Roger Bacon, Questions on Aristotle’s Metaphysics

In his commentary on Aristotle’s Metaphysics, Roger Bacon dedicates a series of questions to prime matter, mostly while commenting on book II. This is a selection of pivotal questions that delve into the condition and functionality of prime matter according to early Roger Bacon.

Edited by Robert Steele and Ferdinand M. Delorme. Opera hactenus inedita Rogeri Baconi (OHI) 10. Oxford: Clarendon, 1930. More information available on RBRS website.

Quaestio 42
Whether there is matter in every creature

Queritur utrum sit principium materiale in omni creato.

Quod in nulla creatura videtur: quia ydeatum representat similitudinem ydee, ergo cum mundus sit ydeatum perfectissimum ab agente perfectissimo, ergo representat ydeam perfectissimam; set illa ydea est omnino sine materia, ergo omnia que facta sunt ad ejus similitudinem erunt sine materia.

Item: Plato possuit quod deus creavit omnia per suam ydeam, illa ydea est substantia cause prime sicut in XI dicitur. Aut ergo facit ad similitudinem istius ydee vel alterius; si alterius, ergo non est sufficiens primum, ergo ad similitudinem sue substantie tantum; set illa caret omni materia, quare etc.

Item: melius est esse simplex quam compositum; set causa prima facit quod melius est, quare facit simplicitatem in rebus; set illa simplicitas non est in materia, cum de se non sit sine alio stare (non) potest, ergo erit simplicitas de natura forme, quare non erit in materia.

Item: sicut se habet simplex ad simplex, ita unum ad unum. Set ab uno, scilicet, a primo, non nisi unum, ergo similiter a simplici non nisi simplex, quare etc.

Contra: omne transiens ab extremo in extremum, transit per medium, ut dicitur in X  Methaphysice; set materia est medium inter ens et non-ens, quare etc.

Item, omne quod est vel est materia prima vel forma prima vel substantia composita; set nulla res fixa stans per se est materia, nec forma prima que est forma generis generalissimi, ergo erit substantia composita.

Preterea, omnis substantia per se stans est species vel individuum substantie; set sive sic sive sic participat totam naturam generis generalissimi. Set natura generalissimi est composita, ut dicit Boethius in Predicamentis, ergo etc.

Quod concedo: omnis substantia creata completa stans per se est habens materiam, vel in qua ut accidens, vel ex qua ut substantia.

Ad objectum respondeo, quod ydea illa est indifferens ad omnem creaturam, nec est forma proprie dicta nec materia, imo indifferens ad materiam et formam, et sic est aliquid nobilissimum excellens, dicitur quod non potest nominari sua infinitas potentie, ideo potest esse exemplar respectu materie, ideo potest representare et materiam et formam. Nec dicitur forma quia solum sit forma, set propter nobilitatem forme forma dicitur. Tamen indifferentiam habet ad omnem creaturam, nec substantia est nec accidens, nec materia nec forma, set unum excellens et indifferens, quodlibet in infinitum distans ab omnibus aliis. Ideo potest producere materiam et formam.

Per hoc patet ad secundum.

Ad tertium respondeo, facit quod melius est a parte rei et secundum quod possibile est a parte rei, quia facit in fine decoris et ultimo; set de conditione cujuslibet creature est quod sit compositum, quia nichil est creatum simplex quod stet per se. Et ideo licet sit melius simpliciter, non tamen est melius creature, quia jam non esset creatura et sic non sibi melius.

Ad aliud respondeo, non est simile de uno et simplici ad ens quia quando res desinit esse una desinit esse, ut dicit Boethius in libro De Dogmatibus et Consolationis; set simplex et compositum sunt differende entis, et simplex non participat totam naturam entis, sicut facit unum, quia unum convertitur cum ente; quia unitas non derogat creature nec creatori, simplicitas tamen derogat creature, ideo non est simplicitas in creaturis.

Quaestio 43
Whether matter is one by essence

Queritur utrum sit necessario ponere eandem materiam in omnibus per essentiam, scilicet unam per essentiam.

Quod non videtur: principia et principiata sunt unigenea, et principiata (non) habent suam essentiam a principiis, et sunt diversa per essentiam, ergo principia, quare materia.

Item: Boethius in libro De Duabus Naturis “omnia que habent eandem materiam transmutabilia adinvicem”; set omnia non sunt transmutabilia adinvicem, quare etc.

(Contra): circumscripta omni forma a materia nichil remanet nisi essentia pura materie, sicut ignis secundum essentiam; set ignis secundum essentiam partitur in partes diversas que semper sunt ejusdem essentie ergo multofortius cum illa materia nichilominus habeat aliquam formam, ergo erit eadem essentia materie in omnibus.

Quod concedo.

Ad objectum de principiis dupliciter; aut remotis, et sic non est verum: set de propinquis verum est. Item, intelligenda est de principio formali, non materiali, quia materie semper retinet essentie unitatem; et ideo non valet.

Ad secundum dico, habere eandem materiam, id est, eandem materiam puram que est essentia et substantia materie, et sic non est verum. Aut eandem materiam, id est, principium materiale, secundum quod dicitur quod materiale principium est quod est in potentia respectu alicujus, et hoc de propinquo, non de remoto intelligendum.

Quaestio 44
Whether matter is one by number

Queritur utrum una omnino et eadem numero sit eadem in omnibus per essentiam.

Quod sic (videtur): loquamur de materia in A et sit quoddam causatum, et in B et circumscribamus formam que est in A creato, tunc materia que est in A est sicut punctus. Similiter in B, et est indivisibilis penitus; set indivisibile ubicunque est simul est, ergo una et eadem numero erit in B, et in A. Quare eadem ratione in omnibus creatis.

Preterea: potentia materie est infinita receptione et passiva, sicut potentia prime cause active, et ratione hac potest simul et semel in omnibus reperiri unum et idem numero tota, quare similiter tota substantia materie prime in omnibus et in quolibet.

Contra: puncta sunt diversa in diversis lineis, secundum substantiam puncti, ergo non obstabit unitas punctualis materialis in duobus creatis, quin sint diversa secundum numerum.

Quod concedo quia ex indivisibilibus plus generatur, non tamen magis. Similiter licet substantia materie sit indivisibilis a parte ipsius, cum plus generatur io non tamen magis, quia pluries generatur materia, et pluralitas materierum est in creatis et partium ejus, scilicet, materie.

Ad objecta respondeo, indivisibile totum est simul: dico quod duo sunt tota materie in hoc creato et illo, et hec est divisibilis quia potest (dividi) in plura indivisibilia, licet sit indivisibile de se, sicut patet de punctis.

Ad aliud, una est potentia activa virtualiter et effective, et congruit ei ut faciat se ubique simul et tota. De potentia passiva non est verum, quia potentia infinita potest jungi virtuti infinite et substancie et essentie infinite, aut non. Si sic, sic potest substantia et essentia cause ubique ex potestate virtutis et potentie, quia IX maxima Alani, “prima causa est spera cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam”. Et ideo potest repplicari ubique, set potentia infinita conjuncta finitati substancie et essentie non. Et ideo cum potentia materie sit hujusmodi, ideo non potest repplicari in omnibus sive in quolibet simul et semel una numero.

Quaestio 45
Whether prime matter is an elemental chaos

Queritur postea de positione Anaxagores G(reci), utrum sit ponere chaos, scilicet aliquod confusum materiale in quo omnia sint admixta ante procreationem rerum.

Quod sic (videtur): XI Methaphysice, “multa et plura sunt privatio unius”, quia multum est privatio unius et separatum respectu conjuncti, set res sunt modo separate; set omnem privationem natus est habitus precedere, ergo cum res sint separate, ergo multe fuerunt.

Preterea: Aristoteles arguit commixtio et separatio habent fieri circa idem, ergo cum res sint separate et divise, ergo circa easdem habet fieri commixtio, set non modo.

Preterea: res habent tripliciter intellegi produxisse; aut ex prejacentia materie, aut ex nichilo, aut ex confuso principio materiali. Non ex materia prejacente sicut probabit; nec ex nichilo, quia infinita est distantia inter aliquid et nichil; ergo cum non sit infinita dis. tantia inter illud quod fit, et quod ex quo fit, ergo tertio modo; produxerunt in esse, ergo ex illo confuso.

Item: si dicas quod nichil est, id est, post nichil facta sunt omnia. Contra adhuc non est comparatio aliqua, quia inter aliquid et nichil non est comparatio.

Contra: illud corpus confusum, aut erit mobile aut non, et aut erit alicubi aut nusquam. Si alicubi, aut erit deorsum, aut sursum, aut media aut supra omnia. Set sive sic sive sic, accidit inconveniens, quia per naturatn ignis est sursum, per naturam terre deorsum, per naturam aeris medio loco, ergo cum omnia illa sint ibi, ergo simul esset ubique, quod est impossibile; quare videtur quod non possit poni illud confusum.

Item, aut non moveretur aut moveretur; ergo in omnem partem per naturatn terre et celi et aque et aeris, cum omnia habeat in se, quod est inconveniens et impossibile, quare etc. Si immobile ergo quiescet; set nusquam potest quiescere, quia sursum non a potest quiescere propter naturam terre, nec deorsum propter naturam ignis, nec alibi propter naturam aliorum, quire videtur quod non sit ipsum ponere.

Ad objectum respondeo, cum dicit separatio et divisio potest esse rerum per suas formas quas recipiunt in actu creandi, et sic sunt separate res et divise, vel possunt separari respectu tertii, a quo sani divisibilia et separabilia, et illo modo res nunquam fuerunt separate nec divise, et sic separatio opponitur conjunctioni, primo modo non, quare non valet.

Ad aliud, separatio potest considerari absolute, secundum quod est absoluta separatio rerum per actum creandi; sic non opponitur commixtio; set de separatione respectu tertii sic habent fieri circa idem commixtio et separatio, et sic non ponimus separationem in rebus, quare nec commixtio.

Ad aliud, dicimus quod ex nichilo facta sunt. Set ex nichilo dupliciter; aut negative, id est, ex nulla re et sic ex nichilo tactu sunt; si ex nichilo in finite dupliciter ; aut ordinative, aut ex principio materiali. Si ex nichilo ordinative sic est verum, A post nichil; si ex nichilo tamquam principio materiali, et sic est falsum. Quod obicit contra: “non est comparatio”. Potest dico, quod “ex nichilo” considerari pure negative, et sic non est ordo, vel positive in efficiente causa in mente divina; et sic est sensus et ordo non propter negationem, set propter affirmationem, quia ex non-ente in principio materiali in mente divina fiunt res.

Quaestio 46
Whether matter has a formal essence

Queritur postea de illa propositione: “Quoniam autem in fundamento nature nichil est distinctum etc.” Dupliciter contingit formam ponere in materia; aut quod sit de essentia materie, aut quod sit ibi forma sicut in loco quod contineatur a forma.

Quod sic (videtur): IV Metheororum, “unumquodque quanto magis elongatur a materia tanto magis habet de esse; quanto magis appropinquat ad formam tanto magis habet de esse”; set si ponimus materiam puram sine forma, tota natura materie elongabitur a forma, ao quare nichil erit penitus.

Item: secundo De Anima dicit quod causa formalis est causa ad esse, quia forma unicuique dat esse. Si ergo materia non est nichil, ergo habebit aliquam naturam forme.

Contra: principio septimi Methaphysice, essentia materie alia est ab essentia forme, quare differunt per essentiam; set talium unum potest esse sine altero.

Solutio: dico quod essentia materie est penitus sine forma, tamen esse non.

Ad objectum, duplex est esse; essentie, et esse quod est actus entis. De isto intelligitur propositio illa et concedo quod materia nichil habet de esse actuali, tamen esse habet essentie, maxime diminutum, scilicet esse in potentia.

Ad aliud respondeo, quod illud esse quod dat forma est esse quod est esse quod est actus entis, ideo istud non habet materia; tamen habet esse quod debetur cuilibet nature positive, scilicet essentie, habet materia.

Quaestio 47
Whether matter was created before and without the form

Queritur postea si habeat formas vel non. Queritur an natura omnium sit creata secundum se existens in productione prima omnium rerum.

Quod sic (videtur) : duplex est principium rerum, efficiens et materiale., secundum quod dicitur in XI (Metaphysice). Sicut ergo se habet motor in esse actu ad esse rerum, sic materia sub esse in potentia. Si ergo ante productionem motor stat per se, et materia.

Item: post productionem materie est ubique, ut tactum est, ergo convenit in hoc cum causa prima, quare similiter ante productionem.

Item: nichil est ibi distinctum, ut dicit superius, nec albedo, nec quantitas, nec aliqua forma penitus, ergo ante illas per se stabit; similiter de qualibet re creata posset queri.

Contra: forma magis habet de esse quam materia; set forma non potest stare per se, ergo multofortius nec materia.

Quod concedo, quia esset ens in actu, imo dico quod concreatur cum formis omnibus.

Ad objectum respondeo, quod ibi est fallacia consequentis, quia illa non est plena similitudo, tamen est aliqua, quia materia prima potest considerari, et similiter motor quantum ad prioritatem existendi per naturam, et sic est similitudo. Imo dico quod tunc causa prima actu existit, materia prima non, quia esse motoris esse nobilissimum et completissimum, esse materie incompletissimum et vilissimum et debilissimum. Ideo est simile.
Ad aliud respondeo, materiam prejacere potest esse acum existendi, aut secundum prioritatem nature et hoc modo non prejacet, cum sit in potentia ad omnes formas, tunc caret omnibus formis cum sit in potentia recipiendi omnes.

Quaestio 48
Whether prime matter has active potency

Postea queritur quando est in prioritate nature, utrum tunc habeat aliquam potentiam prout est essentia pura prejacens omnibus formis.

Quod aliqua activa videtur quia si solum esset in materia passiva reciperet tantum sicut paries se habet ad albedinem, ergo tunc sicut locus recipit locatum, ut posuit Plato, et ex talibus non fit unum. Et est falsum, cum ex materia et forma fiat unum.

Item: Aristoteles destruit comparationem loci ad locatum et forme ad materiam, IV Physicorum destruit hoc Aristoteles, quare habebit potentiam activam.

Contra: potentie materie prime tantum (respondet) creator forme et dator; set datori forme non respondet nisi potentia receptiva, ergo tantum sufficit ibi potentia receptiva, quia datori sufficit. Quare non erit ibi potentia activa.

Quod concedo: consideranti naturam materie planum est.

Ad objectum contra respondeo, et ad secundum insimul: aliquid potest recipi in alio dupliciter; aut ut perficiatur per illud contentum et sic locatum in loco est, et sic nunquam fit unum: aut ad perficiendum illud quod continet. Et hoc dupliciter; aut essentialiter quantum ad actum primum, et sic forma recipitur in materia in creatione, aut accidentaliter, et hoc quantum ad actum secundum et sic accidens in substantia, ut albedo in pariete, et ex talibus nunquam fit unum. Set si recipitur in illud ut perficiat essentialiter quantum ad actum primum, et sic fit unum, et sic forma recipitur in materia, non ut compleatur, set ut compleat et perficiat.

Quaestio 49
Whether prime matter has passive potency

Habito quod in materia non sit potentia activa, queritur utrum ibi (sit) potentia passiva, scilicet in materia.

Quod sic (videtur): omnis potentia dividitur in activam et passivam, in quinto Methaphysice; set ibi non est activa, quare etc.

Item: in secundo De Generatione, materie debetur pati, forme agere et movere, quare materia habet potentiam passivam.

Contra: patiens in patiendo resistit; set materia prima non resistit, quia non habet contrarium, quare non patitur et ita non est ibi potentia passiva.

Item, si pateretur in prima creatione, aut ab actione creandi aut ab actione nature; non ab actione creandi quia in nichil agit; nec nature, quia adhuc non est.

Solutio: potentia passiva proprie est solum in materia naturali, quia habet tunc contrarium resistens, et sic non habet. Communiter loquendo omnis potentia receptiva potest appellari passiva, et sic est ibi potentia passiva, hoc est receptiva. Et sic est ibi, quia simul recipit cum sua creatione omnes formas creatas.

Ad objectum, procedit de potentia naturali in materia naturali.

Similiter aliud “materie debetur pati”, intelligendum de materia naturali, non de prima simpliciter.

Quaestio 50
Whether in prime matter there is a confusion of potencies

Quia hic reprobat Aristoteles quod IV dicte non sunt causa existentie rerum, et quod non sunt cause et principium scientie (ut) possuit Plato, queritur utrum materia prima omnino pura habeat confusionem vel distinctionem. potentiarum.

Quod confusionem videtur: quoniam ut dixit prius, in fundamento nichil est distinctum, quare si sit ibi pura erit cum confusione.

Preterea: secundo Physicorum, materia est infinita; set non est infinita secundum substantiam, ergo si sit infinita hoc erit secundum potentias; set in infinitis est confussio, quare etc.

Item: solus actus dividit et distinguit VII Methaphysice; materia prima non habet aliquam formam, ergo nullam distinctionem, quare etc.

Contra: ex negativa pura nunquam sequitur affirmativa: set hec est pura negativa, “in materia prima nichil est distinctum “, ergo ex ista non sequitur, ergo est confussio, quod non sequitur.

Solutio: dico quod non habet confusionem potentiarum, nec valet “ non est distincti ergo confusio potentiarum” et licet sit indistinctio potentiarum. non tamen confusio.

Ad aliud, possumus loqui de infinitate materie dupliciter; aut quod habeat potentiis infinitas, sic non est verum; aut quia est infinita secundum unam potentiam. Primo modo sequeretur quod esset confusio et inordinatio; materia est infinita secundum potentiam. Intelligendum quod habeat unam potentiam vel plures ad infinitas formas producendas, et sic est infinitas intelligenda.

Ad aliud respondeo, quod non est ibi aliqua distinctio, ergo confusio.

Quaestio 51
Whether in prime matter there is a multiplicity of receptive potencies

Queritur utrum in materia sit unica forma vel plures.

Quod plures videtur: quia Aristoteles arguit in XI, si potentia est una et agens est unum et materia una, fieret tantum unum, ergo quicquid fiat non fiet unum, ergo erit pluralitas in potentia.

Item: forme sunt in materia alique contingentes ut album nigrum, et contrarie que radicantur in eadem potentia; contingentes sunt diverse non contrarie, et sunt diversorum generum, ergo si forme diverse magis differunt quam contrarie adinvicem, ergo radicabuntur in alia potentia.

Contra: “omne quod recipitur in aliquo” etc.; set potentia recipitur in materia, et materia una est numero, ergo et potentia est unica et indivisa et individuata secundum materiam unam numero numerositate essencie, quare materia formaliter erit unica potentia.

Solutio: hic est questio de potentia receptiva, et dico quod est divisa et multiplicata omnino sicut materia, et sicut ponendum est de unitate materie sic omnino de potentia, quia in materia hac signata est unica potentia.

Ad argumentum primum respondeo, quod illud intelligendum est de potentia activa, non receptiva, quia unica receptiva sufficit ad recipiendum infinitas formas, sicut unicum vas ad mille grana frumenti. Verbum Aristotelis in XI intelligendum est de potentia activa.

Ad aliud respondeo, quod cum dicitur, “contraria radicantur in eadem potentia”, intelligendum est de potentia activa, id est, de potentia generis que est activa, ut album nigrum, set nichilominus unica potentia receptiva sufficit ao in materia prima nuda ad suscipiendum infinitas formas, et opponit de potentiis diversis, in diversis generibus, ut album et dulce. Et non possunt radicari supra eandem potentiam, nec in eodem genere sunt. Ideo quod dicendum, quod nec proprie est ibi distinctio formarum nec confusio. Aliter, possumus loqui de distinctione que est indivisio cujuslibet pro se, divisio autem ejus ab alio, et sic est ibi distinctio, quia potentia materie differt, et distincta est a potentia prime cause.

Quaestio 52
Whether matter’s potency is its own essence or being

Queritur utrum potentia materie sit ejus substantia vel essentia, ut predicetur in nominativo, materia est potentia.

Et videtur quod sic per Aristotelem in multis locis, in primo et in secundo De Anima et alibi.

Item: sicut materia est in potentia, ita forma in actu; set forma est actus, ergo materia est potentia.

Preterea: in perpetuis non differt esse et posse; set materia est perpetuum, ut dicit Aristoteles in libro De Generatione et in libro Physicorum, ergo in ipsa non differt esse et posse. Ergo per locum a conjugatis, nec potentia ab essentia.

Contra: potentia materie dicitur relative ad actum; set nulla substantia est ad aliquid, ergo sua potentia non erit sua essentia nec e contrario.

Item, potentia est alicujus subjecti, ergo erit distinctio ab habente potentiam; set materia est habens potentiam, ergo erit distinctio substantie materie a potentia.

Quod concedo per istas duas rationes; et ideo dico potentia materie non est substantia materie.

Ad objectum respondeo, quod actus uno modo idem est quod forma, alio modo idem est quod rei actualitas, secundum quod dicimus quod hoc est actu, id est, in sua actualitate. Actus predicatur de forma, secundum quod est nomen sinonimum cum forma et sic non opponitur actus cum potentia materie. Alio modo prout actus idem est quod actualitas rei, sic actus opponitur potentie materie et sic materia non est sua potentia, sic forma non est sua actualitas.

Ad aliud, nos possumus loqui de differentia secundum durationis distinctionem, et sic non differt esse et posse. Si loquamur de differentia intrinseca et reali, sic differt, quia sic sua potentia non est sua substantia, nec suum posse suum esse. Ad aliud, secundum [cetera desunt].

Quaestio 53
Whether matter’s potency is substantial or incidental to it

Queritur utrum potentia materie sit differentia accidentalis vel substantialis.

Quod substantialis videtur: quia sicut se habet virtus ad potentiam, ita potentia ad substantium: set virtus est ultimum de potentia, ergo potentia est ultimum de substantia. Minor patet in primo Celo et Mundi, quare est terminus subsequentialis substantie.

Item: omne quod est, aut est substantia vel accidens; set potentia non est accidens materie, quia nulla materia pura accidentibus est subjecta, ut dicit Boethius, quare erit illa potentia si habeat aliquam substantialis, quia materia cum forma causa est omnium accidentium, quasi mater. Ergo cum non sit aliqua compositio in materia, non habebit accidens.

Contra: omne substantiale essentiale vel est genus vel diffinitio vel species vel differentia; set potentia materie natura est, ergo nec species vel diffinitio, nec differentia. Probatio: quia differentia addita generi facit speciem; set nulla species nature potest derelinqui ex unione potentie materie cum ipsa, quare non est differentia.

Item, si esset differentia haberet aliam contrariam sibi in que divideretur genus; set hoc est falsum, quare etc.

Item, potentia dicit ordinationem et relationem materie ad aliud, quare erit materia potentia in predicamento relationis, et ita accidentalis, non substantialis.

Solutio: potentia materie nec est accidens nec substantia, set medio modo se habet quia est diminutum in genere entium, quia in prima materia nuda nullum est accidens, et ita non accidens. Nec est ejus substantia vel essentia,set aliquid sequens substantiam et essentiam materie, et sic habet naturam accidentis et sic est essentialis primo modo dicendi per se vel secundo modo, quia est ut passio inherens subjecto.

Ad objectum respondeo dupliciter; primo modo, quod uno modo tenet comparatio; alio modo non tenet, quia sicut hoc est ultimum hujus, sic hoc hujus; quantum ad hoc non valet, quod virtus est ultimum intrinsecum potentie, et est idem per essentiam cum potentia, quia virtus est potentia ultimata ad generandum; set potentia non est materia per essentiam, nec intrinsecum ultimum.

Aliter, potentia rei essentia rei relata ad opus, et sic tenet proportio, quia sicut virtus est potentia ultimata ad generandum, sic materia est potentia ultimata ad agendum. Alio modo dicitur potentia adjectum supra essentiam, et sic non tenet proportio, quia virtus non habet comparationem ad istam potentiam, nec se habet sicut potentia ad materiam, quia potentia additur supra essentiam materie, et ita potentia nec accidens materie nec substantia, magis tamen habet naturam accidentis, et sic reducitur ad predicamentum relationis, tamen non vere accidens.

Quaestio 54
Whether prime matter has dimensions

Habito de potentia materie prime, queritur cum ipsa secundum tempus formam non precedat, an habeat aliquam formam in et secundum se sit dimensionata et quanta.

Quod sic videtur: ex non-substantiis non fit substantia, primo Physicorum; set ex materia cum altero fit corpus, quare principia erunt dimensionata secundum se, quia sunt unigenea principiatis, primo Celi et Mundi, quare materia est secundum se dimensionata.

Item: Aristoteles in VI Physicorum “inpartibile inpartibili conjunctum nichil generatur ergo cum ex materia et forma fiat majus et actu corpus, ergo erunt dimensionata secundum se.
Contra: si haberet aliquam dimensionem, qua ratione in longum extenderetur et in latum et profundum, et sic esset corpus actu et esset in loco, et sic quanta. Et sic sequntur multa inconvenientia, quia negat in De Generatione quod non est corpus, et Physicorum V, quod non est in loco nec in actu, cum ex duobus in actu non fiat unum.

Solutio: dimensiones in materia dupliciter; aut terminate aut interminate. In materia possunt dimensiones interminate, non tamen terminate, et hoc videtur per Commentatorem Averrois. Dimensiones interminate terminate sunt in materia prima.

Item, Aristoteles dicit quod materia est cujus dimensiones sunt ultima, quare habet dimensiones non-terminatas, et hoc ante formam.

Set contra: substantia prior est accidente tempore cognitione et diffinitione, VII Methaphysice, ergo cum forma substantialis precedit accidens, ergo in materia est forma substantialis, antequam forma accidentalis aliqua. Aut ergo per dimensiones non terminatas intelligis formam substantialem in actu aut in potentia; set sive sic sive sic semper est ibi forma substantialis.

Quod concedo et dico quod ibi non est dimensio aliqua nisi in potentia; tamen sic non intelligunt qui sic ponunt, set dicunt quod superficialis et linealis est ibi dimensio. Dico tamen quod sub pura potentia receptiva sunt ibi dimensiones terminate et non-terminate, et est ibi forma substantialis prius in potentia quam accidentalis.

Ad objectum primo respondeo, principia dimensionatorum possunt esse per se et sic sunt dimensionata et sic sunt: partes integrales sunt principia corporis per se et sunt dimensionata; materia prima non est principium corporis nec forma per se, set per accidens, per se tamen substantie et remota corporis, quia sunt principia corporis in quantum est substantia, non in quantum corpus vel dimensionatum.

Ad aliud respondeo, impartibile dupliciter; aut impartibile actu et potentia, ut punctus vel instans, et sic impartibilia nullum compositum generant; aliud est impartibile actu, partibile tamen potentia active vel passive, passive ut materia, active ut forma; et ex talibus iit unum compositum.

Ad aliud respondeo, si ponamus dimensiones non terminatas in materia, hoc erit solum in potentia, unde intelligit per hoc quod dimensiones sunt in materia non terminate, id est, in potentia ante formam substantialem, quia non est ibi aliqua forma. Ideo dicuntur interminate, quia terminatio est a forma.

Ad aliud, “materia est cujus dimensiones sunt ultima”; verum est dimensiones in potentia receptiva materie prime, dimensiones in potentia activa et receptiva sunt ultima materie naturalis: de dimensionibus in actu et ultimis in io actu non est verum, nec in materia prima nec in materia naturali.

Quaestio 55
Whether forms in prime matter are in confusion

Queritur circa positionem naturalium: utrum in materia prima in primo exitu fuit exitus formarum distinctio, vel sub confusione.

Quod sub confusione videtur, quia dicit Commentator “sicut se habet intellectus noster ad formas universales, sic materia ad formas particulares”; set intellectus noster se habet ad species sub confussione, ergo etc.

Item: secundum Aristotelem, si haberet distincte illas formas, haberet illas in actu, et si in actu non esset ponere generationem, quare cum hoc sit falsum.

Contra: confusio repugnat ordinationi, ordinatio attestatur sapientie, quare confusio repugnat sapientie, ergo cum omnia producta sunt in primo exitu per sapientiam infinitam, ergo etc.

Solutio: nos possumus loqui de exitu omnium formarum inducendarum in materia, aut de exitu rerum ingenerabilium incorruptibilium et specierum rerum solum, ut de forma celi et intelligentie secundum se, in istis fuit exitus formarum sub distinctione extrinseca sola intellectiva; si primo, sic forme create sunt in materia sub confusione, quia materia prima creata est in elementis precipue ad generationem rerum omnium generabilium, et sic in potentiis generabilibus et potentiis seminalibus creatura fuit a natura prima et sic est ibi confusio potentiarum, nec fuit sic productio formarum distincte, imo de hiis que exiverunt in esse in actu completo fuerunt producta distincte in distinctis.

Quaestio 68
Whether numerical distinction is caused by matter or form

Queritur de hoc de positione numerorum, quia Plato possuit ydeas esse numeros. Queritur ergo de natura numerorum, et primo a quo causetur numerus in rebus, an a parte materie an a parte forme, et similiter distinctio vel diversitas, an a parte materie an a parte (forme), quia Plato possuit quod a parte materie.

Quod a parte forme (videtur): quia, primo Physicorum, omnia sunt unum secundum materiam, secundum formam sunt plura et distincta.

Ad idem: VII Methaphysice, actus dividit solus et distinguit; set actus et forma idem, quare distinctio erit a parte forme, quare etc.

Contra: in commento Augustini supra Predicamenta Aristotelis, quedam sunt que per naturam materie, quedam que per naturam forme, quedam que per naturam compositi exeunt in esse, ibi manifestatur quod quantitas exit in esse per naturam materie; set numerus est quantitas, ergo exit in esse per naturam materie, quare distinctio et numerus sunt a parte materie.

Item: una est diversitas secundum numerum, alia secundum speciem, et duo principia sunt in rebus, materia et forma; diversitas in forma est et secundum speciem causatur a forma, ergo diversitas secundum numerum causatur in rebus a materia.

Solutio: omnis diversitas numeralis est a parte materie, ut possuit Plato. Diversitas in forma et specie et genere causatur a forma, unde una forma universalis existens una secundum speciem et formam et essentiam unam multiplicatur per supposita, ut homo in Socrate et Platone, et ita secundum esse diversificatur, non tamen secundum essentiam, unde omnia sunt diversificata unitate numerali a parte materiali, et in hoc possuit Plato bene.

Ad objectum respondeo, quid de pluralitate dupliciter; aut secundum species et essentias, (aut secundum esse). Set materia non dividitur in plures essentias set secundum plura esse et diversa, et ideo adhuc est ibi diversitas numeralis, et sic est verum quod omnia sunt plura secundum formam.

Ad aliud, forma et actus est causa divisionis et distinctionis secundum speciem, non secundum numerum et esse.