Critical editions of the Latin text

Bülow, Georg. Ed. Des Dominicus Gundissalinus Schrift Von dem Hervorgange der Welt. Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters 24/3. Münster: Aschendorff, 1925, 1–56.

Soto Bruna, María Jesús. Alonso Del Real, Concepción. Eds. De processione mundi. Estudio y edición crítica del tratado de D. Gundisalvo. Pamplona: EUNSA, 1999. (w/ Spanish translation)

Modern translations

Laumakis, John A. Tr. The Procession of the World. Milwaukee: Marquette University Press, 2002. (English translation)


Latin text of De processione mundi

~ ed. Bülow ~

Invisibilia dei per ea, quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur . Si enim vigilanter haec visibilia conspicimus, per ipsa eadem ad invisibilia dei contemplanda conscendimus. Vestigia enim creatoris sunt mira opera visibilis creaturae et ideo per haec, quae ab ipso sunt, sequendo pervenimus ad ipsum. Unde in libro sapientiae scriptum est: “per magnitudinem creaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri”. Cum enim magnitudo, pulchritudo et utilitas tantum miranda proponitur: profecto potentia creatoris, sapientia et bonitas, quae invisibilia dei sunt, revelantur. Non enim tam magna faceret, nisi potens esset, tam pulchra, nisi sapiens, tam utilia, nisi bonus. Unde de sapientia scriptum est: “in viis ostendit /2/ se hilariter et in omni providentia occurrit illis”. Viae quippe ad creatorem sunt opera ipsius ; quae dum diligenter attendimus, ad cognoscenda occulta eius utcunque attingimus.

Unde ad intelligendum invisibilia dei speculationis materia nobis tripertita proponitur: scilicet in rerum compositione et dispositione et causa utrumque movente. Compositio est principium, ex quibus aliqua fit coniunctio; dispositio est coniunctorum ordinata habitudo; causa vero movens alia est primaria, alia secundaria, alia est tertiae dignitatis, et deinceps. Ad speculationem autem tria sunt necessaria: ratio scilicet, demonstratio et intelligentia. Accedit enim ad compositionem ratio, demonstratio ad dispositionem, ad causam intelligentia. Unde dicitur, quod in naturalibus rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in theologicis intelligentialiter versari oportet. Et rationi quidem sufficit possibilitas, demonstrationi vero necessitas, intelligentiae vero simplex et mera quaedam conceptio. Ad intelligentiam autem per intellectum sive per demonstrationem, ad intellectum per rationem, ad rationem vero per imaginationem, et ad imaginationem per sensum ascenditur. Sensus enim apprehendit sensibiles formas simul in praesenti materia, ima- /3/ ginatio formas sensibiles in absenti materia simul, ratio formas sensibiles praeter materiam, intellectus formas intelligibiles tantum, intelligentia vero unam simplicem formam utcunque, sed similiter apprehendit. His igitur gradibus ad deum mens humana contemplando ascendit et ad hominem divina bonitas descendit. Ratio inquirit componendo et resolvendo; resolvendo ascendit, componendo descendit. In resolvendo enim ab ultimis incipit, in componendo a primis incipit. Unde per ea, quae facta sunt, invisibilia dei intellecta creatura mundi conspicit, cum ratio ad compositionem accedit hoc modo.

Totus hic mundus, quem lunaris circulus ambit, ex gravibus et levibus integraliter consistit. Sed motus gravium est ire deorsum, et motus levium est ire sursum. Cum igitur gravia et levia de natura sua habeant ire in oppositas partes, tunc nequaquam in compositione huius corruptibilis mundi convenirent, nisi aliqua causa cogens illa componeret. Mundus igitur sublunaris ab alio compositus. Item. Omne corpus constat ex materia et forma. Omne enim corpus substantia est et alicuius quantitatis et qualitatis est. Forma vero et materia oppositarum proprietatum sunt; nam altera sustinet, et altera sustinetur; altera /4/ recepit, et altera recipitur; altera format, et altera formatur. Quae autem oppositarum proprietatum sunt, nunquam ad aliquid constituendum per se conveniunt. Forma igitur et materia in constitutione corporis per se non conveniunt. Quae autem per se non conveniunt, profecto, cum in aliquo sibi opposita inveniuntur, quod compositorem habeant, evidenter ostendunt. Omne igitur corpus compositorem habet. Sic itaque totus mundus.

Item. Omne, quod est, aut coepit esse aut non coepit esse; aut habet initium aut caret initio. Quod autem aliqua habeant initium, manifeste indicat resolutio huius sensibilis mundi. Multa enim videmus hic desinere esse, quae, nisi aliquando incepissent, non desinerent unquam. Nihil enim occidit, quod non oritur, nec solutio nisi compositionem sequitur. Quicquid enim intellectus dividit et resolvit in aliquid, compositum est ex his, in quae resolvitur. Cum ergo multa ex tam diversis composita assidue corrumpi et dissolvi videamus, nihil autem corrumpitur nisi quod generatum est, sed omne, quod generatur, incipit fieri, quod non erat: profecto necesse est, ut quaecumque corrumpi videamus, ea aliquando incepisse dicamus. Omni autem incipienti esse aliqua res sibi dedit esse. Et omne, quod incipit esse, antequam sit, possibile est illud esse, quia, quod impossibile est esse, nunquam incipit esse, sed quod possibile est esse.

Item, cum incipit esse, de potentia exit ad effectum, de possibilitate ad actum. Exitus autem de potentia ad effectum motus est. Quicquid ergo incipit esse, movetur ad esse. Omne autem, quod movetur, ab alio movetur. Omne igitur, quod coepit /5/ esse, non ipsum sibi, sed aliqua alia res dedit esse. Ipsum enim, cum non erat, sibi dare esse non poterat. Quod enim non est, nec sibi, nec alii rei dare esse potest. Impossibile est etiam, ut aliquid sit causa efficiens sui ipsius. Omnis enim causa efficiens prior est eo, quod efficit. Si igitur aliquid daret sibi esse, tunc illud esset prius et posterius se ipso, quod est impossibile. Quare omni incipienti aliquid aliud dedit esse.

Item illud aliud aut coepit esse aut non coepit esse. Si vero et illud incipit esse, tunc aliquid aliud sibi dedit esse. Et ita inquirendo aut in infinitum itur, aut aliquid occurret, quod incipientibus dedit esse, ipsum vero nullatenus coepit esse. Quod autem est et non incepit esse, hoc aeternum est: illud ergo, quicquid sit, prius est omnibus habentibus initium, et sic est principium et prima causa omnium.

Prima vero causa non habet causam. Alioquin iam non esset prima. Quod sic probatur: Omne, quod est, aut possibile est esse, aut necesse est esse; sed aliqua causa est prima. Ergo primam causam vel possibile est esse, vel necesse est esse. Omne autem, quod possibile est esse, cum consideratum fuerit ipsum in se, eius esse et eius non esse utrumque est ex causa. Cum autem fuerit, iam recepit esse divisum a non-esse; cum vero non fuerit, iam habet non-esse divisum ab esse. Et non potest esse, quin utrumque istorum duorum vel habeat ex alio, vel /6/ non habeat ex alio. Si autem habuerit ex alio, profecto ipsum erit ex causa.

Quod vero non habeat ex alio, hoc impossibile est esse. Manifestum est enim nullum posse venire ad esse nisi per aliquid aliud, quod habet esse; similiter ad non-esse. Ipsum enim vel est sufficiens per se ad habendum esse vel non est sufficiens. Si autem ipsum per se est sufficiens ad utrumque recipiendum, tunc, cum habuerit esse, erit ens per se et erit necessarium esse. Positum est autem non esse necessarium esse. Simul ergo est necessarium et possibile, quod est contrarium. Si autem non est sufficiens sibi ad habendum esse per se, sed aliquid aliud est, a quo est esse illius – omne autem, cuius esse est ex esse alterius a se, qui omnia egit ad esse, illud utique est causa eius – tunc possibile prius causam habet et non habebit quodlibet duorum receptorum per se nisi per causam. Intellectus enim essendi est ex eo, quod est causa essendi, et intellectus non essendi est ex causa privante essendi rem. Dicimus ergo de intentione essendi possibiliter, quia esse, quod habet, ex causa sua habet et respectu eius. Quamvis enim non habeat esse, nisi cum sua causa exstiterit, est tamen esse possibile, licet habeat esse vel non esse, nec sit appropriatum alicui /7/ illorum duorum. Monstratum est igitur, quod, quicquid est possibile esse, non habet esse, nisi respectu suae causae.

Prima igitur causa non est possibile esse, igitur necesse est esse; unde non habet causam. Quod enim necesse est esse, non habere causam manifestum est. Si enim necessarium esse habeat causam sui esse, profecto eius esse esset per ipsam. Omne autem, cuius esse est per aliud, cum ipsum fuerit consideratum in se, eius esse non esset necessarium. Quicquid autem consideratum in se sine alio non invenitur habere esse necessarium, illius esse non erit necessarium per se. Unde constat, quod, si necessarium esse per se habet causam, non est necessarium esse per se. Manifestum est igitur, quod necessarium esse non habet causam. Patet quidem ex hoc etiam esse impossibile unam rem habere necessarium esse per se et habere necessarium esse per aliud. Si enim necessitas sui esse est per aliud, tunc impossibile est illud esse sine alio. Impossibile est igitur, /8/ ut habeat necessarium esse per se. Si enim fuerit necessarium esse per se, profecto illud aliud non confert ei aliquid ad esse. Omne enim, cui aliquid confert ad esse, illud non est necessarium esse per se. Igitur necesse esse non habet causam.

Dicimus etiam non posse esse, ut id, quod est necesse esse, habeat aliud necesse, ita ut hoc sit simul cum illo et illud cum isto, nec unum illorum sit causa par alterius, sed aequaliter se concomitantur in necessitate essendi. Cum enim consideratum fuerit unumquodque eorum per se sine alio, aut erit necessarium per se, aut non erit necessarium per se.

Si autem fuerit necessarium per se, aut habebit necessitatem etiam cum alio, cum consideratum fuerit cum alio – et si sic fuerit, tunc hoc erit necessarium per se et necessarium per aliud, et hoc est inconveniens, sicut supra ostendimus – aut non habebit necessitatem cum alio, ita ut esse eius sequatur ad esse alterius et comitetur illud.

Immo esse eius non pendebit ex esse alterius, ita ut hoc non sit, nisi et illud fuerit, et e contrario. Si autem non fuerit necessarium per se, oportet, ut consideratione sui per se sit possibile esse, consideratione vero alterius sit necessarium esse. Et tunc impossibile est, quin illud aliud aut sit sic aut non sit sic. Si autem et illud aliud fuerit sic, tunc impossibile est, quin necessitas huius essendi sit ex illo, cum illud vel est possibile esse vel necessarium esse. Si autem necessitas essendi huius fuerit ex illo, tunc illud est necessarium esse; sed hoc non habuerit necessarium esse per se, nec per tertium aliud aliquid, sicut praediximus, sed per illud, quod versa vice habet necessi- /9/ tatem essendi ab ipso, et necessitas essendi huius ingerit necessitatem essendi illius, quod e contrario habuit esse post necessitatem essendi huius et hoc posteritate essentiali. Tunc hoc non habebit unquam necessarium esse per se ullo modo. Si autem necessitas essendi huius fuerit ex illo, cum illud est possibile esse, tunc necessitas essendi huius erit ex illo existente possibili et dante huic necessitatem essendi nec accipiente ab illo possibilitatem essendi, sed necessitatem. Ergo possibilitas essendi illius erit causa necessitatis huius, et hoc non erit causa possibilitatis illius essendi.

Ergo non erunt concomitantia, cum unumquodque eorum sit causa per se et causatum per se. Deinde etiam contingit aliud, quod, cum possibilitas essendi illius fuerit causa necessitatis essendi huius, tunc esse huius non procedit ex esse eius, sed ex esse illius. Nos autem posuimus illa concomitantia. Ergo non possunt esse concomitantia in esse, nisi forte ambo pendeant ex alia extrinseca causa. Et tunc oportebit, ut aut alterum eorum sit primum per se, aut sit aliquid aliud extrinsecus, quod det eis esse secundum habitudinem essendi, quam habent inter se, et instituat habitudinem inter ea, secundum quam habeant esse.

Relativorum autem alterum non dat esse alteri, sed est simul cum eo; datorum autem esse causa est coniungens illa. Duae etiam materiae vel duae solae substantiae non sufficiunt per se ad conferendum sibi hoc esse, quod dicitur de eis, sed egent alio aliquo tertio, quod /10/ componat ea inter se. Necesse est enim unum istorum duorum esse, scilicet ut vel esse uniuscuiusque horum et certitudo non sit, nisi fuerit cum alio – et ita tunc suum esse per se non ergo erit necessarium, ergo possibile, ergo causatum; unde ipsum et sua causa, sicut diximus, non comitabuntur se in esse, ergo sua causa erit aliqua res alia, quapropter hoc et illud non erunt causa habitudinis, quae est inter illa, sed illa alia causa – vel ut non sit necesse esse simul cum alio; et ita hoc simul esse erit quidem accidens inutile ad esse eius proprium. Unde proprium esse eius non erit ex comitantia comitantis, secundum quam est suum comitans, sed ex causa praecedente, si ipsum causatum fuerit. Tunc ergo esse eius aut erit ex comitante, non ex eo, quod est comitans, sed ex proprio esse comitanti. Et ita non erunt comitantia, sed causa et causatum. Et etiam comes eius erit causa putativa putatae habitudinis, quae est inter illa, ut pater et filius. Aut erunt comitantia secundum hoc, quod nullum eorum est causa alterius et habitudo erit necessaria ad esse eorum. Sed propria prima causa habitudinis erit causa extrinseca instituens duas essentias eorum, sicuti scisti, et habitudo erit accidens. Unde non erit illi comitantia, nisi per accidens separabile, vel inseparabile. Hoc autem est praeter propositum; id autem, quod est per accidens, erit ex causa indubitanter. Unde ex parte comitantiae erunt duo causata; et ita nullum eorum necessarium est esse per se.

Dicemus etiam, quod necessarium esse debet esse unum /11/ in se. Sin autem sint multa et sit unumquodque eorum necessarium esse: necesse est unumquodque eorum in sua essentia vel non differre ab altero aliquo modo, vel differre. Si autem non differunt unum ab alio intellectu suae essentiae propriae, differt autem unum ab alio in eo, quod unum non est aliud – haec enim differentia est sine dubio – : profecto unum differt ab alio per aliquid, quod est praeter intellectum essentiae. Intellectus enim essentiae est in eis non diversus, sed est adiunctum aliquid, per quod factum est hoc, vel est in hoc, per quod hoc factum est hoc, nec illud est ad aliquid iunctum. Est autem adiunctum unicuique aliorum aliquid, per quod hoc factum est hoc, et e contrario, vel quod hoc est hoc, idem aliud. Haec enim idem sunt in essentia, et est in eis alteritas, alia est diversitas: ergo sic teneamus, quod unumquodque eorum sit idem in essentia cum alio et differat ab alio. Dico ergo, quod ea, quae affixa sunt extrinsecus essentiae, sunt de numero accidentium consequentium, non essentialium. Haec autem accidentia consequentia, si accidunt ipsi essentiae ex hoc, quod est ipsa essentia, necesse est tunc, quod omnia conveniunt in eis. Iam autem diximus illa differre in eis: ergo conveniunt et differunt in /12/ eisdem, quod est inconveniens. Vel si accidit eis diversitas ex causis intrinsecis, non causis essentiae addictis, tunc, si causa illa non esset, profecto non different. Ergo, si causa illa non esset, essentiae illorum essent una – sed non sunt una – ; ergo, si causa illa non esset, non haberet unumquodque eorum necessarium esse per se discretum ab alio. Ergo necessitas essendi uniuscuiusque illorum propria et solitaria est ex causa intrinseca. Iam autem ostendimus, quod, quicquid est necessarium esse per aliud, non est necessarium esse per se. Immo in definitione essentiae ipsius est possibile esse, cum unumquodque eorum, sicut est necessarium esse per se, sic etiam est possibile esse per se, quod est inconveniens.

Ponamus autem illa differre in aliquo accidente essentiali, postquam conveniunt in intellectu essentiae. Hoc autem, in quo differunt, impossibile est, quin sit vel necessarium ad necessitatem essendi unumquodque, vel non sit. Si autem necessarium fuerit necessitati essendi, necesse est tunc, ut omnia conveniant in eo quicquid est necessarium esse. Si autem non est necessarium esse necessitati essendi, tunc necessitas essendi est discreta ab eo et est necessitas per se. Illud autem essentiale est accidens affixum extrinsecus et adveniens necessitati post plenitu- /13/ dinem, sive perfectionem necessitatis essendi. Hoc autem iam ostendimus esse absurdum. Igitur in nullo debent differre.

Debemus autem hoc adhuc amplius alio modo ostendere. Impossibile enim est necessitatem essendi dividi per multa, nisi uno duorum modorum, scilicet vel sicut res dividuntur per differentias vel sicut dividuntur per accidentia. Scimus autem, quod differentiae non recipiuntur in definitione eius, quod ponitur ut genus. Ergo non dant generi essentiam eius, sed dant ei esse in actu, sicut rationale. Rationale enim non prodest animali, quantum ad animalitatem, sed prodest ei, ut ipsum sit in actu essentia appropriata. Oportet ergo, ut differentiae necessitatis essendi, si forte sint aliquae, non prosint aliquid, quantum ad essentiam necessitatis essendi, nisi ad esse in actu. Hoc autem factum est duobus modis. Uno quidem propria essentia necessitatis essendi non est nisi necessitas essendi; non sicut essentia animalitatis, quae est essentia praeter essentiam necessitatis essendi. Esse enim est consequens illam vel superveniens illi, sicut scisti. Ergo differentiae non prosunt necessitati essendi nisi ad id tantum, quod est inter essentiam suae formae. Iam autem prohibuimus hoc inter genus et differentiam alio modo et ad hoc, ut ipsa necessitas essendi habeat esse in actu: oportet, ut pendeat ab alio dante eam. Unde in- /14/ tentio necessitatis, per quam res est necessarium esse, pendebit ex alio. Nos autem loquebamur de necessario esse per se. Ergo res erit necessarium esse per se et necessarium esse per aliud, quod iam destruximus. Manifestum est igitur, quod necessitatem essendi dividi per illa non est, sicut genus dividi per differentias. Manifestum est etiam, quod essentia, cui debetur necessitas essendi, impossibile est aliquid esse generale, quod dividatur per differentias aut per accidentia. Restat ergo, quod sit aliquid speciale. Dicimus autem esse impossibile, quod necessitas essendi sit aliquod speciale praedicamentum de multis. Singularia enim cuiuslibet speciei, sicut iam docuimus, postquam non sunt diversa in intellectu essentiae, debent esse diversa accidentibus. Iam autem ostendimus nullum accidens posse esse in necessitate essendi.

Possumus etiam hoc idem alio modo ostendere summatim. Dicimus enim, quod necessitas essendi, cum de aliquo dicitur, in quo est, aut omnino est propria eius, quod non habet esse nisi per eam nec praeter esse, nec alterius, et sic oportet, ut necessitas essendi non habeat nisi unum singulare; aut eam habeat possibiliter aut necessario: unde haec res erit non necessarium esse per se, cum ipsa sit necessarium esse per se, quod est impossibile. Ergo necessitatem essendi non potest habere nisi /15/ una res tantum. Si quis autem dixerit, quod, cum haec una res habeat necessitatem essendi, non prohibetur tamen habere eam alia res; vel, cum alia res habuerit eam, non prohibetur tamen haec res habere eam: dicimus, quod nos non loquimur de necessitate essendi modo, in quantum est propria huius, secundum quod est huius sine consideratione alicuius alterius; non enim potest esse, ut haec eadem proprietas sit alterius, sed alia et consimilis et conformis, quae sic debetur ei, sicut et illa huic.

Dicimus etiam aliter, quia, si hoc, quod unumquodque eorum est necessarium esse, est id ipsum tunc, quicquid est necessarium esse, est id ipsum et non aliud. Si autem hoc, quod est necessarium esse, non id ipsum est, immo necessarium esse adiunctum est ei, quod est id ipsum esse, profecto hanc coniunctionem aut habet ex se ipso aut ex alio. Si autem habet ex se ipso et ex hoc, quod est necessarium esse, est id ipsum: tunc, quicquid est necessarium esse, est id ipsum. Si autem habet /16/ ex alio, tunc habet eam ex causa, quae est alia a se. Ergo hoc, quod est id ipsum, est ex causa, et proprietas essendi, quae est eius solius propria, est ex causa, ergo est causatum. Necessarium autem esse unum est, expers comitantis. Non enim est ut species sub genere et unum sub numero est, non sicut singularia sub specie, sed intellectum sui nominis non habet nisi ipsum tantum. Unde in suo esse non communicat ei aliquid aliud. Hoc autem alias exposituri sumus.

Hae sunt proprietates, quas habet necessarium esse. Iam autem ostendimus proprietatem eius, quod est possibile esse. Proprietas enim eius est, quod non eget alio, per quod habeat esse in actu. Omne autem, quod possibile est esse, cum consideratur per se ipsum, semper est possibile esse. Contingit autem aliquando ipsum necessarium esse per aliud, et quod sic est, aut non habet necessitatem essendi semper, sed aliquotiens, et quod sic est, opus habet materia, quae ipsum praecedit tempore, sicut mox ostendemus, aut necessitatem essendi habet semper et per aliud, et quod sic est, omnino non est simplex. Aliud est enim, quod habet consideratione sui ipsius, et aliud, quod habet ex alio. Id ipsum enim, quod est, habet ex utroque, scilicet ex se et alio; et propter hoc nihil est adeo primum, adeo simplex, quod non habeat aliquid possibilitatis, et potentiae in se ipso nisi necessarium esse tantum.

Constat ergo, quod necesse esse neque est relativum, neque est mutabile, nec multiplex, sed solitarium, cum nihil aliud participat in suo esse, quod est ei proprium; et hoc non est nisi solus deus, qui est prima causa et primum principium omnium, /17/ quod unum tantum necesse est intelligi, non duo vel plura. Unum enim duobus prius est; omne enim illud prius est alio, quod destructum destruit et positum non ponit. Nisi autem praecedat unum, non erunt duo; aut si duo fuerint, necesse est unum esse. Sed non convertitur: si unum est, duo sunt, duo esse necesse est. Duo igitur principia esse non possunt. Dicitur utrumque prius esse laborans, neutrum neutri principalem sedem relinquit. Nisi enim alterutrum alterutro prius esset, nequaquam primum omnium existeret. Unum igitur est principium, una est causa efficiens omnium.

Causa autem, ut praedictum est, alia est primaria, alia secundaria, alia ultima. Primaria causa est causa efficiens, quoniam vi propria movet, ut aliquid explicetur; et haec est prima et simplex causa, quae, cum sit immota, cunctis aliis movendi est causa. Unde dicitur stabilis, quia manens dat cuncta moveri. Omnis enim motus a quiete incipit, et idcirco necesse est, ut id, quod immotum est, omne, quod movetur, antiquitate praecedat. Ergo immotum, quod cuncta movet, id primum omnium et efficientem causam esse necesse est. Et haec causa universitatis deus conditor est. Unde et ipsum moveri non potest, cui potentia semper in actu est, quia, a quo vel ad quod moveatur, non est. Motus enim, ut praedictum est, est exitus de potentia ad actum. Ergo nihil movetur, nisi quod imperfectum est. Movetur autem ad hoc, ut perficiatur /18/ per illud, ad quod movetur. Si ergo primum principium movetur, tunc illud imperfectum esset. Sed omni imperfecto aliquid perfectum prius esse convincitur, cuius collatione hoc imperfectum dicatur. Omnis enim imperfectio perfectionis est privatio. Si ergo primum principium moveretur, tunc ab alio moveretur; quare aliquid aliud prius eo esse videretur, ex cuius collatione hoc imperfectum videretur. Item omne, quod movetur, movetur, ab alio, sed omne id, a quo aliquid movetur, causa est efficiens motus eius, quod movetur. Omnis autem causa efficiens prior est eo, cuius est causa. Ergo omne id, a quo aliquid movetur prius est eo, quod movetur. Si ergo primum principium moveretur, tunc ab alio moveretur, quod esset prius eo; sic ergo primum principium non esset primum.

Item. Quicquid movetur, ad aliquid movetur, quoniam, quicquid movetur, de potentia ad effectum movetur; potentia vero et effectus opposita sunt. Sed quicquid movetur ad aliquid, non habet illud, ad quod movetur. Si enim haberet iam, non ad illud moveretur, sed in eo quiesceret. Finis enim motus est adeptio eius, propter quod et ad quod motus totus fit. Si ergo primum principium moveretur, profecto ei aliquid deesset, propter quod adquirendum moveretur; et ita esset insufficiens. Unde necesse est aliquid aliud esse sufficiens et plenum, per quod perficeretur, et illud idem aut moveretur, aut non. Si autem moveretur, tunc illud idem, quod ex praecedente ratione confectum est, consequeretur, et sic usque in infinitum. Restat ergo, quod aliquid sit primum principium, quod nullo modo moveatur; et hoc est id, quod dicitur deus. Unde omnis motus est alienus ab essentia eius. Omnis vero /19/ motus est in opere eius, quemadmodum virtus in auctore quidem semper eadem componens et resolvens. In subiecto vero alia compositio, alia resolutio, nec simul eiusdem.

Secundaria vero causa est, per quam aliquid administratur tertiae et quartae causis, et sic deinceps, ex quibus et in quibus aliquid <fit>, ut caelestes spiritus, anima, natura et multa alia, quae cum sint  effectus primae causae, sunt et ipsa causa sequentium, de quibus verba sequentur. Ultima autem causa est finis omnis intentionis, ut, sicut prima est, quam nulla praevenit, et ultima sit, quam alia nulla antecedit; inter quas sunt multae mediae, quarum unaquaeque est effectus praecedentis se et causa sequentis se. Et quoniam nihil, quod causa prima movet, fit a causa sine motu, idcirco motus causarum dividendus est.

Motus igitur primae causae, quo scilicet prima causa movet, alius dicitur creatio, alius compositio; sed primus est creatio, secundus est compositio. Motus vero secundariae causae cuiusdam tantum est compositio, cuiusdam et generatio. Nam compositio alia est primaria, alia secundaria. Primaria est ex simplicibus, secundaria est ex compositis; et secundaria alia naturalis, alia artificialis. Et creatio, quidem est a primordio primorum principiorum ex nihilo. Compositio vero est primarum rerum ex ipsis principiis, quae semel factae nunquam occidunt, utpote ex prima conformatione compactae. Generatio vero est ex eisdem principiis eorum, quae nascuntur et occidunt usque, non per ea, /20/ quae composita sunt, reparatio, tamquam de residuis minutiis denuo confecta rerum protractio. Creatio autem et compositio ita se habere videntur, ut, licet creatio natura et causa prior videatur, numquam tamen et ordine, vel tempore, vel loco prior intelligenda est. Generatio autem, quoniam per compositionem descendit, necessario tempore posterior succedit.

Sed quoniam nihil incipit esse sine motu, idcirco, quaecumque initium habent, aut habent initium per creationem aut per compositionem aut per generationem. Unde quaecumque habent enim initium vere et proprie, aut sunt creata de nihilo, aut facta ex aliquibus per compositionem, vel per generationem ex aliquibus, vel alias per corruptionem alterius formae, licet in scripturis alia pro aliis assumpta videantur, sed improprie. Per creationem ergo initium habent prima principia rerum, quae de nihilo creata sunt; quae sunt principium materiale et principium formale. Creator enim aliquod principium creavit; sed omne creatum a creante debet esse diversum. Cum igitur creator vere unus sit, profecto creatum non debuit esse unum, sed, sicut inter creatorem et primam creaturam nihil fuit medium, sic inter unum et duo nihil est medium. Primum enim, quod est diversum ab uno, hoc est duo. Cum igitur creator vere sit unus, profecto creatura, quae post ipsum est, debuit esse duo. In unitate enim non est diversitas, sed in alteritate. Sed primum principium alteritatis binarius est, qui primus ab unitate recedit. Si igitur primum creatum unum esset, tunc nulla esset diversitas; si vero nulla esset di- /21/versitas, nulla esset, quae futura esset, creaturarum universitas. Quapropter duo simplicia ab uno simplici primum creari debuerunt, ex quibus omnia constituenda erant. Constitutio autem non potest fieri nisi ex diversis, quare diversa esse debuerunt. Sed non potuerunt esse duae materiae; ex duabus enim materiis vel pluribus sine forma nihil constitui potest. Cum enim ex forma sit omne esse, tunc, si utrumque esset materia, nullum esset esse. Similiter nec duae formae esse potuerunt; forma enim sine materia subsistere non potest. Quapropter nec utrumque potuit esse materia, nec utrumque forma. Procul dubio ex necessitate debuit esse alterum materia et alterum forma. Nam quia non-esse non habet formam, oportuit esse habere formam. Et quia esse debuit esse finitum, nihil autem finitur, nisi per formam: ideo oportuit, ut esset forma, per quam finiretur, quia forma est continens esse rei.

Item, quia prima unitas agens non habet yle, oportuit, ut unitas, quae post eam sequitur, sit habens yle; contraria enim contrariis conveniunt. Et quia forma non habet esse, nisi vi materiae, tunc debuit esse materia, in qua subsisteret.

/22/ Item, quia creator perfectus est, primum opus perfectum creare noluit. Perfectius autem est creare, in quo aliud et quod in alio subsistat, scilicet sustinens et sustentatum, quam alterum tantum. Et quia creator in se sufficiens est, nihilo indigens, profecto creatum, quod ab eo diversum est, debuit esse insufficiens et indigens. Et ideo necessario, quia duo erant, profecto talia esse debuerunt, ut alterum altero indigeret vicissim et neutrum perficeretur, nisi ex altero. Quapropter unum debuit esse materia et alterum forma. Tria enim sunt principia omnis geniturae: primum scilicet causa efficiens, secundum id, ex quo, tertium id, in quo. Id, in quo, quoniam, tamquam matris patientis vice, supervenientis virtutis ad omnes motus patet, rerum materia nominatur. Forma vero id est, ex quo, quoniam informem illam necessitatem agentis virtutis motibus in varios effingit eventus. Forma enim secundum huiusmodi necessitatem ornatus est materiae. Materia vero formae necessitatis in omni siquidem rerum constitutione sustinens imprimis est necessarium; posterius est operis eventus per formam. Unde nec materia potuit esse sine forma, nec forma sine materia. Impossibile est enim, ut altera sit sine altera, quia non perficitur esse, nisi ex coniunctione utriusque. Unde altera alteri videtur dare esse, et utraque utriusque videtur causa esse, ut sit. Si autem utraque utrique dat esse, cur non utraque in se habet esse? Quod enim non habet esse, nulli dare potest esse.

Unde sciendum est, quod esse duobus modis dicitur: est enim /23/ esse in potentia, quod est proprium essentiae uniuscuiusque materiae per se et uniuscuiusque formae per se, et est esse in actu, quod est proprium materiae et formae simul coniunctarum. Impossibile est enim, quod materia vel forma per se sic dicatur esse, sicut dicitur esse, cum una coniungitur alii. Cum enim intelliguntur coniunctim, convenit eis illud esse, quod est proprium coniunctarum, quod ex coniunctione earum necessario simul fit aliqua forma, quae non prius erat in unaquaque earum sine altera. Ex coniunctione enim quorumlibet diversorum provenit forma, quae non prius erat in aliquo duorum. Unde aliter intelligitur esse materiae sine forma vel formae sine materia et aliter coniunctarum. Esse enim uniuscuiusque istarum per se est esse in potentia; esse vero illarum simul coniunctarum est esse in actu. Unde ante coniunctionem utraque habet esse in potentia. Sed cum altera alteri coniungitur, utraque de potentia producitur ad effectum. Unde, quamvis dicatur, quod materiae praeiacenti forma advenit, tamen materia tempore vel causa primam formam nullatenus praecessit. Cum enim esse ex forma sit profecto materia sine forma nec uno momento esse potuit. Sed nec causa materia formam praecessit, cui forma est potius causa existendi, ut sit. Omne enim, per quod aliquid est, est causa eius, quod per ipsum est. Et quia esse non est, nisi per formam, tunc materia nunquam fuit sine forma. Sed quia forma non est, nisi per existentiam materiae formatae, idcirco impossibile est formam esse /24/ sine materia, quoniam non perficitur esse, nisi per coniunctionem utriusque. Esse enim, ut philosophi definiunt, nihil aliud est, quam existentia formae in materia . Ergo neutrum sine alio habet esse. Si enim forma sine materia habet esse, omne autem esse diversum est ab eo, cuius est esse, profecto aliqua est diversitas inter formam et eius esse. Item, cum illud esse sit ex forma – omne enim esse ex forma – tunc illa forma aut habet esse, aut non, et ita in infinitum ibitur. Si vero forma sine materia esse habere dicatur, aut materia sine forma: nullatenus esse perhibetur; sed hoc totum de actuali intelligitur esse.

Si vero quis dixerit, quod materiale esse formale esse praecessit – omne enim, quod actu esse incipit, antea quidem possibile fuit, et idcirco possibilitas materiae esse formae praecessit: respondemus ad hoc, quoniam, sicut actu neutrum altero prius est, sic nec potentia. Ex quo enim coepit esse possibilitas materiae existendi per formam, ex tunc coepit possibilitas, etiam possibilitas existendi per formam in materia. Unde, sicut actu simul fuerunt, ita possibilitate non se praeveniunt. Haec igitur duo, scilicet materia et forma, sunt prima principia omnium esse incipientium et finis ultimus omnium, excepto creatore eorum. Sed prima principia sunt in compositione, finis ultimus in resolutione, quoniam, sicut sunt prima, a quibus omnis compositio incipit, /25/ ita sunt ultima, in quibus omnis resolutio finit, quae nihil, nisi solus creator, non tempore, sed causa et aeternitate praecedit.

Licet ergo neutra praecedat aliam tempore, vel causa, nec in esse in effectu, nec in esse in potentia: dicitur tamen forma dare esse materiae, et non dicitur materia dare esse formae. Cuius ratio haec est: namque adventu formae materia de potentia ad effectum transit, esse vero in potentia quasi non esse reputatur comparatione eius esse, quod in effectu est; esse in effectu tunc primum habetur, cum materia formae coniungitur. Ideo propter hanc principalitatem non materia formae, sed forma materiei dare esse videtur. Item materia semper permanet, sed forma advenit et recedit, licet non omnis. Et quia forma adveniens constituit et recedens destruit id, quod formatum est per eam, quemadmodum remota anima corpus destruitur: ideo esse potius attribuitur formae quam materiae. Item, quicquid fit, initium habet a materia, sed a forma perficitur, dignior autem est perfectio quam inchoatio. Dignior ergo est forma quam materia eo, quod materia dat initium, forma vero consummationem . Quod autem materia praeiaceat et forma adveniat, sic probatur:

Omne, quod fit, antequam fiat, possibile est fieri. Si enim non esset prius possibile fieri, tunc impossibile esset fieri, et ita nunquam fieret. Omne igitur, quod factum est, possibilitas essendi praecedit illud esse in actu; sed possibilitas essendi non est nisi ex materia, effectus vero essendi ex forma. Tunc enim res in effectu vere esse dicitur, cum forma materiae coniuncta esse censetur. Sic ergo in constitutione rei materia praeiacet et forma advenit, et rebus materia initium, forma vero perfectio- /26/ nem tribuit. Unde, quamvis neutra in actu habere esse, nisi ex altera, comprobetur, tamen non materia formae, sed forma materiae dare esse perhibetur. Hinc est, quod materia dicitur desiderare formam et moveri ad recipiendum illam motu scilicet naturalis appetitus, quo omnia appetunt esse unum; unum enim non possunt esse, nisi per formam.

Item omne imperfectum naturaliter appetit perfici. Sed materia sine forma imperfecta est, quoniam in sola potentia est. Tunc autem perficitur, cum formae adiungitur. Ideo formam naturaliter materia appetit, quia per eam de potentia ad actum, de non-esse ad esse, de non-perfectione ad perfectionem transit. Ac per hoc dicitur, quoniam omne esse ex forma est esse in actu, non in potentia. Esse enim in potentia materia habet sine forma et forma sine materia. Sed esse in actu non, nisi ex forma, esse dicitur, quoniam res de potentia ad actum non ducitur, nisi cum materiae forma adiungitur. Intelligitur etiam hoc aliter. Omne enim, quod est, vel est sensibile, vel intelligibile. Sed sensus non coniungitur, nisi formae sensibili, et intellectus non coniungitur, nisi formae intelligibili. Nihil enim naturaliter coniungitur, nisi suo simili. Formae enim sensibiles et intelligibiles mediae sunt interpositae inter formam intelligentiae et animae et modos formarum sensibilium et intelligibilium. Sed quia formae non coniunguntur, /27/ nisi cum formis, quoniam ipsae sunt, quae conveniunt cum illis propter similitudinem, quam habent inter se in eodem genere: ideo intelligentia et anima non apprehendunt esse rei, nisi per suas formas. Et ideo omne esse ex forma non solum est, sed ex forma esse cognoscitur. Quapropter, si omne esse ex forma est, forma utique non est esse. Quicquid enim ex alio est, non est ipsum, ex quo aliquid est. Sed omne esse ex forma est. Nullum igitur esse forma est, et nulla forma est esse. Esse enim est quiddam, quod inseparabiliter comitatur formam. Cum enim forma in materiam advenit, necesse est, ut esse in actu sit.

Quapropter, cum omne esse est ex forma, sed inter esse et non esse non est medium: tunc materia sine forma videtur esse privatio. Unde quidam vocaverunt eam carentiam. Sed tamen debet non dici privatio absolute eo, quod habet aliquod esse in se, scilicet esse in potentia. Esse enim in actu removetur a materia tantum in se, quod esse non habet in se materia, nisi cum intelligitur coniuncta formae. Remotione eius esse tantum materia potest dici privatio, non tamen privatio absolute. Privatio enim absolute non potest exire ad esse, de quo nulla praecedit scientia. Materia vero, cum intelligitur per se sine forma, habet esse in potentia, scilicet illud esse, quod habet in creatoris sapientia. Esse vero materiae in sapientia creatoris est, sicut esse intellectus de materia in anima mea, qui, etsi privatus est apud /28/ te, non tamen est privatus apud me. Et propter hoc esse, scilicet esse in potentia, quod nunc nihil est, dicitur materia desiderare et moveri ad formam. Nihil enim movetur nisi ad habendum aliquid, quo caret. Habere autem id, quo caret, est perfici per illud. Sed materia per formam perficitur; materia ergo ad habendam formam movetur, ut per eam perficiatur. Materia igitur habet aliquod esse sine forma, scilicet esse in potentia. Si enim nullo modo esset, non diceretur moveri ad habendam formam. Similiter et forma sine materia habet esse in potentia. Unde non est inconveniens, quod utraque sine alia habet esse et non esse simul diverso modo. Esse enim materiale, quod est esse in potentia, diversum est ab esse formali, quod est esse in actu. Sed esse materiale utraque habet per se sine altera, sicut esse formale habet utraque, si coniuncta est cum altera. Sed quia homines non consueverunt dicere aliquid esse, nisi quod in actu est; esse vero in actu non habetur, nisi cum forma meteriei coniungitur: ideo esse non convenit materiae per se, nec formae per se, sed con- /29/ iunctis simul. Et ideo, quicquid est [non] compositum ex materia et forma, habet similiter esse compositum ex esse in potentia, quod est esse materiale, et ex esse in effectu, quod est esse formale. Sed quia esse et unum inseparabilia sunt, quoniam, quicquid est, ideo est, quia unum est: idcirco, sicut neutra esse habet per se sine altera, sic neutra est unum per se sine altera.

Quicquid enim est, vel est unum, vel multa. Quia igitur nec est unum, nec multa, quapropter materia per se intellecta sine forma et forma sine materia intellecta una dici non potest. Nam quia unitas forma est, tunc, si materia sine forma esset una, profecto materia sine forma esset materia cum forma, quod est impossibile. Et quia omne esse dicitur unum, tunc non est possibile, ut unitas existat in non-esse. Unde nec materia, nec forma habuit esse in actu ante unitatem, sed simul esse inceperunt. Cum enim forma materiei adiuncta est, statim unitas prodiit, quia ex coniunctione earum aliquid unum fit. Unde esse et unitas videntur simul esse natura, quoniam, cum /30/ aliquid est, illud est unum, et cum est unum, illud esse necesse est. Ac per hoc, sicut materia sine forma, vel forma sine materia, non habet esse, sic neutra sine altera est unitate una.

Et tamen philosophi, cum describunt primam materiam et formam, dicunt: Materia est prima substantia per se existens, sustentatrix diversitatis, una numero. Item: materia prima est substantia receptibilis omnium formarum. Forma vero prima est substantia constituens essetiam omnium formarum. Quamvis autem per hoc ostendatur una differre ab alia, omnis autem differentia forma est, non tamen dicendum est, quod una differat ab alia per aliquid aliud a se diversum. Immo per se ipsam unaquaeque differt ab alia, non per differentiam, quae est convenientium, sed quae est oppositionis et verae contrarietatis, quoniam unaquaeque illarum aliud est ab alia. Si enim substantialitas et unitas formae sint, tunc, cum utraque dicitur de substantia una numero, profecto nec materia in se omnino informis est, nec forma omnino simplex, cum substantialitas et unitas sint earum proprietates. Unde dicendum est, quod substantialitas et unitas non sunt formae materiae et formae quasi ab eis diversae, sed /31/ sunt ipsum et materia et forma, non aliquid aliud ab eis; nec est aliud materia quam substantia, quae aliquando materia et aliquando substantia dicatur. Materia enim dicitur, cum ad formam refertur, substantia vero dicitur, cum per se accipitur. Ipsa enim materia diversis respectibus diversis nominibus appellatur. Ex hoc enim, quod est in potentia receptibilis formarum, vocatur yle, et ex hoc, quod iam in actu est sustinens formam, subiectum vocatur. Sed non sicut in logica subiectum accipitur, cum substantia describitur. Yle enim non est subiectum hoc modo, sed est subiecta formae, et ex hoc, quod est communis omnibus formis, vocatur vel massa vel materia; et ex hoc, quod alia resolvuntur in illam, quoniam ipsa est simplex pars omnis compositi, vocatur elementum, quemadmodum et in aliis. Et ex hoc, quod ab illa incipit compositio, vocatur origo; sed cum incipitur a composito, et pervenitur ad illam, vocatur elementum. Forma etiam non videtur esse substantia. Proprietas enim substantiae est per se existentia.

Forma vero non potest per se existere eo, quod non habet esse in actu, nisi in materia. Unde, quia eget materia ad suum esse, quidam vocaverunt eam accidentalem, non tamen accidens. Sed quia omne esse ex forma est, ex accidente vero non est esse, sed alio modo, idcirco non est forma accidens; sed est substantia, quia, /32/ quicquid est, est substantia vel accidens. Plato tamen primam materiam dicit fuisse inter aliquam substantiam et nullam; et merito, quoniam inter omnino esse et omnino non esse substantiam medium esse possibile est. Et ideo materia, quae ante coniunctionem formae in sola erat potentia, inter nullam substantiam et aliquam fuisse dicitur, ut sola potestas essendi intelligatur fuisse. Nomen enim substantiae illi materiae propriae congruit, quae iam aliam formam recepit, per quam facta est aliqua substantia. Unde et substantia dicitur, quod alicui formae subsistit. Materia ergo prima non fuit aliqua substantia, quia in se et ex se nullam habuit formam. Esse enim aliquam substantiam propria forma facit. Sed nec ulla substantia fuit, quia in ea potentialiter omnis forma fuit, et potentia omnium formarum ipsa receptibilis fuit. Unde vel ab aliis substantia dicitur eo modo, quo dicitur ovum esse animal. Ovum enim actu non est animal, sed tantum potentia, hoc est: in substantia ovi est materia, sive potestas, sive potentia, sive aptitudo, ut ex eo per generationem fiat animal. Unde ovum nec omnino potest negare esse animal, nec omnino affirmari, quoniam potentia est animal; qui modus essendi medium est inter esse et non esse. Quapropter materia in se non est nisi possibilitas essendi.

/33/ Quaeritur de hac potestate, si sit aliquid vel nihil; scilicet sola vox cassa sine intellectu aliquo. Si enim potestas essendi omnino nihil est, tunc, cum materia potestas esse dicitur, omnino nihil esse dicitur, et de nihilo loquuntur, qui de materia tractare conantur. Si autem aliquid est, tunc fuit substantia vel accidens; sed quia potestas relativa est ad posse – potestas enim non est, nisi res possibilis, et possibile non, nisi potestate possibile – videtur esse accidens. Si autem est accidens, tunc necesse est, ut habeat subiectum, in quo subsistat. Sed non erat, nisi deus, in quo nullum accidens esse potest. Accidens ergo esse non potuit, quia, in quo subsisteret, non habuit; fuit ergo substantia. Sed quia inter nullam et aliquam substantiam fuit, profecto nec substantia, nec accidens fuit. Haec enim divisio in solis naturalibus est.

Item de hac potestate, quae est materia, quaeritur, si coeperit esse vel non, hoc modo: quicquid enim incipit esse, antequam incipiat esse, est in sola potentia, scilicet antequam incipiat; possibile enim incipere esse. Si enim non esset possibile incipere esse, profecto nunquam inciperet esse. Potestas igitur essendi precedi illud esse. Sed materia per se considerata sine forma fuit in sola potentia. Aut igitur coepit esse in potentia, aut non coepit esse. Si autem non coepit esse in potentia, tunc sine initio esse fuit in potentia. Sed esse materiae per se est esse in potentia. Esse igitur materiae est sine initio. Quapropter materia in se aeterna est. Quod autem aeternum est, sive quod est et non incepit esse, creatum /34/ non est. Esse autem creatum incepit esse; unde, quia materia non incipit esse, tunc nec de nihilo, nec de aliquo creata est. Si autem coepit esse in potentia, sed omne, quod incepit esse aliquo modo, praecedit illud possibilitas essendi ullo modo – non enim esset illo modo, nisi prius possibile esset illud esse illo modo – tunc materiam esse in potentia praecessit possibilitas essendi in potentia. Et similiter de possibilitate illa posset quaeri, si coeperit esse, et ita in infinitum. Item praedictum est, quod materiam esse in potentia est eam esse in sapientia creatoris. Sed nihil incipit esse in sapientia creatoris; tunc enim aliquid novi sibi accideret, quod est impossibile. Igitur materia non coepit esse in potentia; sine initio igitur fuit in potentia, quia sine initio fuit in creatoris sapientia.

Materia igitur secundum esse materiale, quod est esse in potentia, non coepit esse; similiter et forma. Unde est illud “esse, quod factum est, in ipso vita erat”. Videtur autem materia coepisse secundum formale esse. Nam quia creatio est adquisitio essendi, esse vero non est, nisi ex forma, tunc eam creari nihil aliud fuit, quam formae coniungi. Nunquam enim verum fuit materiam esse et formam coniunctam non fuisse vel esse. Simul enim creatae sunt, quia simul esse coeperunt, cum sibi coniunctae fuerunt. Cum enim materia et forma opposita sunt, opposita vero per se sibi non coniunguntur nisi per aliud – sed materia et forma non habent esse nisi per coniunctionem suam inter se – , profecto sibi coniungi fuit eas de nihilo creari. /35/ Quia enim res non habent esse per creationem, nisi ex suo opposito, oportet, ut esse sit ex privatione, id est ex non-esse. Ac per hoc materia est ex non-materia et forma ex non-forma. Privatio autem nihil est; quapropter materia et forma de nihilo creata esse dicuntur. Quia enim solus creator erat, profecto non, nisi de ipso et de nihilo, creari potuerunt. Quod autem de ipso est, nihil aliud ab ipso est, sed idem cum ipso, ideoque nec factum, nec creatum, sed generatum vel procedens. Haec autem aliud sunt ab ipso, quare non de ipso, sed de nihilo creata sunt, cum nihil esset, de quo creari potuerunt. Si autem materia et forma fierent per generationem,  – omne autem naturale fit ex suo simili – tunc iret hoc in infinitum. Quare materia et forma non habent esse per generationem; et ideo utrumque simplex fuit, quia, ex quo fierent, nihil illa praecessit, quorum creatio fuit primus motus, quoniam nullus motus praecessit. Sed omnem motum creatio non tempore, sed causa praecessit; de quo motu creationis sic quaeritur. Nihil fit, nisi quod possibile est esse; sed omne, quod possibile est esse, dum fit, de potentia exit ad effectum. Ergo omne, quod fit , de potentia exit ad effectum. Sed exire de potentia ad effectum nihil aliud est, quam moveri de potentia ad effectum. Omnis enim exitus est motus. Quia autem movetur de potentia ad effectum, nondum est in effectu. Nihil enim movetur ad id, in quo est. Prius igitur est moveri de potentia ad effectum, quam esse in effectu. Nihil autem est in effectu, nisi per formam; omne enim esse ex forma est. Unde moveri ad esse in effectu nihil aliud est, quam moveri ad esse per formam. Prius igitur est moveri ad formam, quam esse per formam. Sed forma non est, nisi in eo, quia per ipsam est. Id /36/ autem, quod per ipsam est, prius movetur ad ipsam, quam habeat esse per ipsam. Sed creatio motus est ad esse per formam. Motus igitur creationis videtur precedere omnem formam et ita omne, quod habet esse per formam. Haec igitur duo, scilicet materia prima et forma prima, priora sunt omnibus habentibus initium eo, quod haec sola esse habent per creationem. Cetera vero initium habent vel per coniunctionem istarum vel per generationem vel commixtionem generatorum.

Dicunt tamen theologi et quidam ex poetis materiam primam fuisse quandam rerum confusionem atque permixtionem, in qua rerum confusione hoc terrenum elementum medio uno eodemque loco subsidens ceteris in una confusione permixtis forma meliore praeditum, sed eisdem circumquaque in modum cuiusdam nebulae oppansis ita involutum, ut non posset apparere, quod erat. Tria vero alia sibi permixta atque confusa circumquaque suspensa eo usque in altum porrigebantur, quo nunc summitas creaturae corporeae terminator. Totumque hoc spatium, quod a superficie terrae in medio iacentis usque ad extremum supremi ambitus extenditur, illa caligine et nebula replebatur. Et qui nunc sunt alvei sive tractiones aquarum, iam tunc in terrae corpore aquis futura receptacula parata erant. In quibus etiam illa magna abyssus, de qua omnium fluenta aquarum fluxerunt, erat patulo adhuc hiatu vacuoque et horrendum in praeceps inane proferebatur, cui quidem desuper illius tenerbosae caliginis, qua tunc tota terrae superficies obvoluta erat, nebulae tendebantur, quas, ut aiunt, /37/ divina scriptura, cum caelum et terra crearentur, super faciem abyssi fuisse testatur. Talis dicitur fuisse creata mundi facies in principio, priusquam formam susciperet et distinctionem, quae sic quasi informis creata ibidem fuit, ubi nunc formata substitit. Ubi cum Moyses dicit: “In principio creavit deus caelum et terram”, per caelum et terram omnium caelestium terrestriumque materiam hoc loco voluit intelligi, de qua consequenter postea per formam distincta sunt, quae in ipsa prius per essentiam simul creata sunt. Deinde autem, cum addit: “Terra autem erat inani set vacua”, illud terrae elementum designat. Et caelum erat illa mobilis et levis confusio reliquorum trium, quae in circuitu mediae iacentis terrae suspensa ferebantur. Deinde quod dicit: “et tenebrae erant super faciem abyssi” et cetera, quae sequuntur, adaptant descriptiones praedictae descriptioni. Huic etiam consonat poeta dicens:

“Unus erat toto naturae vultus in orbe,

quem dixere chaos, rudis indigestaque moles”.

Sed secundum philosophos, qui tenent angelicam creaturam constare ex materia et forma, non videtur haec fuisse prima /38/ materia omnium creaturarum. Nam quia corpus fuit, spiritum utique materia esse non potuit; et quia permixtionem eam fuisse dicuntam elementorum, quam elementatorum, de qua celestia corpora per distinctionem formae distincta sunt, contra philosophos loqui videntur, qui corpora celestia non ex elementis, sed ex materia prima fuisse testantur. Quod autem illa confusio rerum non fuit prima materia, sic probari videtur. Elementa constat ex materia et forma; elementa enim corpora sunt, quia circumscripta sunt et qualitates habent. Quaecunque autem constant ex aliquibus, posteriora sunt eis, ex quibus constant. Materia igitur et forma priora sunt elementatis. Sed chaos illa erat permixtio ex elementis et elementatis. Quare chaos illa de nihilo creata non est, quae siquidem ex multis corporibus commixta est. Nulla enim res de nihilo creata esse dicitur, quae ex tam multis composita esse videtur. Quare chaos illa prima materia esse non potuit, quia creatio eorum simplicium eam antecessit, etsi non tempore, tamen causa. Item, quicquid resolvitur in aliqua, posterius est eis, in quae resolvitur; sed chaos resolvitur in elementata et elementata in elementa, elementa vero in materiam et formam. Cum igitur chaos multis corporibus posterior sit, profecto materia omnium corporum esse non potuit.

Convenientius ergo dicuntur materia prima et forma prima eae, /39/ quibus nihil prius esse videtur, nisi creator earum; quarum coniunctio fuit prima compositio. Prima enim compositio est primae formae cum materia prima coniunctio, quae est moderata quaedam formae cum materia coeuntis habitudo, ex quarum tamquam masculi et feminae coniunctione rerum omnium provenit generatio. Quia enim materia est tantum patiens et non agens, forma est tantum agens et non patiens. Forma enim agit in materiam, quoniam ipsa tantum perficit illam et dat ei esse in actu. Sed materia non habet actionem, quoniam ipsa in se non est, nisi tantum receptibilis, hoc est apta ad recipiendum tantum formae actionem. Ideo philosophi formam virum, materiam autem feminam vocant, quoniam, quicquid in actu est, ex materia praeiacente et forma agente tamquam ex coniunctione maris et feminae generatur.

Prima autem coniunctio formae cum materia est quasi coniunctio luminis cum aëre vel animae cum corpore vel caloris cum quantitate et quantitatis cum substantia et intellectus cum intellecto et sensus cum sensato. Et emissio formae in materiam a deo, quae est sicut de non-esse ad esse, est, sicut emissio intellectus a sua essentia super rem intellectam vel sicut emissio sensus ad sensatum. /40/ Ideo autem coniunctio formae cum materia assimilata est coniunctioni luminis cum aëre, quoniam, sicut per lumen res obscura videtur, sic per formam, quid sit res ipsa, cognoscitur. Si enim tunc res cognoscitur, cum esse eius intelligitur, esse autem non est, nisi ex forma, profecto cognitio rei non habetur, nisi per formam. Unde, cum materia per se informis accipitur, paene non intelligitur, quoniam de re nulla, nisi per formam, cognitio habetur. Unde et forma congrue ornatus et lumen materiae dicitur, quia, sicut lumen solet declarare formam rei et detegere occultationem eius, sic per formam materia apparet, sine qua occulta in potentia latet. Et quia verbum lumen est intelligibile, cuius inspectu materiae forma imprimitur, et ideo forma, quae ab eo est, lumen non incongrue vocatur. Omnes enim formae a simplici primaque forma divinitatis hic tamquam speculo quodam in diversas resultant effigies, et velut quaedam illius formae vere hic sunt impressae imagines. Creatio namque rerum a creatore non est nisi exitus formae ab eius sapientia et voluntate et impressio eius in imaginem in materiam ad similitudinem aquae exitus emanantis a sua origine et effluxio eius, cum una /41/ sequitur post aliam. Sed exitus aquae est sine intermissione et quiete; ille vero est sine motu et tempore. Sigillatio vero formae in materia, cum sit a divina sapientia, est quasi sigillatio formae in speculo, cum resultat in eo ab aspectore, et materia sic recipit formam a divina voluntate, sicut speculum recipit formam ab inspectore, et tamen materia non recipit essentiam eius, a quo recipit formam, sicut nec sensus recipit materiam sensati, cuius recipit formam. Quicquid enim agit in aliud, non agit in illud, nisi per suam formam, quam imprimit in illud.

Prima autem forma, cui prima copulata est materia, substantialitas fuit, quae materiam fecit esse substantiam. Sed quia omne, quod est, ideo est, quia unum est: ideo substantialitas sola sine unitate comite non potuit venire, quia materiam substantiam fieri, et non unam, impossibile fuit. Unde substantialitas et unitas simul adveniunt, in quarum adventu materia transit de potestate ad actum, de tenebris ad lumen, de informitate ad decorem, quoniam earum coniunctione materia facta est substantia una. Unde merito primae dicuntur, quae nisi praevenientes materiam ad esse perducerent, in materia nullae prorsus unquam formae subsisterent. Si enim prius est esse substantiam quam esse corpoream et incorpoream substantiam, corporeitas substantiae /42/ advenit ad hoc, ut substantia corporea sit; similiter de incorporea. Omne autem accidens non nisi corporeae substantiae vel incorporeae advenit. Profecto substantialitas et unitas primae omnium formarum sunt, quia omnes formas causa praeveniunt, et sine quibus nullae in subiecto subito subsistunt. Primae omnium sunt, quia substantiam, quae est subiectum omnium formarum, constituendo et apparendo praeveniunt.

Deinde forma alia spiritualis, alia corporalis, alia media. – Corporalis forma dicitur, quae nunquam, nisi in corporibus, invenitur, ut corporeitas, quantitas, color et similia. Cuius partes duae sunt: intrinseca habitudo et extrinseca absolutio. Intrinseca habitudo consistit in commixtionis proportione, extrinseca absolutio in figurae dispositione. Corporalis vero forma alia est substantialis, alia accidentalis. Substantialis dicitur illa, quae statim, cum advenit, materiam ad esse producit speciemque constituit, ut corporeitas; et hoc dicitur creata de nihilo. Accidentalis vero forma dicitur, quae vel ex coitu materiae et formae generatur, vel accidit extrinsecus. Sed hae, quae ex coitu materiae et formae generantur, concretae dicuntur; quarum aliae proveniunt ex materia, ut nigritudo aethiopis et proceritas staturae; aliae proveniunt ex forma, ut laetitia et ridendi potentia; aliae innascuntur ex utroque et egent coniunctione utriusque, ut dormitio et vigilatio, quamvis dormitio magis conveniat materiae et vigilatio formae conveniat. Formae aliae sunt solius materiae absque forma, ut color; aliae sunt solius formae absque materia, ut scientia. – /43/ Spiritualis quoque forma dicitur, quae in solis spiritibus invenitur, quae nec intrinseca, nec extrinseca, sicut corporalis, et spiritus non habet intus et extra, quod proprium est solius corporeae substantiae, sed spiritualis alia substantialis, ut rationalitas, alia accidentalis, ut scientia vel sapientia. – Media vero forma dicitur, sine qua in subiecto nec spiritualis, nec corporalis ulla prorsus unquam forma reperitur, ut substantialitas et unitas.

Omnis autem forma vel omnes formae potentia sunt in materia. Omnium autem formarum materia, quantum in se est, receptibilis est. Quapropter hoc factum est, ut in materia nutu creatoris formis advenientibus, prout cuiusque formae dignitas exigebat et aptitudo partium materiae appetebat, varia rerum species formaretur, ita quidem ut principia formae, corporeitas et spiritualitas, in materiam iam constitutam, hoc est factam substantiam unam, advenientes eam totam penitus in duo prima rerum genera, scilicet corpoream et incorpoream substantiam, distinguerent, quae duo genera post modum formae illarum comites et pedissequae in multimodas rerum species et ordines naturae ministerio consequenter distribuerent. Imprimis igitur ex materia et forma compositum distributum est in corpoream substantiam et incorpoream.

Et substantia corporea, quae est corpus, divisa est in corpus, quod est elementum, et in corpus, quod est elementatum tantum, ut omnia sensibilia a luna inferius, et in corpus nec elementum, /44/ nec elementatum, ut omne corpus, quod est a luna superius. Corpus, quod elementum est tantum, secundum elongationem sui a motu superiorum advenientibus caliditate et frigiditate, siccitate et humiditate distinctum est in illa prima quattuor simplicia corpora, quae dicuntur elementa, ex quibus omne mondanum corpus hoc, sublunare scilicet, integraliter componitur. Proles vero mundana eorum commixtione et conversione generatur.

Incorporea vero substantia distributa est in rationalem et in irrationalem. – Rationalis autem alia est divinae simplicitatis contemplativa, ut angeli; alia est divinae dispositionis ministra, ut secundum quosdam spiritus planetarum. Alia est humanae necessitati subiecta, ut humana anima; alia est aeternae damnationi praescripta et intra conceptum mundi sublunaris undis et auris et flammae perpetuo exilio deputata. Immortale siquidem hoc genus et prorsus incorporeum est secundum Augustinum, corpus habens aethereum, simplici natura, perfectum ideoque incorruptibile. Sed Apuleius daemonem /45/ sic definivit: daemon est animal immortale, rationale, aëreum, passibile. Unde daemones dicuntur misereri, angi et laetari et indignari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. – Non rationale autem distributum est in naturam et in animam vegetalem et animam sensibilem.

Sed haec omnia praedicta exceptis elementatis et irrationalibus substantiis, quoniam ex prima coniunctione materiae et formae generata sunt, quae simplicia sunt, idcirco omnia incorruptibilia sunt et constans genitura dicuntur, quoniam ab eo, in quo simul /46/ genita sunt, nulla unquam corruptione solvuntur. Unde nulla incorporea substantia, nulla corporea, quantum ad hoc, quod corpus est, corrumpi potest. Incorruptibilis enim et incommutabilis deus et ea, quae per se principium facere voluit. Hoc in munere contulit, ut per hoc aliquantum ad eius similitudinem accederent, quod omnino fine carerent.  Aeternus enim aeterna creare non potuit, quia, si creatura est, iam non est aeterna; et tamen fecit, quod potuit, quia, quibus per se dedit initium, abstulit terminum, ut, quia propter initium omnino aeternitatem habere non possunt, saltem aliquid aeternitatis ex altera parte haberent, cum omni fine carerent; unde et perpetua sunt. Quae vero a perpetuo sunt aut fiunt, utroque termino clauduntur, quia, sicut habent initium per generationem, sic sortiuntur finem per corrutionem. Sic ergo opus aeterni perpetuum opus perpetuatur ut naturae temporale, ut semper opus uno termino minus habeat suo auctore, quoniam omnis factor perfectior est sua factura et aliquam habet similitudinem cum sua factura. Sicut enim ab aeternitate perpetuitas, sic a perpetuitate paulatim descendit degenerando temporalitas. Sicut ergo primus factor utroque termino caret, sic ultima factura, quae per generationem est, habet utrumque. Media vero, quia per creationem vel per primam compositionem initium habent, fine carent. Sic per media cohaerent extrema. In generatis autem non corrumpitur, quod habent per creationem vel per primam compositionem, sed tantum, quod habent per generatio- /47/ nem. Nam etsi aqua transit in lapidem, non mutatur tamen secundum corporeitatem, sed quantum ad formam aqueitatis, quam formam in eam corrumpi nihil aliud est, quam vice eius formam lapideitatis substitui; in omni permutatione manet idem. Idem autem dico, quantum ad hoc genus “corpus”; non idem est, quantum ad hanc speciem “aqua”. Unde aqua, quae prius erat, et lapis, qui postea factus erat, specie quidem differunt, sed in genere corporis omnino conveniunt. Omnis enim permutatio corporum secundum generationem et corruptionem non, nisi per formam corporeitatis, fit; unde generatio et corruptio non fit, nisi secundum secunda et secundum tertia genera et /48/  deinceps, scilicet secundum animatum et sensibile et deinceps usque ad Socratem. Quia enim corpus non coepit esse corpus per generationem, quae est motus naturae, sed per primam compositionem, quae est secundus motus primae causae; tunc omne corpus, in quantum est corpus, perpetuum est, et omnis incorporea substantia perpetua est, et quicquid coepit esse per creationem vel per primam compositionem. Quamvis autem indivisibilia sint opera trinitatis, tamen creatio materiae, ex quaomnia, potentiae, creatio vero formae, per quam omnia, sapientiae, coniunctio vero utriusque connexioni congrue attribuitur, ut etiam in primis suis operibus signaculum trinitatis inveniatur.

Unde ex prima copulatione materiae et formae non, nisi tria rerum genera, processisse videntur, scilicet invisibilis creatura et caelestia corpora et quattuor elementa; ideo haec tria perpetua. Quapropter, sicut creatio materiae et formae, sic et earum con- /49/ iunctio non fuit in loco vel in tempore, quoniam opus sunt primae causae, quae non operatur in tempore.

Unde quamvis prima compositio sit ex creatis de nihilo – omnis autem compositio posterior est eis, ex quibus fit – tamen, sicut praedictum est, creatio compositionem nec tempore, nec ordine praecessit, quia non in tempore. Sed in instanti, scilicet subito, quoniam mundus nondum erat, simul utraque fuit. Nihil enim fit in tempore, nisi ex intellectu habendi prius et posterius. Tempus enim secundum Aristotelem est mensura spatii secundum prius et posterius. Unde secundum alios tempus est, cuius pars praeteriit parsque futura est.

Forma autem simplex est; eius vero, quod est simplex, nihil est prius nihilque posterius. Unde forma creari non potuit in tempore. Sed nec in tempore materiae coniungi potuit; non enim aliquid eius prius et aliquid eius posterius advenit; sed simul in istanti et subito materiae formam coniunxit. Unde compositio primarum formarum cum materia non fuit in tempore.

Et similiter creatio materiae de nihilo non fieri in tempore potuit, videlicet ut huius possibilitatis alia pars prius possibilis fieret et deinde alia de nihilo ad possibilitatem veniret. Quicquid autem non est possibile, hoc a prima creatione materiae fuit impossibile; si enim aliquid possibile fit – nihil autem fit illud, quod est – tunc impossibile fit possibile, /50/ quod est inconveniens. Unde, sicut dictum est, possibile non coepit esse possibile.

Inter materiam ergo de nihilo creari et formis advenientibus in substantiam corpoream et incorpoream eam informari, quae est compositio, non fuit tempus et ordo. Simul enim fuit ipsam et formam creari; quapropter non dicitur informis eo, quod aliquando sine forma fuit, cum omne esse ex forma sit, sed quia ex se nullam habuit; et idcirco materia nunquam fuit substantia ita, ut esset corporea vel incorporea, quamvis esse substantiam prius sit quam esse corpoream vel incorpoream substantiam. In his enim omnibus, cum “prius” dicimus, non prius tempore, sed causa et diversitate rerum inter se exprimi volumus, quod evidenter indicat compositio et resolutio. Sic et incorporea substantia, licet sit dignior, non tamen fuit prior quam corporea vel tempore vel causa, quoniam, cum sint species eiusdem generis, coaequaevae sunt. Nulla igitur earum coepit prius esse substantia quam alia.

Creatio igitur angelorum non praevenit tempore creationem caelorum vel elementorum vel e contrario. Cui consonat Divina Scriptura, quae dicit: “Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul”.

Quamvis ergo Moyses prius nominavit caelum et terram, deinde lucem, per quam intelligit angelicam creaturam, ordo /51/ tamen, quo creata narrantur, in creando non intelligatur. Quae enim simul sine tempore ad esse prodierunt, simul dici sine tempore non potuerunt. Omnis enim syllaba tempus habet.

Cum autem artifex instrumento in agendo utitur, profecto in creatione et compositione idem fuit artifex et instrumentum. In generatione vero et commixtione et conversione et aliorum compositione, quae secundae vel tertiae dignitatis sunt, aliud sibi artifex adaptavit instrumentum, scilicet secundariam causam, ita quidem, ut per se ipsum prima efficeret, scilicet creando materiam et formam de nihilo et componendo ea inter se, secunda vero atque per ordinem tertia et quarta ministrae suae causae secundariae moderatione eius et instituto exequenda committeret.

Unde bipertita fuit in principio causa, scilicet primaria et secundaria. Primaria causa deus est, secundaria instrumentum eius de ipsis eiusdem operibus. Sed primae secundis praelatae sunt auctoritatis.

Secundaria vero causa est ipsa primae compositionis genitura, cui omnes alii motus post creationem et compositionem, quae sunt primae causae motus, ministrant et eius auctoritatem sequuntur, sed ad nutum primae causae. Secundariae igitur causae, quae est instrumentum primae causae, prima est angelica creatura, secunda est motus caelorum, tertia est natura et deinceps rationalis anima et quaedam alia.

Ministerio enim angelorum dicunt philosophi ex materia et forma novas cotidie creari animas, caelos etiam moveri.

Item motu etiam caelorum et superiorum corporum multa fiunt in his inferioribus. Quia enim caelestia corpora continent /52/ haec inferiora intra se et contigua sunt cum illis, superiora autem semper in motu sunt, profecto necesse est, ut ad motum eorum et ista moveantur. Cum enim quoddam magnum corpus movetur, necesse est, ut parvum corpus, quod intra se est sibi coniunctum, moveatur. Cum autem ista inferiora moveantur, necessario et ipsa intra se commiscentur; sed quia contrariarum qualitatum sunt, ideo, sicut fit in omni commixtione, quia, quod praevalet, agit in aliud, contingit, ut corporum, quae ex ipsorum permixtione fiunt, a qualitate, quae in permixtione fortius operatur, aliud alio calidius vel frigidius vel humidius vel siccius dicatur et aliud claritatis, ut hyacinthus, aliud obscuritatis, ut onychinus, aliud vitae vegetabilis, ut planta, aliud vitae sensibilis, ut corpus animalis, aliud vitae rationalis, ut humanum corpus, receptibile praeparetur. Quia igitur ex motu superiorum corporum haec inferiora commiscentur, ex quorum commixtione diversae corporibus complexiones innascuntur, ideo motus superiorum merito secundaria causa appellantur.

Motus autem superiorum in his inferioribus nihil operari potest, nisi adminiculo naturae. Ipsa enim motu superiorum utens quaedam agit commiscendo et convertendo, ut in congelatis; quaedam nutrit attrahendo, retinendo, nutrimentum digerendo, expellendo, ut in animatis; quaedam movet generando, corrumpendo, augmentando, diminuendo, alterando et secundum locum mutando.

/53/ Cum igitur tres principaliter sint causae secundariae, unaquaeque tamen habet mundum suum, in quo operatur. Primus enim mundus, qui est ultra firmamentum, incorporeus est et incorruptibilis. Secundus, qui est a firmamento usque ad lunam, est corporeus et incorruptibilis. Tertius, qui est a luna inferius, est corporeus et corruptibilis. Ita, quoniam primus mundus est insensibilis, incorruptibilis, secundus sensibilis, sed incorruptibilis, tertius profecto est sensibilis et corruptibilis. – Unde de primo mundo vere et proprie dicitur : ”Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum”, scilicet primum. In hunc autem mundum venimus mentis contemplatione, illuminamur in eo veritatis cognitione et virtutis dilectione. Ascendit enim mens humana, et descendit bonitas divina; et ista ascendit contemplatione, illa descendit revelatione.

Primae causae mundus proprius non assignatur, quia ipsa ubique praeest et ubique dominatur, nec loco concluditur, nec tempore terminatur. Et omnes aliae causae nihil, nisi ad nutum eius, operantur. Secundariis vero causis quibusdam loca, quibusdam tempora, quibusdam utraque assignantur, ut in alterius imperio ministrare videantur. Qui enim alii ministrat, officium suum non implet, nisi quando et ubi, qui sibi praeest, imperat.

Prima ergo secundaria causa in primo mundo a prima causa mandatum accipit de omnibus his, quae inferius consequenter agit. Secunda vero secundaria in secundo mundo a prima secundaria causa motum percipit ad movendum, quicquid inferius contingit. Tertia secundaria causa in hoc tertio mundo /54/ variis motibus operatur, secundum quod a praesidentibus sibi causis imperatur.

Unde et hic ultimus sublunaris mundus vere a philosophis appellatur, quia in eo ad nutum superiorum sola natura operatur.

Sic igitur processit totius mundi constitutio de nihil esse ad possibiliter esse, de possibiliter esse ad actu esse et de actu esse ad corporeum et incorporeum esse; et hoc totum simul, non in tempore.

Ratio enim exigebat, ut institutio mundi universalis hoc modo progrederetur, videlicet ut primum materia et forma de nihilo crearentur, deinde de materia et forma elementa et cetera praedicta componerentur, de elementis vero commixtis et conversis elementata omnia generarentur; videlicet ut primum prima simplicia fierent de nihilo per creationem et de simplicibus composita fierent per primam simplicium coniunctionem, deinde de compositis fierent elementata per generationem. Et sic de nihilo ad simplicia, de simplicibus ad composita, de compositis ad generata facta est progressio.

Quia igitur ex prima materiae et formae copula trina suboles progenita est, scilicet intelligentia et caelestia corpora et quattuor elementa, ita prima causa omnia movet, sed diverso modo.

Quaedam enim movet per se nullo mediante et quaedam non per se, sed mediantibus aliis. Principaliter enim per se nullo mediante intelligentiam movet.

Intelligentiae vero secundum philosophos creant animas, /55/ quae movent caelos; ex motu vero caelorum sequitur motus elementorum. Sed ex motu elementorum provenit commixtio eorum; ex commixtione vero eorum per conversionem et generationem procreator rerum omnium, haec ultima inferius universitas.

Omnia enim secundum rationem numerorum sapientissimus conditor instituere voluit, videlicet ut, sicut post unitatem secundo ordine naturali binarius ponitur, sic post primam veram et simplicem unitatem, quae deus est, duae simplices unitates, quae sunt materia et forma, quasi binarius secundo loco consequerentur, deinde, sicut ternarius tertio loco post unitatem, sed secundus post binarium ponitur, sic compositum ex materia et forma tertio loco formaretur. Unde, sicut ternarius primus numerus est, qui indivisibilis est, sic et ea, quae ex sola materiae et formae coniunctione constant, incorruptibilia sunt.

Ad ultimum, sicut quaternarius primus pariter par quarto loco succedit, sic et generata quarto loco disponuntur; et merito, ut, sicut quaternarius duas recipit divisiones, primam in binarios, secundam in unitates, sic et quodlibet generatum primo in elementa, ex quibus integraliter componitur, deinde in materiam et formam quasi in primas unitates resolvatur et, sicut quaternarius, qui quarto loco succedit, quattuor unitatibus consistit, sic quodlibet generatum ex quattuor elementis consistat quasi principiis.

Unde, sicut ternarius masculus dicitur, quia indivisibilis est, et sic quaternarius femina appellatur, quia facile multiplicem divisionem sortitur, sic et generata multiplex corruptio inseparabiliter comitatur.

/56/Et secundum haec disposita consistit omnis creatura.

Unde et quattuor sunt substantiae ad quattuor numerorum dispositionem, quarum prima est intelligentia, quae assimilatur unitati eo, quod non apprehendit nisi unum, scilicet esse rei, et propositionem unam tantum. Secunda est rationalis anima, quae assimilatur duobus, quia movetur a propositionibus ad conclusionem, a medietate ad extremitatem.

Anima vero sensibilis assimilatur tribus, quia non apprehendit nisi corpus, quod est trium dimensionum, et apprehendit illud mediantibus tribus, scilicet colore, figura et motu. Natura vero assimilatur quaternario, quia quattuor viribus operatur in quattuor et in omne id, quod constat ex quattuor.