Dominicus Gundissalinus, De unitate et uno

Ed. María Jesús Soto Bruna and Concepción Alonso Del Real, De unitate et uno de Dominicus Gundissalinus (Pamplona: EUNSA, 2015).  More info available on the DB Gundisalvi website.

LATIN TEXT

Vnitas est qua unaquaeque res dicitur esse una. Siue enim sit simplex siue composita, siue spiritualis siue corporea, res unitate una est. Nec potest esse una nisi unitate, sicut nec alba nisi albedine, nec quanta  nisi quantitate. Non solum autem unitate una est, sed etiam tamdiu est  quidquid est id quod est quamdiu in se unitas est. Cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est. Unde est illud: ‘quidquid est, ideo est, quia unum est’. Quod sic ostenditur:

Omne enim esse ex forma est, in creatis scilicet. Sed nullum esse ex forma est nisi cum forma materiae unita est. Esse igitur non est nisi ex coniunctione formae cum materia. Vnde philosophi sic describunt illud dicentes: ‘esse est existentia formae in materia’.

Cum autem forma materiae unitur, ex coniunctione utriusque necessario aliquid unum constituitur. In qua constitutione illud unum non permanet nisi quamdiu unitas formam cum materia tenet. Igitur destructio rei non est aliud quam separatio formae a materia. Sed separatio et unitio contraria sunt. Igitur si ex separatione destruitur res, profecto in suo esse nonnisi unitione conseruatur. 

Vnitio autem non fit nisi unitate. Quae cum ab unito separatur, unitio, qua unum erat, dissoluitur. Soluta autem unitione, destruitur essentia eius, quod ex earum unitione prouenerat, quia fit non unum. Quapropter, sicut unitate res ad esse ducitur, sic et unitate in illo esse custoditur. Vnde esse et unum inseparabiliter concomitantur se et uidentur esse simul natura.

Quia enim creator uere unus est, ideo rebus, quas condidit, hoc in munere dedit ut unaquaeque habeat esse una. Ac per hoc, quia ex quo res habeat esse una est, ideo motus omnium substantiarum est ad unum et propter unum; et nihil eorum, quae sunt, appetit esse multa, sed omnia, sicut appetunt esse, sic et unum esse. Quia enim omnia esse naturaliter appetunt, habere autem esse non possunt nisi sint unum, ideo omnia ad unum tendunt. Vnitas enim est quae unit omnia et retinet omnia diffusa in omnibus, quae sunt.

Quapropter, quia materia non habet esse nisi per unitionem sui cum forma, formam autem non tenet unitam cum materia nisi unitas, ideo materia eget unitate ad uniendum se et ad suscipiendum esse. Materia enim contraria est unitati, eo quod materia per se diffluit et de natura sua habet multiplicari, diuidi et spargi; unitas uero retinet, unit et colligit. Ac per hoc, ne materia diuidatur et spargatur, necesse est, ut ab unitate retineatur. Quidquid autem eget alio ad uniendum se, non unitur per se.

Quod autem per se non unitur, per se utique spargitur, quia omnis res, quae facit aliquam rem contrariam agentis, facit contrariam factae rei; contrariorum enim contrarii sunt effectus. Quapropter, quia unitas facit unum, profecto materia faciet diuisionem. Ac per hoc unitas per se retinet materiam. Sed quidquid per se retinet, non potest facere separationem.

Forma ergo existens in materia, quae perficit et custodit essentiam cuiusque rei, unitas est, descendens a prima unitate, quae creauit eam.

Prima enim et uera unitas, quae est unitas sibi ipsi, creauit aliam unitatem, quae esset infra eam. Sed —quia omne creatum omnino diuersum est a quo creatum est— profecto creata unitas a creante unitate omnino diuersa esse debuit et quasi opposita. Sed quia creatrix unitas non habet principium neque finem nec permutationem nec diuersitatem, ideo creatae unitati accidit multiplicitas et diuersitas et mutabilitas; ita ut in quadam materia sit habens principium et finem, in quadam uero principium et non finem, quia in quibusdam subiacet permutationi et corruptioni, in quibusdam permutationi sed non corruptioni.

In quibus enim materia est subtilis, simplex, remota a contrarietate et separatione, parificatur ei unitas et unitur cum ea sic ut haec et illa sint unum non diuisibile in actu; sicut in caelestibus corporibus, in quibus unitas a materia inseparabilis est, et ideo carent fine, quia perpertua sunt. In quibus uero materia fuerit spissa, debilis, non adaequatur ei unitas, sed debilitatur in uniendo et retinendo eorum essentiam, et ob hoc dissoluitur essentia eorum, quia non retinetur ab unitate; sicut in generatis, quae habent principium et finem. Quanto enim unaquaeque unitas fuerit propinquior primae et uerae unitati, tanto materia formata per illam erit magis una et simplicior; et e contrario, quanto remotior fuerit a prima unitate, tanto erit multiplicior et compositior.

Et ob hoc unitas, quae duxit ad esse materiam intelligentiae, est magis una et simplex, non multiplex nec diuisibilis essentialiter; sed si diuisibilis est, hoc siquidem accidentaliter est; et ideo haec unitas simplicior et magis una est omnibus unitatibus, quae ducunt ad esse ceteras substantias, eo quod immediate cohaeret primae unitati, quae creauit eam.

Sed quia unitas subsistens in materia intelligentiae est unitas io simplicitatis, ideo necessario unitas subsistens in materia animae, quia infra eam est, crescit et multiplicatur et accidit ei mutatio et diuersitas; et sic paulatim descendendo a superiore per unumquemque gradum materiae inferior unitas augetur et multiplicatur, quousque peruenitur ad materiam, quae sustinet quantitatem, scilicet substantiam huius mundi.

Quae quia a prima unitate remotissima est, ideo spissa et, corpulenta et constricta est, et propter spissitudinem et grossitudinem suam opposita est substantiae superiori, quae est subtilis et simplex, quoniam illa est subiectum principii et initii unitatis, haec uero est subiectum finis et extremitatis unitatis.

Finis uero multum distat a principio, quoniam finis non est dictus io nisi defectus uirtutis et terminus. Undea secundum descensum unitatis a superiore ad inferius fit degradatio suae simplicitatis et minoratio suae uirtutis, ad similitudinem aquae, quae in ortu suo subtilis et clara nascitur, sed paulatim deorsum defluens in paludibus et stagnis inspissatur et obscuratur. Sic paulatim uariatur unitas propter uarietatem materiae, quae sustinet eam. Nam quia aliquid materiae est spirituale et aliquid eius corporale est, aliquid eius purum et lucidum et aliquid eius est spissum et obscurum; et hoc propter quantitatem, cuius partes in aliquibus sunt rariores, ut in aere, in aliquibus uero constrictiores, ut in lapide.

Ideo unaquaeque pars materiae secundum gradum suae elongationis a prima unitatis origine recipit unitatem, qua dignior est ex sua aptitudine. Inde est, quod uidemus partes ignis nimis unitas et simplices et aequales, adeo quod forma eius uidetur una, non habens in se diuersitatem. Partes uero aeris et aquae inuenimus magis diuersas et separatas, adeo, quod partes eorum et unitates discerni possunt; in duris autem et spissis unitatis iam maior est diuersitas et obscuritas.

Quia igitur materia in supremis formata est forma intelligentiae, deinde forma rationalis animae, postea uero forma animae sensibilis, deinde inferius forma animae uegetabilis, deinde forma naturae, ad ultimum autem in infimis forma corporis, hoc non accidit ex diuersitate uirtutis agentis, sed ex aptitudine materiae suscipientis.

Formaa enim est quasi lumen, eo quod sicut per lumen res uidetur, sic per formam cognitio et scientia rei habetur, non per materiam; sed hoc lumen in quibusdam est clarius, in quibusdam uero obscurius, prout materia cui infunditur fuerit clarior uel obscurior. Quo enim materia fuerit sublimior, fit subtilior et penetratur tota a lumine; et ideo substantia ipsa fit sapientior et perfectior sicut intelligentia et rationalis anima. Et e contrario, quo materia fuerit inferior, fit spissior et obscurior et non ita tota penetratur a lumine. Quo magis enim materia descendit, sicut iam dictum est, constringitur et spissatur et corpulentatur et partes eius mediae prohibent ultimas perfecte penetrari a lumine. Non enim est possibile ut tantum luminis penetret partem secundam, quantum primam, nec ad tertiam tantum luminis peruenit, quantum ad mediam; Et sic paulatim donec perueniatur, usque ad partem infimam.

Quae, quia remotissima est a fonte luminis, lumen debilitatur in illa. Nec tamen hoc fit sicut praedictum est propter lumen in se, sed propter multam densitatem et obscuritatem materiae in se. Quemadmodum lumen solis cum admiscitur tenebroso aeri, non est illius uirtutis, cuius est admixtum claro aeri, uel quemadmodum pannus albus tenuissimus, cum induitur a corpore nigro occultatur candor eius propter abundantiam nigredinis; uel quemadmodum si tres uel plures fenestrae uitreae una post aliam recte contra radium solis disponantur in ordine, constat siquidem quod secunda minus recipit luminis quam prima, et tertia minus quam secunda, et sic usque ad ultimam fit defectus luminis non propter lumen in se, sed propter elongationem fenestrae uitreae a lumine; ita et lumen formae unitatis, quod infusum est materiae, descendendo fit debile et obscurum, ita ut primum eius multum discrepet a medio et medium ab ultimo.

Et propter hanc diuersitatem formae unitatis non uno modo sed pluribus dicitur aliquid unitate unum. Vnum enim aliud est essentiae simplicitate unum, ut Deus. Aliud simplicium coniunctione unum, ut angelus et anima quorum unumquodque est unum coniunctione materiae et formae. Aliud est continuitate unum, ut arbor uel petra. Aliud est compositione unum ut ex multis tabulis una arca uel ex multis partibus una domus. Alia dicuntur unum aggregatione, ut populus et grex, congeries lapidum uel acernus tritici. Alia dicuntur proportione unum, ut rector nauis et gubernator ciuitatis dicuntur unum, similitudine officii.

Alia dicuntur unum accidente, ut diuersa subiecta eiusdem qualitatis dicuntur unum in ea, sicut nix et cygnus unum sunt in albedine. Alia dicuntur unum numero, ut diuersa acccidentia, quae eidem subiecto insunt, dicuntur unum numero, id est in numerando, ut hoc dulce et hoc ceruleum uel hoc longum et hoc latum. Alia dicuntur unum ratione, sed hoc duobus modis, quia uel ratione consortii, ut intellectus et res et uocabulum unum genus, uel ratione unius sacramenti, ut spiritus aqua et sanguis dicuntur unuma. Alia dicuntur natura unum, ut participatione speciei plures homines unus. Alia dicuntur unum natione uel lingua, ut multi homines dicuntur gens una uel una tribus. Alia dicuntur unum more, sed hoc duobus modis, quia secundum consensum uirtutis et dilectionis ut “multitudinis credentium erat cor unum et anima una”, uel  secundum consensum eiusdem uitii plures homines dicuntur unum, ut “qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur”.

Sic omnia unitatem appetunt, ut etiam ea quae multa sunt, unum dici uolunt. Quaecumque enim sunt id quod sunt aut uera unitate esse nituntur, aut saltem eam simulando nituntur. Quidquid enim est, uel est unum uel plura. Pluralitas autem non est nisi ex aggregatione unitatum. Quae unitates si sunt disgregatae faciunt multitudinem, si uero fuerint continuae in materia, faciunt magnitudinem. Quapropter inter unitates quantitatis discretae et unitates quantitatis continuae subsistentis in  materia nihil interest, nisi quia illae disgregatae sunt, istae uero continuae. Continuum ergo non est nisi ex disgregato, quia intellectus continuitatis in continuo non est nisi continuatio disgregatorum. Ac per hoc necesse est ut continua quantitas non adueniat in substantiam nisi ex unitatibus.

Quamcumque enim partem quantitatis signaueris necesse est ut sit unum uel plura. Sed omnis pluralitas, ut dictum est, ex unitatibus est. Unde aperte datur intelligi, quod discretae et continuae quantitatis radix una est, eo quod compositae sunt ex una re et resoluuntur ad unum; et etiam quia partes corporis, quo magis fuerint sibi coniunctae et constrictae, ipsum corpus erit spissius et magis quantum, ut lapis, et e contrario, quo magis fuerint partes corporis dissolutae et rarae, ipsum erit subtilius et leuius et minus quantum, ut aer.

Verum est igitur, quod continua quantitas non uenit in substantiam nisi ex coniunctione et constrictione unitatum in illa.

Unitas igitur est, qua unaquaeque res est una et est id quod est.