sit status in causa materiali, hoc est utrum sit status ad aliquam causam materialem incausatam.
Et quod sic: quadruplex est causa; in primo Methaphysice ostensum est quod standum est ad causam efficientem et formalem et finalem; ergo similiter videtur quod debeat esse status ad materiam.
Contra: materia non coincidit cum aliis, ergo nec cum efficiente nec aliis duabus; set iste tres coincidunt in prima causa; ergo si materia esset incausata, duo essent incausata; set incausatum est ab eterno; quare duo essent III ab eterno: quod est impossibile. Item, ad primum, magis convenit aliquid cum aliquo quam nichil cum aliquo; ergo magis conveniet substantia incausata cum causata quam cum nichil; set ex nichilo potest produci; ergo multofortius ex incausato; set illud ex quo producitur res est materiale principium; quare erit ponere unum principium materiale incausatum ad quod est status et sic prima causa poterit esse principium materiale incausatum.
Solutio: non est verum, quia, ut tactum est, duo essent incausata; set hoc est falsum, quia materia est aliquid incompletum et imperfectissimum et in nobilissimum; ideo non potest incidere cum aliis tribus causis quibus conveniunt opposite conditiones, et quia ille tres coincidunt simul in primo, ideo necesse est ponere materiam esse causatam, cum non sit ponere duo incausata. Ad aliud dico quod esse materie derogat esse nobilissimo et purissimo, ideo non potest reduci ad aliquam materiam incausatam; set omnes alie cause possunt reduci. Ad aliud: ‘ex nichilo aliquid’ dupliciter: aut privative aut positive; si positive, falsa est hec ‘ex nichilo fit aliquid’; si negative, vera est, quia fit post nichil, vel ‘ex nichilo’ negative, non quod nichil subjiciatur et recipiat operationem agentis, ideo primum non est principium materiale rerum.
Quaestio 65
Utrum status causetur per generationem vel non
Queritur postea utrum status causetur per generationem aut non.
Quod sic: principia et principiata sunt unigenia, primo Celi et Mundi set materia est principium generabilium; ergo et materia est generabilis. Preterea, quod potest innobilius, potest et nobilius; set natura generans potest in formas multas generandas; ergo in generatione materie, que est innobilior.
Contra: dicit Aristoteles, III Methaphysice, quod standum est ad materiam que est generabilis, et hoc quod est ingenita, et in libro de Generatione, materia est ingenita et perpetua.
Solutio: causatur materia per creationem, non per generationem, et loquor de essentia materie pura et substantia ejus.
Ad objectum, scilicet materia consideratur secundum sui substantiam, est incorruptibilis et est remotum principium; secundum sui esse est principium appropriatum, et est generabilis; et sic intelligenda est illa propositio de principiis appropriatis, non de remotis. Ad aliud respondeo quod, si loquimur de substantia forme et de puritate ipsius, sic dico quod non potest natura in ea, set concreatur essentie forme et exeunt in esse per creationem; set supra formam quantum ad ejus esse potest natura et illam sic producit, non in substantiam. Similiter in esse materie potest, non tamen in essentiam, quia materia quantum ad ejus esse naturale, scilicet secundum sui essentiam et substantiam, creatur, similiter forma, non tamen quantum ad esse actuale possunt separari.
Quaestio 66
Utrum materia sit incorruptibilis
Queritur utrum materia sit incorruptibilis.
Quod sic, quia dicit Aristoteles quod est ingenita; ergo est incorruptibilis, quia quicquid generabile est corruptibile, ergo quod non est generabile etc. Si corrumpitur materia, aut in aliquid aut in nichil; si in aliquid, ergo post materiam esset materia, quia corrumpitur in materiam; nec in nichil, quia omne quod corrumpitur corrumpitur in eo ex quo generatur; set materia non generatur ex nichilo; ergo, cum non sit ibi proportio inter nichilum et aliquid, ergo unum non potest generari ex alio; quare etc. Preterea, XXVI et XXIX propositio De causis, nulla substantia simplex cadit sub corruptione; set materia prima est substantia simplicissima; quare etc.
Contra: omne participans medium et extremum notum est et necesse est participare tertium; set materia prima primo habuit non esse et postea esse, ergo postea habet non esse; set omne tale est corruptibile; ergo materia prima est corruptibilis. Preterea, materia prima qua unumquodque potest esse et non esse, ut dicitur in VII; ergo, cum sit causa corruptionis aliorum, ergo magis convenit ei natura corruptionis quam alicui alii; quare etc.
Solutio: triplex est corruptio: una est originalis, quia omnis res ex non esse et tendit ad non esse, et sic omnia corruptibilia sunt; alia est corruptio que est dissolutio compositi, et sic omnis substantia composita nata est corrumpi; alia est corruptio per contrarietatem. Primo modo et tertio materia prima est corruptibilis, secundo modo non, cum sit simplex; et secundum tertiam corruptionem potest considerari dupliciter: aut secundum essentiam, et sic est (in)corruptibilis; si secundum suum esse, sic est corruptibilis per naturam; et sic aliquo modo corruptibilis, alio modo non. Per hoc patet solutio argumentorum, quia corrumpitur et in aliquid et in nichil, quia materia quando corrumpitur secundum suum esse corrumpitur in aliquid, scilicet in suam substantiam.
Si dicas ‘secundum substantiam corrumpitur in nichil, ergo generatur ex nichilo’, solutio: si sit negatio rei, ut sit sensus: materia generatur ex nichilo, id est ex nulla re prejacente, sic habet veritatem; si ‘nichil’ dicat positionem, materia generatur ex nichilo et ex quo aliquid fit, et sic est proportio inter aliquid et nichil, quia res non fit ex nichilo negative, set ex nichilo, scilicet post nichilum. Ad aliud De causis, intelligit de corruptione naturali Aristoteles in De causis, et secundum essentiam materia non cadit sub corruptione, secundum suum (esse) cadit. Et similiter solvitur de septimo Methaphysice, quia secundum suum esse est principium omnium corruptibilium et secundum (quod) subest maxime est corruptibile.
Quaestio 67
Utrum materia sit scibilis secundum analogiam
Postea queritur utrum sit scibilis secundum analogiam, et primo utrum materia intelligatur.
Quod non: Commentator in principio Methaphysice, res materiales impediunt intellectum et cognitionem; ergo, cum ipsa materia sit tota materia, sequitur quod omnino non cognoscitur. Item, nichil cognoscitur ab intellectu nisi quod est denudatum a conditionibus materialibus; set materia non potest denudari a conditionibus materialibus; quare etc.
Contra, primo Methaphysice, sicut unumquodque se habet ad esse, et ad veritatem; set materia habet esse, quare et veritatem et cognitionem; (quare) potest cognosci et intelligi.
Quod concedo.
Ad objectum respondeo. Ad primum, quod ibi est fallacia consequentis, quoniam ista habet duplicem causam veritatis res materiales impediunt etc. aut quia materia sit debiliter cognoscibile et ideo facit debiliorem cognitionem, et sic est vera, quia materia est impedimentum ad cognoscendum completa cognitione; aut quia omnino res materiales non sunt cognoscibiles, et sic est falsum, quia hoc non intelligit Commentator, set quia hoc non est plane sensibile nec plane intelligibile, ideo potest cognosci aliquo modo. Ad aliud: ‘denudatum a materia’ dupliciter: aut denudatum a materia quod sit solum forma, et sic causa prima est denudata a materia; aut quia denudatum est a materia, id est quia est species, quia illud quod intelligitur habet aliquid apud intellectum quod omnino denudatur a materia et conditionibus materie, scilicet; species, quia per suam speciem intelligitur. quia oportet quod denudatio fiat in medio, non in re intellecta; quia species est medium, ideo oportet quod species denudetur a materia, non illud quod intelligitur.
Quaestio 68
Utrum materia prima possit cognoscit ab intellectu prime cause
Queritur utrum materia prima possit cognosci ab intellectu cognoscente, et primo utrum possit cognosci ab intellectu prime cause.
Quod non videtur: quia causa prima nichil intelligit nisi cujus ydea est apud ipsum; set ydea est pura forma et similitudo forme, set materia nichil forme habet; ergo secundum se non potest intelligi a causa prima. Item, nec ab intelligentia, quia intelligentia omnis est plena formis que sunt principia cognoscendi res, in de Causis; set materia non est forma; quare etc.
Contra: omne agens voluntarium per cognitionem agens cognoscit effectum productum et producendum; set causa prima est hujusmodi; quare etc. Preterea, magis distat objectum increatum a virtute increata quam objectum creatum; set intelligentia potest intelligere causam primam; ergo multofortius materiam primam, cum sit objectum creatum.
Solutio: materia potest cognosci a prima causa.
Ad objecta contra respondeo: ad primum, duplex est forma, exemplaris et perfectiva materie; ydea est forma exemplaris et paradigma, et talis forma potest esse cujuslibet nature et essentie; et quia materia prima habet essentiam, ideo potest habere ydeam in primo, et illa ydea non habet rationem forme que est perfectio materie, set est nobilissima forma excedens per nobilitatem omnem rem, formam et materiam, ideo communis est quia potest esse materie vel forme vel compositi vel per se vel per accidens: ideo per formam exemplarem cognoscitur materia prima a primo.
Quaestio 69
Utrum materia possit cognosci ab intellectu humano
Queritur (utrum) possit cognosci materia ab intellectu humano, scilicet a nostro.
Quod non, videtur: omnis intellectiva cognitio ortum habet a sensu; set materia prima non potest comprehendi, quia materia prima nec est sensibile proprium nec commune: quare non cognoscitur per se, cum non sit sensibile per se nec sensibile per accidens, quia nichil est distinctum, secundo Methaphysice; quare non potest cognosci ab intellectu humano. Item, intellectus humanus nichil intelligit nisi per abstractionem a materia; set materia a materia abstrahi non potest, quare nec intelligi.
Contra: intellectus distinguit humanus materiam a forma, distinguens essentiam materie ab essentia forme, ut dicitur in VII Methaphysice, ergo cognoscit materiam et formam.
Quod concedo.
Quod obicitur contra respondeo: instantia est in substantiis separatis, tamen potest dici quod materia cognoscitur a sensu et est sensibile per accidens. Cum dicit ‘nichil est ibi distinctum, ergo’ etc.
Solutio: nos possumus loqui de materia secundum esse ejus prius antequam in ipsa introducatur aliqua forma, et hoc est esse prius esse ejus secundum essentiam antequam intret compositum, et sic non est sensibilis; quantum tamen ad esse secundum et quantum est in esse actuali est cum formis et est sensibilis. Ad aliud respondeo: materia dupliciter potest considerari: aut materia secundum quod vocamus particularia materiam respectu universalis, et sic dicimus quod nos intelligimus per abstractionem a materia. verum est per abstractionem particularium a forma universali; si loquamur de materia secundum quod est substantia, sic est falsum: non intelligimus enim per abstractionem a materia secundum substantiam.
Quaestio 70
Utrum materia possit cognosci per se
Queritur an materia possit cognosci per se.
Quod non: VIII Methaphysice, materia per se non cognoscitur. Item, privatio cognoscitur per habitum et potentia per actum; set materia est ens in potentia; ergo per aliud.
Contra: que sunt principia per se essendi sunt principia per se cognoscendi; set materia est principium per se essendi, ergo principium per se cognoscendi; ergo est per se cognoscibilis.
Et hoc concedo. Quod non cognoscitur per speciem, videtur: quia multiplicatio speciei est a natura activa multiplicante se; set materia non habet naturam activam, quare etc. Preterea, forma naturalis non habet esse nisi in materia; ergo non multiplicat se nisi multiplicetur materia; quare, si est multiplicatio ipsius forme, et speciei ipsius forme et speciei ipsius materie; quare cognoscitur per speciem.
Ad argumentum primum respondeo: duplex est cognitio, completa vel incompleta, et ita per se non cognoscitur cognitione completa. Vel dicendum quod materia secundum sui substantiam per se (non) cognoscitur, tamen materia secundum sui potentiam et privationem forme, et sic per formam cognoscitur sicut privatio per formam et potentia per actum. Ad secundum quesitum respondeo quod materia cognoscitur per sui speciem, quia materia non est sine forma nec e converso nec ista sine composito. Unde totum compositum facit se extra se et multiplicat se in esse spirituali et intentionali et sic tota substantia illius derelinquitur apud intellectum denudata a conditionibus materialibus; ideo materia et forma ibi apparent, quia compositum maxime se facit apud intellectum, cum sit maxime ens, forma secundario, materia minime et ultimo, et ideo, licet non habeat secundum se naturam activam, habet tamen per accidens, scilicet per compositum in quo est.
Quaestio 71
Utrum materia prima omnino sit naturalis
Queritur adhuc de materia: utrum materia omnino prima sit naturalis, de qua hic loquitur.
Quod sic, videtur: quoniam materia que est omnino prima est medium inter ens et non ens; set Commentator dicit hic quod materia ista est medium inter ens et non ens; quare etc. Preterea, quicquid additur supra materiam primam est forma substantialis vel accidentalis usque ad individua; set prima materia est principium nature; quare, cum similiter materia naturalis sit principium nature et addatur supra illam, ergo erit forma aut illa materia prima.
Contra: illa materia que est omnino prima recipit formas per creationem et precedit omnem transmutationem; set materia naturalis non est hujusmodi, imino appropriatur solum naturalibus transmutationibus; quare etc.
Solutio: materia prima, que est essentia omnino nuda, non est principium nature nec est illa materia que est principium de quo hic loquitur.
Ad objectum, ‘medium inter ens et non ens’ dupliciter: aut inter nichil et aliquid in actu incompleto, et sic materia, io que est omnino prima, est medium inter ens et non ens; materia naturalis est medium inter ens actu completum et non ens in actu incompleto, ens tamen in potentia, et ita materia naturalis sequitur materiam primam et sic non sunt idem nec eodem modo, immo equivoce. Ad aliud respondeo: de materia possumus loqui dupliciter: aut de essentia pura ipsius materie, aut aliquid materiale quod habet essentiam materie et aliquid supra hanc; si primo modo, sic est una solum, et sic non sumitur materia naturalis; illud quod habet subjectum materie cum aliqua forma ao addita, et istud totum dicitur principium materiale et naturale. Primo modo pertinet ad metaphysicum, secundo materia pertinet ad physicum, et sic determinatur hic de materia, que cum forma materia prima, scilicet subjecto prime materie, addit formam generis.
Quaestio 72
An forma prima facit materiam naturalem
Queritur que forma facit materiam naturalem, an forma prima.
Quod sit agregatum ex materia prima et forma prima: est in potentia respectu omnium aliorum ; set tale est principium naturale materiale respectu omnium; quare etc.
Contra: totum signatum generis generalissimi quod est compositum ex materia et forma reperitur in intellectiva et intellectiva est prior materia naturali; quare non est forma prima, que appropriatur materie prime et que facit materiam naturalem.
Quod concedo.
Ad argumentum respondeo, ‘esse in potentia’ dupliciter: aut remota aut propinqua; signatum generis generalissimi est in potentia remota ad naturalia, ideo necesse est quod approprietur et non est signatum generis generalissimi.
Quaestio 73
An secundum genus quod est corpus addatur
Queritur quid addatur, an secundum genus quod est corpus.
Quod non: quia in libro De generatione dicitur quod illa materia de qua ibi determinatur non est corpus, et naturalis est simplicior quam ista; quare signatum generis secundi non erit forma naturalis, quia dicit Aristoteles quod forma naturalis non est corpus. Preterea, dicit Aristoteles quod materia naturalis non habet locum; set omne corpus est in loco; quare materia naturalis non erit.
Contra: illud quod descendit immediate ad omnia naturalia est principium naturale; set signatum secundi generis io est hujusmodi; quare etc. Minor patet: corpus dividitur in corpus generabile et corruptibile et ingenerabile et incorruptibile, quia resolutio omnium stat ad formam generis secundi; quare signatum generis secundi erit materia naturalis; quod concedo.
Ad objectum respondeo quod materia prima non est corpus in actu, set potentia solum, et istud negatur in De generatione; similiter materia naturalis est corpus nec actu, tamen potentia. Ad aliud dico quod duplex est locus: actu et potentia, et dico quod materia naturalis, que est signatum secundi generis, habet locum in potentia, et sicut est corpus in potentia, ita habet locum; Aristoteles negat quod non habet locum actu.
Quaestio 74
An privatio sit aliquid aut nichil
Queritur de privatione, et primo an privatio sit aliquid aut nichil.
Quod nichil omnino, videtur: Aristoteles in littera ‘privatio est per se non ens’; set quod sic est non est simpliciter non ens; quare etc. Item, quod est causa non entitatis alterius per sui admixtionem est simpliciter non ens; set privatio est hujusmodi cum materia, quare etc.
Contra: privatio est alterum extremum contrarietatis; set contradictorium non est extremum contrarietatis; quare privatio non erit simpliciter non ens, set ens aliquo modo, cum pura contrarietas sit inter privationem et formam.
Solutio: dico quod privatio non est simpliciter non ens vel nichil, set est per se non ens; set per se non ens dupliciter: aut quod simpliciter nichil est, et sic non est per se non ens, aut quod sua non entitas conjuncta (alicui non ascribitur) alii, set sibi, et sic privatio est per se non ens, quia sua non entitas conjuncta alicui entitati non ascribitur alii quam sibi, aut non ens per se, quia sua entitas conjuncta non entitati non ascribitur sibi, set alii; et hoc modo est materia non ens per se, privatio primo modo.
Ad objectum, ‘per se’ dupliciter: aut quod simpliciter est nichil, et sic privatio non est non ens per se, set per se non ens; aut quia sua non entitas conjuncta entitati ascribitur sibi, non alii, et sic privatio est non ens et sic est causa non entitatis materie, quia non entitas materie non ascribitur materie, set privationi, cujus non entitas consequitur.
Quaestio 75
An aliquid addat supra materiam
Queritur quid sit privatio, et primo, an aliquid addat supra materiam.
Quod nichil, videtur: in libro de Creatione Mundi, ‘sicut se habet tenebra ad lucem, sic materia ad formam’; set tenebra est privatio lucis solum; ergo similiter substantia materie erit privatio forme. Item, Calcedius dicit in Commento supra (Thimeo) Platonis: Sicut, dicit, ‘in videndo tenebram nichil videmus, sic intelligendo materiam nichil intelligimus’; set (si) in videndo tenebram nichil videmus, quare nichil intelligimus intelligendo materiam, et ita est privatio ipsa.
Contra: distinguntur diffinitione; ergo unum addit supra alterum.
Quod concedo.
Ad objectum, simile est quoad quid, quoad quid non, quia simile ad hoc quod tenebra habet privationem lucis, sic materia habet privationem forme; set habere privationem lucis dupliciter: aut quod sua essentia sit esse lucis aut aliquid concomitans suam essentiam; materia habet privationem, quia essentia materie concomitatur privationem, non quod essentia materie sit essentia privationis, set tenebra essentia lucis. Ad aliud, ‘nichil videmus’ dupliciter: aut actu aut potentia; in videndo tenebram nichil videmus per modum habitus, tamen videmus per modum privationis et in potentia sub privatione: similiter est in ipsa materia, set hoc dupliciter: aut quia sua essentia sit illa, et sic tenebra est essentia lucis, tamen materia non est essentia forme vel privationis; ideo non est simile.
Quaestio 76
An addat potentiam supra materia
Queritur quid addat privatio supra materiam, utrum potentiam.
Quod non, videtur: quia dicit Aristoteles quod corrupta materia non corrumpitur potentia, in fine primi, et hoc corrupta materia corrumpitur privatio, non tamen potentia; quare privatio non addit potentiam supra materiam et ita potentia non est illud quod addit. Preterea, potentia nominat forme habitum; set privatio nominat deffectum vel carentiam forme; quare etc. Preterea, si privatio non sit potentia, aut erit prior aut posterior potentia; set nec sic necque sic; quod non posterius videtur, quia illud quod est posterius privatione nichil est nisi actus; set potentia non est actus ; quare etc.
Nec prius videtur: quia potentia et actus faciunt contrarietatem primam, similiter privatio et actus; set unum extremum non est prius se; ergo erunt unum et idem secundum substantiam, differunt tamen ratione, quia per potentiam defectus manifeste describitur, per privationem actu exprimitur defectus nomine suo et carentia, et sic solum differunt etc.
Ad objectum respondeo quod privatio differat a potentia, ‘potentia’ dupliciter: aut pro natura alicujus secundum quod dicimus quod potentia est ultimum de substantia, scilicet substantia forme collata ad aliud ut ad opus; alio modo vocatur potentia pro substantia ordinata ad aliud et talis addit aliud principium activum vel passivum supra substantiam. Primo modo intelligendum est quod materia non corrumpitur secundum sui potentiam, id est secundum sui naturam; secundo modo dico quod privatio est potentia, quia inclinat potentiam ad aliud active vel passive.
Quaestio 77
An privatio addat potentiam supra substantiam
Queritur si privatio addat potentiam supra substantiam; cum potentia sit duplex, activa vel passiva, queritur an sit passiva vel receptiva.
Quod non, videtur: quoniam materia est sua potentia; set potentia ista est receptiva; ergo potentia materie receptiva predicabitur de materia; set privatio non predicatur; quare etc. Probatio: dicit Aristoteles, in primo de Anima et VII Methaphysice, quod materia est potentia per quam res potest esse et non esse. Item, potentia semper remanet in composito, quia semper est receptiva; set ipsa privatio simul cum presentia forme reperiri non potest; quare etc., quare non est potentia receptiva.
(Contra): maxima est distantia inter potentiam receptivam et actum; set maxima distantia facit primam contrarietatem; set prima contrarietas inter actum et privationem; quare idem et ita potentia receptiva erit privatio.
Quod concedo, quoniam essentia privationis primaria est potentia materie originalis et ibi incipit privatio.
Ad objectum respondeo negando quod materia sit sua potentia. Ad auctoritatem respondeo quod potentia ibi sumitur absolute: materia est ens in potentia et est ab essentia materie. Ad aliud respondeo quod privatio potest esse forme: hujus forme vel simpliciter forme, et ideo semper remanet privatio simpliciter, non tamen hujus. Vel dicendum quod forma rei supra materiam et exprimit magis deffectum, tamen substantia ejus nichil aliud est quam potentia receptiva.