De unitate et uno

Critical editions of the Latin text

Correns, Paul. Ed. Die dem Boethius fälschlich zugeschriebene Abhandlung des Dominicus Gundisalvi De unitate. Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters 1/1. Münster: Aschendorff, 1891, 3–11.

Alonso Alonso, Manuel. Ed. “El Liber ‘De unitate et uno’.” Pensamiento 12 (1956): 179–202.

Soto Bruna, María Jesús. Alonso Del Real, Concepción. Eds. De unitate et uno de Dominicus Gundissalinus. Pamplona: EUNSA, 2015. (w/ Spanish translation)

Critical edition of the medieval Jewish translation

Schwartz, Yossef. Ed. Maamar ha-Ehad ve-ha-Ahdut (De unitate et uno). In A. Fidora, H. Hames, and Y. Schwartz, eds., Latin-into-Hebrew: Texts and Studies. Volume Two: Texts in Contexts. Leiden – Boston: Brill, 2013, 282–287.

Modern translations

Fidora, Alexander. Niederberger, Andreas. Trs. Vom Einen zum Vielen —. Der neue Aufbruch der Metaphysik im 12. Jahrhundert. Frankfurt am Main: Klostermann, 2002, 66–79. (German translation)

Polloni, Nicola. “On Unity and the One.” Forthcoming. (English translation)


Latin Text of De unitate et uno

~ ed. Correns ~

Unitas est, qua unaquaeque res dicitur esse una. Sive enim sit simplex sive composita, sive sit spiritualis sive corporea: res unitate una est; nec potest esse una nisi unitate, sicut nec alba nisi albedine, nec quanta nisi quantitate. Non solum autem unitate una est, sed etiam tamdiu est, quicquid est, id quod est quamdiu in se unitas est. Cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est. Unde est illud: quicquid est, ideo est, quia unum est. Quod sic ostenditur:

Omne enim esse ex forma est, in creatis scilicet. Sed nullum esse ex forma est, nisi cum forma materiae unita est. Esse igitur est nonnisi ex coniunctione formae cum materia. Unde philosophi sic describunt illud dicentes: esse est existentia formae cum materia. Cum autem forma materiae unitur, ex coniunctione utriusque necessario aliquid unum constituitur. /4/ In qua constitutione illud unum non permanet, nisi quamdiu unitas formam cum materia tenet. Igitur destructio rei non est aliud quam separatio formae a materia. Sed separatio et unitio contraria sunt. Igitur si ex separatione destruitur res, profecto in suo esse nonnisi unitione servatur. Unitio autem non fit nisi unitate. Quae cum ab unito separatur, unitio, qua unum erat, dissolvitur. Soluta autem unitione destruitur essentia eius, quod ex earum unitione provenerat; quare fit non-unum. Quapropter sicut unitate res ad esse ducitur, sic et unitate in illo esse custoditur. Unde esse et unum inseparabiliter concomitantur se et videntur esse simul natura.

Quia enim creator vere unus est, ideo rebus, quas condidit in hoc numero, dedit, ut unaquaeque habeat esse una. Ac per hoc, quia ex quo res habet esse, una est: ideo motus omnium substantiarum est ad unum et propter unum; et nihil eorum, quae sunt, appetit esse multa, sed omnia, sicut appetunt esse, sic et unum esse. Quia enim omnia esse naturaliter appetunt, habere autem esse non possunt, nisi sint unum, ideo omnia ad unum tendunt. Unitas enim est, quae unit omnia et retinet omnia diffusa in omnibus, quae sunt.

Quapropter quia materia non habet esse nisi per unitionem sui cum forma, formam autem non tenet unitam cum materia nisi unitas: ideo materia eget unitate ad uniendum se et /5/ ad suscipiendum esse. Materia enim contraria est unitati, eo quod materia per se diffluit et de natura sua habet multiplicari, dividi et spargi, unitas vero retinet, unit et colligit. Ac per hoc ne materia dividatur et spargatur, necesse est, ut ab unitate retineatur. Quicquid autem eget alio ad uniendum se, non unitur per se. Igitur materia non unitur per se. Quod autem per se non unitur, per se utique spargitur, quia omnis res, quae facit aliquam rem contraria agentis, facit contrariam factae rei: contrarium enim contrarii sunt effectus. Quaptopter quia unitas facit unum, profecto materia faciet divisionem. Ac per hoc unitas per se retinet materiam. Sed quod per se retinet, non potest facere separationem. Forma ergo existens in materia, quae perficit et custodit essentiam cuiusque rei, unitas est descendens a prima unitate, quae creavit eam.

Prima enim et vera unitas, quae est unitas sibi ipsi, creavit aliam unitatem, quae esset infra eam. Sed quia omne creatum omnino diversum est ab eo, a quo creatum est, profecto creata unitas a creante unitate omnino diversa esse debuit et quasi opposita. Sed quia creatrix unitas non habet principium neque finem nec permutationem nec diversitatem, ideo creatae unitati accidit multiplicitas et diversitas et mutabiliitas; ita ut in quadam materia sit habens principium et finem, in quadam vero principium et non finem, quia in quibusdam subiacet permutationi et corruptioni, in quibusdam permutationi sed non /6/ corruptioni. In quibus enim materia est subtilis, simplex, remota a contrarietate et separatione, parificatur ei unitas et unitur cum ea sic, ut haec et illa sint unum non divisibile in actu; sicut in caelestibus, in quibus unitas a materia inseparabilis est; et ideo carent fine , quia perpetua sunt. In quibus vero materia fuerit spissa, debilis, non adaequatur ei unitas, sed debilitatur in uniendo et retinendo eorum essentiam, et ob hoc dissolvitur essentia eorum, quia non retinetur ab unitate; sicut in generatis, quae habent principium et finem. Quanto enim unaquaeque unitas fuerit propinquior primae et verae unitati, tanto materia formata per illam erit magis una et simplicior; et e contrario, quanto remotior fuerit a prima unitate, tanto erit multiplicior et compositior.

Et ob hoc unitas, quae duxit ad esse materiam intelligentiae, est magis una et simplex, non multiplex nec divisibilis essentialiter; sed si divisibilis est, hoc siquidem accidentaliter est; et ideo haec unitas simplicior et magis una est omnibus unitatibus, quae ducunt ad esse ceteras substantias, eo quod immediate cohaeret primae unitati, quae creavit eam. Sed quia unitas subsistens in materia intelligentiae est unitas simplicitatis, ideo necessario unitas subsistens in materia animae, quia infra eam est, crescit et multiplicatur et accidit ei mutatio et diversitas, et sic paulatim descendendo a superiore per unumquemque gradum materiae inferior unitas augetur et multiplicatur, quousque pervenitur ad materiam, quae sustinet quantitatem, scilicet substantiam huius mundi. Quae quia a prima unitate remotissima /7/ est, ideo spissa et corpulenta et constricta est et propter spissitudinem et grossitudinem suam opposita est substantiae superiori, quae est subtilis et simplex, quoniam illa est subiectum principii et initii unitatis, haec vero est subiectum finis et extremitatis unitatis. Finis vero multum distat a principio, quoniam finis non est dictus nisi defectus virtutis et terminus. Unde secundum descensum unitatis a superiore ad inferius fit degeneratio suae simplicitatis et minoratio suae virtutis, ad similitudinem aquae, quae in ortu suo subtilis et clara nascitur, sed paulatim deorsum defluens in paludibus et stagnis inspissatur et obscuratur. Sic paulatim variatur unitas propter varietatem materiae, quae sustinet eam. Nam quia aliquid materiae est spirituale et aliquid eius corporale, est aliquid eius purum et lucidum et aliquid eius est spissum et obscurum, et hoc propter quantitatem, cuius partes in aliquibus sunt rariores, ut in aëre, in aliquibus vero constrictiores, ut in lapide. Ideo unaquaeque pars materiae secundum gradum suae elongationis a prima unitatis origine recipit unitatem, qua dignior est ex sua aptitudine. Inde est, quod videmus partes ignis nimis unitas et simplices et aequales, adeo quod forma eius videtur una, non habens in se diversitatem; partes vero aëris et aquae invenimus magis diversas et separatas, adeo quod partes eorum et unitates discerni possunt; in duris autem et spissis unitatis iam maior est diversitas et obscuritas.

/8/ Quia igitur materia in supremis formata est forma intelligentiae, deinde forma rationalis animae, postea vero forma sensibilis animae, deinde inferius forma animae vegetabilis, deinde forma naturae, ad ultimum autem in infimis forma corporis: hoc non accidit ex diversitate virtutis agentis, sed ex aptitudine materiae suscipientis. Forma enim est quasi lumen, eo quod sicut per lumen res videtur, sic per formam cognitio et scientia rei habetur, non per materiam; sed hoc lumen in quibusdam est clarius, in quibusdam vero obscurius, prout materia, cui infunditur, fuerit clarior vel obscurior. Quo enim materia fuerit sublimior, fit subtilior et penetratur tota a lumine; et ideo substantia ipsa fit sapientior et perfectior, sicut intelligentia et rationalis anima. Et e contrario, quo materia fuerit inferior, fit spissior et obscurior et non ita tota penetratur a lumine; quo magis enim materia descendit, sicut iam dictum est, constringitur, spissatur et corpulentatur, et partes eius mediae prohibent ultimas perfecte penetrari a lumine. Non enim est possibile, ut tantum luminis penetret partem secundam, quantum primam, nec ad tertiam tantum luminis pervenit, quantum ad mediam; et sic paulatim, donec perveniatur usque ad partem materiae infimam. Quae quia remotissima est a fonte luminis, lumen debilitatur in illa. Nec tamen hoc fit propter lumen in se, sed propter multam densitatem et obscuritatem materiae in se. Quemadmodum lumen solis, cum admiscetur tenebroso /9/ aëri, non est illius virtutis, cuius est admixtum claro aëri; vel quemadmodum pannus albus tenuissimus, cum induitur a corpore nigro, occultatur candor eius propter abundantiam nigredinis; vel quemadmodum si tres vel plures fenestrae vitrae una post aliam recte contra radium solis disponantur in ordine, constat siquidem, quod secunda minus recipit luminis quam prima, et tertia minus quam secunda, et sic usque ad ultimam fit defectus luminis non propter lumen in se, sed propter elongationem fenestrae vitrae a lumine: ita et lumen formae unitatis, quod infusum est materiae, descendendo fit debile et obscurum, ita ut primum eius multum discrepet a medio et medium ab ultimo.

Et propter hanc diversitatem formae unitatis non uno modo, sed pluribus dicitur aliquid esse unitate unum. Unum enim aliud est essentiae simplicitate unum, ut deus. Aliud simplicium coniunctione unum, ut angelus et anima, quorum unumquodque est unum coniunctione materiae et formae. Aliud est continuitate unum, ut arbor vel petra. Aliud est compositionem unum, ut ex multis tabulis una arca vel ex multis parietibus una domus. Alia dicuntur unum aggregatione, ut populus et grex, congeries lapidum vel acervus tritici. Alia dicuntur proportione unum, ut rector navis et gubernator civitatis dicuntur unum similitudine officii. Alia dicuntur unum accidente, ut diversa subiecta eiusdem qualitatis dicuntur unum in ea, sicut nix et cygnus unum sunt in albedine. Alia dicuntur unum numero, ut diversa accidentia, quae eidem subiecto insunt, dicuntur unum /10/ numero, id est in numerando, ut hoc dulce et hoc caeruleum vel hoc longum et hoc latum. Alia dicuntur unum ratione; sed hoc duobus modis, quia vel ratione consortii, ut intellectus et res et vocabulum unum genus, vel ratione unius sacramenti, ut spiritus aqua et sanguis dicuntur unum (I. Joan. 5,8). Alia dicuntur natura unum, ut participatione speciei plures homines unus. Alia dicuntur unum natione vel lingua, ut multis homines dicuntur gens una vel una tribus. Alia dicuntur unum more, sed hoc duobus modis, quia vel secundum consensum virtutis et dilectionis ut: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Acta apost. 4,32), vel secundum consensum eiusdem vitii plures homines dicuntur unum, ut: Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur (I. Cor. 6,16).

Sic omnia unitatem appetunt, ut etiam, quae multa sunt, unum dici velint. Quaecunque enim sunt, id quod sunt aut vera unitate esse nituntur, aut saltem eam simulando nituntur. Quicquid enim est, vel est unum vel plura. Pluralitas autem non est nisi aggregatione unitatum. Quae unitates si sunt disgregatae, faciunt multitudinem, si vero fuerint continuae in materia, faciunt magnitudinem. Quapropter inter unitates quantitatis discretae et unitates quantitatis continuae subsistentis in materia nihil interest, nisi quia illae disgragatae sunt, istae vero continuae. Continuum ergo non est, nisi ex disgregato, quia intellectus continuitatis in continuo non est nisi continuatio disgregatorum. Ac per hoc necesse est, ut continua quantitas /11/ non adveniat in substantiam nisi ex unitatibus. Quamcunque enim partem quantitatis signaveris, necesse est, ut sit unum vel plura. Sed omnis pluralitas, ut dictum est, ex unitatibus est. Unde aperte datur intelligi, quod discretae et continuae quantitatis radix una est, eo quod composita sunt ex una re et resolvuntur ad unum; et etiam quia partes corporis, quo magis fuerint sibi coniunctae et constrictae, ipsum corpus erit spissius et magis quantum, ut lapis, et e contrario, quo magis fuerint partes corporis dissolutae et rarae, ipsum erit subtilius et levius et minus quantum, ut aër. Verum est igitur, quod continua quantitas non venit in substantiam nisi ex coniunctione et confluctione unitatum in illa.

Unitas igitur est, qua unaquaeque res est una et est id quod est.